hoc opus provocaveris, promptus consilio et opera adfueris, ac in omnimode
sublevatum, candore animi tibi proprio, fiduciam in me locaveris. ingenuus, fe-
cisti, ut opus hoc lucem conspexerit. Indulge quaeso, profitear idem ut hie publice,
quippe quod animi grati sensa depromere posse, volupe sit. Ast convinca-
mus una paginas has lecturos, in patria nobis dilecta non omnia sic se habere,
velut inique nobis vulgo appingitur.
Vesperäscente jamque nimium aevo, persuadeor intime, mihi prius quam
T ib i, eundum esse, quo praecessere amici nostri botanici praemature fati*
functi; — tunc meis idem, quaeso, qui mihi fueras, amicus esto.
PROOEMIUM.
[Tandem valeo summam itineris mei adhuc anno 1815. per Banatum suscepti, hisce
botanicis off erre, mirari noli lector benevole meillud Flacci „nonum prematur in
annum“ vel et nimium observasse. Calamitates enim temporum litterariis caeptis
tam adversae, culpandae veniunt, ac alia impedimenta plurima, quae hie comme-
morarè, superfluum censeo. Notum est, me praesens opus, licet non pari modo
digestum, jam anno 1820. pretio repraesentato divulgare tentasse, ast editio sum-
tuosa pretio grandi deterruit plerosque, et operis impressionem impedivit. Quod
rii fallor antiquo „dies diem docet“.hic quoque se confirmante, praesenti editioni
ex parte profuit. Serius possibilitatem editionis respiciens, et illam firm are cupi-
ens amicos in hacre expertos consului, iisdem manu scriptum communicans, sic-
que comperi, quae placèrent illis utilia quippe, quaeve sensu illorum ut minus re-
censitu digna, omittenda forent; atque ita factum est, ut opus antequam lucem
conspiceret, criticam virorum certe competentium experiretur. Faventibus nunc
temporum adjunctis tandem licuit edere opus, cui interea industria omni adhibitay
formam dare quam perfectissimam, solerter adnitebar. Praecedunt generalia de
Baiiatu introductionis loco, ratio operis et itineris ejusdem brevis descriptio, quae
lectori districtum hunc flora insignem reddat familiarem, atque de fontibus e quitu
s hauseram, edoceat ; sequuntur in sectione I. generalia quaedam, Banatum universum
concernentia, quae geograpbiam et physiographiam ejusdem illustrent;
in sectione II. specialis orographica et Lydrographica Banatus adumbratio; in quorum
pleniorem notitiam ( nullis parcens sumtibus) subnexui mappam accuratam
„Conspectum alpium banaticarum“ ac „Prospectum quorumdam montium et al-
pium “ sistentem. In omnibus florae cultorem prae caeteris respiciens, summe ne-
cessanum esse duxi, haec praemittere, cum phytologi plurimum interesse debet,
plantarum quas dum cognoscit, natales una etiam cognoscere. In sectione III.