
debeant, hue referimus, ac diciinus A b e r r a t io n em speciei ejus, cum qua plurimum convenil.
Aberrationes specierum categoriam formant subordinatam. Exempla inter plantas (87.) a me de-
scriptas adduxi, ac e collectionibus meis plura adducei’e valerein.
Non penitus improbabile est, plantas multas in statu naturali in — successive — perfectio-
rem evolutionem niti, cum alia? contra, in dies depauperari aut remanere videmus; minus idem
apparet in nonnullis planlis e. g. in Echio vulgari. L. luculentius in aliis e. g. a Viola arvensi in
Violam grandifloram auctorum usque. Atque haec eadem phaenomena sunt, quae rem subinde
reddunt difficillimam, decernere, num revera detur typus originarius pro speciebus — , quod individuum
vegetabile in summo — , quod in minium! evolutionis possibilis gradu constituatur — ,
quid genuina species— , subspecies vel solum aberratio sit!.1 Desideratur a specie genuina, ut
planta seminibus propagata nil mutata perseveret: ast perpendentes, quibus innumeris vicissitudi-
nibus pareat individuum vegetabile a prima ejus evolutionis periodo, unde major aut minor ejus-
dem evolutio dependet; quam variis formis una eademque species in libero naturali statu ludat,
natalibus solum aut climate immutatis; quas mutationes inducere valeat cultura, licet maxime
accommoda; quaeve hie insuper differentiae redundent ex ratione illius, num planta e semine in-
dividui spontanei aut culti, ,vel repetitim educata, aut forte viva e loco natali transposita fuerit;
minime mirabimur, tantis obnoxium esse difficultatibus. Quo referemus plantas, ubi in quolibet
tertio quartove individuo mutationes deprehendimus, proportione partium, circumscriptione folio-
rum, numero, magnitudine, vesdtu et colore conspicuas, ac tale individuum porro quoque cha-
racterem esseniialem speciei dudum agnilae retinet, neque experientia erui possit, num talis perseveret,
nfcc ne. Quo locanda venient vegetabilia, de quibus certo constat, easdem disseminati-
one atque cultura, plurimas subire mutationes, ac totidem variantes praeseferre formas, quot indi-
viduis adsunt: cujus rei in generibus Veronica, Salix, Scabiosa, Viola, Apiiim, Dianthus, Ranunculus,
Erysimum, Cheiranthus, Arabis, exempla reperies plurima. Quo referes fictitias ex far-
ragine sic dictarum novarum specierum! quarum character specificus saepe — nec non saepissime
— jam per se fallax, forte secundum specimen unicum siccum, incompletum desumtus, ac subdo-
lo triviali nomine: u n i f lo r u m , m u l t i f lo r u m , a c a u l e , m o n ta n um , a lp in u m , n i v a l e ,
g l a c i a l e etc. etc. donala; cum rarissime plantas unicae solum regioni adstrictas videmus, ac flo-
rum numerus idem sit, quod in vegetabilibus plurimum yariat. Talia observantem me adeo-ere,
judicium meum super variis plantarum categoriis deponere, cui studio perficiendo ven-etabilium
specimina, e diversis rfegionibus et locis natalibus, ae in, varia periodo evolutionis constitutarum,
necessaria sunt plurima, atque sic solum cognitio specierum una cum variantibus illius formis
reddi potest facilior; licet, in genere dijudicare semper erit arduum', in quot generationes typum
sibi proprium planta quaelibet retineat, quin mutationes ullas patiatur. Aliorum judicio committo,
quo referendum veniet vegetabile quoddam, quod auctoribus variis, jam ut species, jam ut subspecies
aut varietas audit; subnexis illis jvegetabilibus, diagnosibus subinde e diametro oppositis,
plurimum mancis atque definitionibus inique brevibus concinnatis.
Q.uantumvis abstractae, lectoribus forte pluribus videbuntur ideac hie praemissae circa
formas marginales et plantarum categorias, omnes hisce amice requiro viros in hac re gnaros, quibus
concessum fuit, familiaribus esse phytologiae, quippe, quod opus non unius aevi ac hominis ,
verum societatum in scrutatione reruin naturalium per secula desudantium, velint objectum hoc
attentione sua continuata ac studio indefesso dignari; hi enim solum persuasi sunt, in aperto naturae
proscenio rem aliter se habere, quam idem in libris ac scriniis nos|ris obtinet. Nec ullum
naturae regnum in rubricas cogi posse, ac omnes descriptiones nostras ac delineationes rarissime
sufficiant, omnimode fidas praebere corporum naturalium imagines! viresquenobis adhuc desint,
corpora haec in series coopdinare et subordinare non corrigendas. Optamus ut posteri nostri, tra-
mite nobis tantum dilecto procedentes, olim uberius in naturae mysteriis, ac in penetralia phytologiae
pertingentes clare perspicerent, quod omnia ea, quae nos pro genuina specie declaravimus
vegetabilia, quibusve tarn praecise suum.in plantarum categoriis asfcignavimus locum, nihilomi-
nus tdntum stadium in scala naturali unius ejusdemque generis fuisse! perinde sieut et homo,
structura, habitu et ingenio tantopere diversus, unius solum generis soboles censetur.