D e re g ia Itimorum Ciificoriim collectione
holmlensi.
Inter numorum collectiones splendi dissi mas, quas regium nu-
mopbylacium holmiense, regio antiquitatum museo jam adjunctum,
servat, ea insignem merito sibi vindicat locum, quae cu fico s coni-
plectitur, 1 sive numerum respexeris ampliorem, sive singulorum
quorundam raritatem eximiam et dignitatem, sive denique origi-
nem, utpote qui omnes e terra Sueciae sunt eruti. De fatis ejus
pristinis parum memoriae traditum est. Constat tamen, numos,
subinde hic illic in Suecia inventos, in Archivum Antiquitatum
esse illatos. Ab eo inde tempore, quo regia Academia litterarum
humaniorum , historiae et antiquitatum rege jubente in suam tutelam
accepit non antiquitates modo patriae sed varias numorum collectiones
reipublicae, novus rerum ordo nalus est. Archivum antiquitatum
tunc 93 possedit dirhemos, a Clf/wbekgio explicatos, una cum 100
similibus, qui tamen cum aliis diversi generis sensim commutali sunt.
i ) In radem collectione p ra e te re a alii quoque a s se rv a n tu r n u m i M u b a m m e -
d a n i e t O r i e n t a l e s , qnos acque disposili e t d e sc rip s i. Olim fo rta sse eos
p u b lic i ju ris fa cere milii licebit.. En imi icem eorum.
Cl. I e t I I . A e n e i cufici. 2 9 . CI. X X X I I . Baberidae. 9 1 .
'C l . X X S c ld ju k id a e Asiae minoris. 2 . Beges Canori. 2.
Cl. X X I . Ortohidae M a r din. 4 . Cl. X X X I I I . Scfidae. IO.
C l. X X I I . A ta b e k i Mosul. 8 . Efscliaridae. 8 .
C l. X X I I I . Fatemidae (a u re i ). S . In c erti. 13.
C l. X X V . Muwahhidila. 1. Cl. X X X IV . Bcge s Mysorcnscs. 3 .
Cl. X X V I. A ju b id a c . 7 . Cl. X X X V . Othmanidae. 2 0 8 ,
Cl. X X V I I . M am lu k i Baharitae. 1. CI. X X X V I. Seherifi. 1 9 .
Cl. X X V I I I . Khatii Hulaguidae. 2 . C hristianus. 1.
Cl. X X IX . S u lta n P a ta n . 1. Pa g ra tid a e. 2 .
Cl. X X X . R h a n i Djndjidae. 18. In d ia Orientalis. 10.
Cl. X X X I . Khan Rrimensis. 1.
Q u ib u s pre tiosissima accedi! coliec tio numorum Jaya n en sium e t Chinensium.
Horum indicera regia illa academia servat. His postea accesserunt 28
novi, quos anno 1771 Carqlds Aürivil l id s erat interpretatus. Alia
quoque adest 133 dirhemorum recensio optima, circa idem fere
tempus ab A u rivil l io eodem confecta, quibus multi inerant similes.
Talis erat collectionis cufica e aspectus, quum earn academia
reciperet. At jam anno 1787, quo P. Malmström, b. t. Biblio-
thecarius regius et professor, auctore libero barone G. G. A d l e r b e t h ,
numorum cuficorum descriptionem parare inciperet, adeo aucta est
coliectio, ut 783 dirhemos et 4 dinaros (quorum tamen tres in Suecia
non reperti sunt) comprebenderet, inter quos 258 similes Malm-
ström invenit. Sumtu academiae horum omnium recensionem ille
elaboravit, cujus ne vestigium quidem jam superest. Simul 84 numos
aeri incidendos curavit, quorum imagines, in septem foliis prelo
expressas in academiae collectionibus perlustravi. Delineatae viden-
tur non ad ipsos numos, sed ad picturas, ab interprete ipso fortasse
paratas, quare factum est, ut saepius a ventate non parum recedant.
•Tabulae aeneae ubi sint, me latet. Anno 1786 decreverat academia,
ut descriplio malmströmiana una cum figuris ederetur. 1 Nihilominus
anno 1798 queritur Malmström in litteris ad Freden-
heim, Cancellarium aulae, datis,2 descriptionem suam, jam pridem
prelo paratam, pecunia deficiente, nondum editam esse. Ita incep-
tum cessavit laudabile. Neque prius aliquid de hac re accepimus,
quam anno 1803, quo J onas H a l l en b e r g , regni antiquarius et
numophylax renuntiatus, numopbylacium regium a ruina servavit
imminente3, et numos cuficos, quos domi adhuc secum retinuerat
1 ) V id . Kongl. Vitte rhets Historie och A n tiq u ite ts Academiens B a n d Ungar, Vol.
I , p ag. 1 7 3 .
2 ) I d a c a d em ia e c o l l e c t i o n i b u s .
3 ) C fr. J on. H al l en b e r g , Berättelse om Kongl. S ven ska Myntcabineltet. S th .
1 8 0 4 , 4 : to , p . 2 4 9 cet.