quatn Buwejhidae, quorum dirhemi, numero 10, a. 270—343
(883 — 955) hie signati, in terra Sueciae reperti sunt. Alii 40,
maximam partem tahiridici et a. 209—331 (824 — 943) ibidem
procusi, pro urbe nomen regionis Faris, ut inos saepius tulit,
relinuerunt. Yiam, quae in Khorasanam duxit, ingredienti tibi post
12 parasangarum iter septentrionem versus obvia fuit urbs antiquissima
Istakhar j Graecorum Persepolis, cujus nomen in 4 dirhemis
utnajjadicis, a. 88—100 (707—719), adest. Si quis hinc
Kermanam petere vellet, via orientem versus ei ineunda erat, quae
frequentissima urbibus quasi ’disseminata erat opulentis. Harum
proxima fuit F e s a intra fines provinciae Darabdjerdi sita, quae
in duobus modo buwejhidicis numis adhuc apparuit. Darabdjerd-
urbs, 50 parasangas Schirazà distans, regionis Schebankarae vel,
ut alii malunt, provinciae, Darabdjerd nominatae, caput, quatuor
nobis dedit dirhemos eximios, rarissimos, ab Umajjadis a. 90—94
(708—713) signatos. Media inter Schiraz et Arradjan provincia
Saburj cum urbe ejusdem nominis permagna, jacuit, ex qua 4
umajjadicos in Suecia repertos examinavi. Alia non minor, in
ditione Arradjani sita, D j e n n a b a 54 parasangas Schirazà distans,
in unico soffaridico, a. 279 (892, 3), legitur.
K erman, terra fertilissima Persidi ab oriente sita, caput ha-
buit el-Sirdjaìij ubi moneta etiam fuit. Septem numi khalifarum,
a. 91—169 (709—786) hie cusi, provinciae nomine insignes, ad
nos pervenerunt.
Deserto Kermani aquilonem versus peragrato, in S edjestanae
provinciam ventum est, cujus civitas maxima eademque praefectorum
sedes Zerendj fuit. 15 dirhemi abbasidici, a. 176—209(792 —
825), hocce gerunt nomen, dum quatuor alii ejusdem ordinis, a.
172—174 (788—791), Sedjestan prò metropoleos nomine habent*
Septentrionem jam petentes, juxta Pontum Euxinum et Mare
Caspicum regiones attingimus Adher bidja na e , A r ra n i etARMENiAE,
quae quasi portas effecerunt, per quas via in Europam patuit.
Armeniae urbs primaria fuit Dowin s. Debile in numis apud
nos noncium visa; at ejus loco Armenia- in plus 160 occurrit,
quorum tamen multi in Reversa Berdaam j Arrani caput ostendunt.
Miscentur enim saepissime nomina harum provinciarum, quibus non
raro idem omnibus erat praefectus. Hi numi armeniaci a khalifis
originem ducunt, et a. 96—302 (714—915) cusi sunt. Non sine
surmna veritatis specie F raehnics locum dubium, Maden Bakhines
i. e. fo d in a B ak h in en sis appellatum, Armeniae adnumerat,
qui in 4 abbasidicis numis, a. 195—209 (810—825) invenitur.
Berdaa vero, prima Arrani civitas, -in 25 ejusdem classis numis,
a. 268—292 (881—905), adhuc se ostendit,dum A r r a n ipsius
regionis nomen in 5 tantum ejusmodi dirhemis, a. 153—217
(770—833) apparuit. Berdaae a. septentrione Fijlis jacuit, quam
alii Arrano, alii Adherbidjanae addiderunt. Duo soli abbasidici,
a. 210 (825, 6) et 294 (906, 7) cusi, hanc urbem monstrarunt
monetalem. Magis ad austrum et mari caspico propius Ardebil,
caput Adherbidjanae invenimus. In numis apud nos nondum con-
spectum est; at prò eo provinciae nomen in 5 abbasidicis legitur,
a. 166—280 (782 — 894) fabricatis.
Adherbidjanae ab austro et Iracae arabicae ab oriente jacuit
regio K uhistan. i. e. Montana, ab Arabibus jam el-Djebalj jam
Jraq-el-Adjem i. e. Ira c a P e rsa rum nominata. Yia mercatorum,
quae in Khorasanam perrexit, hanc permeavit provinciam. In ea