phytographica Banatus parte, idomne attingere conatus, quae botanicorum atten-
tione dignissima, illisque plurimuni sunt accepta, scientiae hodiernae accomode
data: Praeit succincta historia florae, botanicis ostendens, quam parum adhuc
intuitu regni vegetabilis in Banatu factum sit, designate vegetationis limites, indoles
saxorum, et flora comparativa phytogeographo omnia ea, quae a me juste
praetendi possunt, indicat. In sectione IV. descriptiones plantarum dedi, quas ut
novas vel rariores. species, aut notabiles aberrationes dignas censui, botanicis in
adnexis !delineationibus explicationi specierum inservientibus, communicare; descriptiones
secundum ideam in quinta sectione ex parte indicatam concepi, pleras-
que diagnoses secundum principia ibidem stata concinnavi; imo aberrationibus
ipsis propriam correspondentem diagnosin ea bona intentione dedi, ut ex inde ab-
erratio ipsa nosceretur; synonima accumulavi strenue, rigore et studio adhibito
summo, ac praeterea illas in mea „Coll, plant, banat. exsicc.“ ( quae in manibus
plerorum botanicorum existit) distributas species, instar document! citavi; descriptiones
specierum ipsarum ut licuit exactissime, et loca natalia tarn praecise ut pos-
sibile erat, indicavi; et his insuper pro re nata plantis adnotationes meas criticas
adnexui. — Memor dictorum patris ac fundatoris botanicae systematicae „fundamentales
figurae facillime elaboratae, plantas optime repraesentant!! <, Linn. phil.
bot. ,p. 263.“ icones ad mentem illius elaboratas, modo a Plumiero et Clusio aliis-
que jam seculo 16-to recepto et hödiedum aestimato, botanicis etiam aevi nostri
satisfaciente, dedi; et quidem praecipue propterea, quod praetium operis hac ra-
tione non tantopere elevetur, ac proinde finis — distributio ejusdem quam lafissi-
ma — obtineatur. More ab antecessoribiis usitato, in tabulis magnitudinem plantarum
naturalem litteris latinis minoribus, auctam majoribus, et reductam graecis
notavi. In V. tandem sectione, sub inscriptione „Addilamenta in terminologiam
botanicam “ periculum feci, sensa mea circa quosdam terminos botanicos, citra
aliorum opinionem, limites eorum jam arctius, jam latius designando et deter-
minando clarius, nonnullas formas peculiaresatque permanenter distinctas, quem-
admodum etiam super dignitate et momento formarum baseos foliorum, margi-
num atque calycum; nec non [super conceptu quid species, subspecies, varietas
et aberratio etc. etc. me disertius explicare et propositos terminos in tab. XL. deli—
neationibus illustrare. Adnexui id , utut non suo loco, unice propterea, quia prae-
cedentes descriptiones in hoc sensu concinnatae sunt, et me libenter fusius ac disertius
etiam explicuissem, nisi pbyleras augere et opus sumptuosius reddere me-
tuissem. Multorum annorum experientiae innixas has considerationes commendo
singulariter examini botanicorum suaque si dignas censuerint attentione, una re-
quiro, velint ingenue sua eatenusaperire sensa, judiciumque depromere, probans \ autimprobans, idemfuerit licet, rem mihi certe praestituri gratissimam. Non enim
praya cupido errores aliorum quaerendi et reprobandi, sed desiderium errores
quos ipse in scientia detexisse mihi videor, cotrigendi, commodum namque commune
scientiae amabifis, quod prornoverej'hoc meo opere intendo, unicusjest films;.
an et quomodo eum. exsecutus sim, viri in hac re optime versati judicent ae-
qui. Gommoditate legentium .deservientes indices adjeci, rerum, iconum, et plantarum
descriptarum, nec non specierum earum, quae in decursu operis licet non
recenseantur, tamen ut Banatui indigenae mihi obviae commemoratione|omnino
dignae sunt; omnes in tam selecta flora Banatus mihi lectas plantas rariores (*) notavi,
ut conspectus exinde plantarum hujus plagae rariorum quasi absolutus resul-
tet, quaehuic florae propria sunt, innotescant, et numerus (1600) plantarum di-
versarum durante mea commoratione ibidem collectarum significetur; qui numerus
me excusare potest, si vel per eum solum me auctorisatum censeam, de non-
nullis in operis decursu, mea liberius depromere et severius indicare sensa, quod
gnarus botanicus mihi vitio haud adnumerabit. Atque iterum commendo opus
hoc universum botanophilis eipertissimis, versatissimis, sperans illos aequos fore
judices, quid valeant ea, quae ipse hie nequaquam ut scientiae verum, curae et
sedulitatis specimen propono. Non improbe modestus talia profero, vel ut favores
et conmventiam lectorum aucupem, verum intime persuasus, opus hoc haudqua-
quam naevis carere et numeris non esse absolutum. Felicem me reputabo, si ju-
dicaverint iidem, me praesenti opere vel exigui quid ad uberiorem Banatus et ejus
florae notitiam contulisse. Qui vero alterius essent opinionis, perpendant velim,
quod pauci in hac re me fuerint praecessi, et quod in tanta fontium tenuitate, ex
quibus haurire licuit, inter breve sexmensium spatium, plura praestare difficile sit.
Superest ut publice grates hie agendo justa solvam viris dignissimis fautori-
bus atque amicis; qui in concinnando hoc opere consilio adfuerant, auxilio et
opera promti succurrere. Hos inter primus atque dignissimus D. Haberle, med. et
philos. doct. praefect. hort. et bot. prof. publ. ord. in reg. scient univ. Pesth. cujus
bonitati multum, amicitiaeplurimum debeo. Adhunc acceditamicusD. Sadler, med.
doct. musei nat. hung, custos, qui lubens et facilis id communicavit, quod prioris
dives licet bibliotheca botanica mihi praestare non poterat; huic et eximiis botanicis
operibus ditissimae hungaricae bibliothecae hujatis, unice in acceptis referre de