èl-Muhammediae a Radhi=billaho khalifa cusus, quem Hallen-
b e r g * falso contenditi a Muqtedir-billaho a. 3 1 3 esse fabricatum.
Interim borum numorum moles quotannis crescebat, praeser-
tim duobus postremis decenniis, quibus quasi novus ardor natus
videbatur antiquitatum patriae cujusvis generis conservandarum,
et tanta mox facta est cufica collectio, ut ipsa magnitudine quem-
vis facile delerreret, qui in ordinem earn redigere cuperet. Neque
enim, ut ante consueludo fuerat, numos quosdam ex omnibus unà
inventis numophylacio segregabant, id quod innuraefös disperserat
ejusmodi tbesauros; sed auclore H i l d e b r a n d i o , barum quoque rerum
sollerti aestimatore, usu venit, oranes ac singulos, qui in terra
Sueciae reperiebantur, numos cúficos, quum reipublicae emendi
offerrentur, in numopbylacium regium inferre. At auctaé ita mi-
rum in modum buie supelleclili parum utilitatis accessit. Aderant
quidem collectiones aliquot minores, quas H a l l e n b e r g iu s ille dis-
posuerat; aderant quoque aliae haud majoris ambitus a P. Sjö-
B R IN G , olirn L.L. O.O. professore upsaliensi mentissimo, petente
academia, explicatae. Supererai tarnen maxima pars eaque vera
congeries, quae non terapus modo poscebat longius, si rile ea dige-
reretur, sed peritiam etiam, e similibus sludi is acquisitam, non
vulgarem flagitabat inlerpretis. Diu sane fuit, quum bae res in-
primis animum meum allexerunt; obstabant vero et domicilii a
numophylacio magna distanlia, et otii inopia. Anno tandem 1859,
mediatore amicissimo H i l d e b r a n d i o , academia permisit, ut omnes,
quas numopbylacium regium servabat, cúficas collectiones, Upsa-
liam sensim missas, domi examinarem, et ita post quatuor anno-
rum spali um lolius numopbylacii cufici recensionem absolvi. Sta-
I ) Beràttclse c e t. p a g . 2 o 5 .
LXXXIII
tim ab initio comperi, aliorura, quae inerant, explicationes nimis
perfunctorias, scientiae progredienti minime satisfacere; ob quam
rem involucra numorum abjeci et proprio marte omnes omnino
novo subjeci examini. Neque hoc a me arroganter dictum putet
aliquis. Quicumque pumismaticae orientali animum attenderit dili-
gentiorem, sane videbit, experientiam in hac re oplimam esse ma-
gislram multasque res huje inesse disciplinae, quas non nisi accurata
Orienlis cognitio explanare possit. Is igitur bonam laudabit
volunlatem, etiamsi ea spe exciderit.
Anno 1846 regium antiquitatum museum et cum eo numo-
phylaeium in novas aedes translatum est, et ita demum licuit the-
saurum cuficum, ut decuit, disponere. Postquam Holmiae eum
denuo examinaveram, plus 7000 numos jam colleclos vidi, quos
in classes quemque suam redegi, magnum similium numerum separavi
et separatos in indicem retuli proprium, fragmenta non
idonea et exempla oblitterata igne damnavi, reliquos vero numero
circiter 1600 in armario *ad id facto rite collocavi et catalogum,
quern nunc lectori benevolo trado, parare incepi.