in Diet. Scierie. Nat. X IX . p . 129 (exparte!). — Roxb. Flor. Ind. I I I . p. 518. 1. — Bl. Nov.
fam .p . 30 et in Tydschr. Nat. Gesch. I. p . 160. — Blanco Flor. Filipp, p . 747. — Endl. Canif,
p . 250.
Gnetum polystachyum Rwdt. inBL. Cat. Hort. Buitenz. p . 106.
Gnemon domestica mas Rumph. Herb. Amb. I . p . 181. tab. 71.
Tankil s. Kitankil Sundaicè ; Maningjb s. Meningjà apud plebem quoque Mebinso Malaicè, Javanicè et
Balinicè; Gnemon s. Gnemo in Ternate; Utta So'à Amboinensium ; Kulang s. Kylang bantam Macas-
sarum; Nabo in Bisayâ in Philippinis ; Bago ibidem dialefcto Tagalensi, unde apud colonos Hispanos
Balïbago ; Pagou in insulis Mariannis.
Habit. Ut sequentes Varietates culturâ in omnibus regionibus supra memoratis et' vel in aliis, ubi hæc Species sponte non
crcscit, dispersa, ob utilitatem, quam arbor hæc præstat indigenis tam aliment», quod suppeditat, quam corticeramu-
lorum rudioribus funibus parandis perquam sane idoneo. Itaque crebro elegantem hanc arbusculam in hortis et in viciniâ
tuguriorum invenias, foliis lucidis majoribus fructibusque apice magis attenuate a sylvestri baud multum diversam,
quapropter hanc modo Varietatem accuratius describere libet. Truncus 10-15 ped., rectus, cylindricus, internodiis
remotis nonnihil protuberantibus, cortice pallide cinereo, lævi, ætate fisso. Ra/rni teretes, nodoso-articulati, subdistiche-
ramosi, comam elegantem satis densam constituantes. Organisatio ligni ramis aliarum Coniferarum satis analoga, quod
manifesto apparet comparatà sectione fasciculi vascularis, cujus lateribus radii medulläres respondent, in Tab. 176
fig. 1 et 2 depictà, cum organis ejus elementariis sub fig. 3-8 auctius delineatis, de quibus in cxplicationc figurarum
disertius agetur. Folia 5 ^-6 ; poll., 1 ^ -2 j poll, lata, formæ quam diximus, petiolis brevibus 3 -4 lin. longis teretibus
supra canaliculatis instructa, integerrima, paululum undidata, subcoriacea, flexilia, lævigata, nitida, nervo medio
supra plano-depresso subtus obtuse prominente et hic venas reticulatas teneras infra marginem arcuato-connexas emit-
- tente. Amenta axillaria, solitaria, rarius geminata, singula pedunculo suo suffulta aut bina temave in eodem pedunculo
fasciculata, 1- fere 2 poll, longa, erecta v. patentia, filiformia, articulata, interrupts, androgyna, virescentia, flexilia ;
pedunculo compresso, petiolo plerumque longiore, sub infimâ articulatione ameriti vaginulà minuté bicuspidatâ. Flores
ad articulos verticillati, in quovis verticillo vaginulà (s. involucro) annulari membranaceâ integerrimâ involucrati, ex
apophysiis densis pellucidis propullulantes, sessiles ; masculi crebriores seriebus aliquot periphericis, feminei 7 -12 circa
axem serie simplici dispositi. Masc. : Perigonium clavatum v. obconicum, obtusum, pressione latcratum, primo clausum,
tandem apice irregulariter v.-subbivalvatim disruptum, membranaceum, semipellucidum, infcrhe glabrum , superne
piliolis inconspicuis scabriusculum, decolor. Stamen unum, primo inclusum, deindc exsertum, glabrum. Filamentum
e fundo perigonii, rectum, rupto perigonio elongatione nonnihil incurvum, clavatum, diaphanum, vasa bina tenera
loculos antheræ versus directa continens. Anthera terminate, didyma, filamento continua eoque latior, e coccis binis
mcmbranaceis distinctis appositis ellipsoideo-globosisflavicantibus superne poro oblongo dehiscentibus. Pollen ellipsoideo-
globosum, simplici, ut videtur, membranâ lævi irregulariter disruptâ conformatum, granula sphæroidea minutissima
continens. Fern. : Ovaria nuda., ovoidea, in junioribus apice foramine pertusa , ex albido viridula, lævigata, juvenilia
superrfe pube brevissimà obsolete scabrida. Ovulum cavitatem ovarii replens, basi latâ fundo ejus affixum, erectum ,
globoso-ovoideum, integumentis binis nucellum arete obvestientibus supra apicem ejus umbonatum tubuloso-protensis,
quorum interius per fecundationem instar tubi filiformis apice in temos ad quinos denticulos setaceos inæquales fissi
e foramine ovarii porrectum. Baccæ pollicares, ellipsoideæ, clausæ, superne in umbonem brevem attenuatæ, lævigatæ,
ex viridi lutescentcs, tandem puniceæ, monospermæ. Caro parca, carnosa, flavescens, fibris longitudinalibus etraphis
acicularibus albicantibus immixla. Semen erectum, ellipsoideum, nucaceum, vertice reliquiis membranæ internæ
protensis facile secedentibus incrustatis apiculatum, in basi hilo magno orbiculari convexo deraso quo cum periearpio
conjunctum notatum, fuscescens, longitudine striatum. Testa fragilis, extremitate utrâque sed præcipue inferiori hilo
occupatâ incrassata, sublignosa, intus indumento sericeo obtecta. Cuticula straminea, fundo testæ accreta, reverâ binis
stratis unitis constans, quorum interius e nucello v. perispermio conformatum membranæ internæ propriæ tenuissimæ
vasis subdichotomo-ramosis percursæ usque infra apicem connatum, quà adeo discum parvum sphacelatum ab albumine
(sive mavis ab amnio) separabilem depressum medio in umbonem protuberantem spermodermide summo tantum apice
distinctâ obtectum efficit. Nucleus ellipsoideus, utrinque rotundatus, extremitate superiore. per discum parvum umbonatum
(qui ut stratum cum membranâ intemâ conjunctum a nucello ovuli superstes) cuticulæ conjunctus,':albuminosus,
sæpissime exembryonatus, quamquam embryon deinde tarnen exsistere videtur, quum, Rümphio auctore, ossicula facillimc
progerminent. Albumen crassum, obsolete rimosum, farinosum, album’, siccando cartilagineum, vertice sub disco nuclei
umbonato loculamento embryonifero angusto centrum versus verticaliter immerso, quod plerumque nonnisi telâ ccllulari
laxâ repletum haud raro fere ad basin albuminis usque descendit. Embryon obconicum, nonnihil compressum, extremitate
cotyledonari oblique truncatum, adversâ funiculo longo torto elastico ad papillam usque imprægnationis
continue sub disco apicali, quem diximus, positam extenso appendiculatum, itaque inversum et e summo apice
loculamenti embryoniferi pendulum. Cotyledones brevissimæ, obtusæ, crassæ, modo sinu obsoleto oblique intrante
indicate. Radicula obconica.
y . Var. lucidum : foliis ovato-oblongis lanceolatisve acuminatis basi subrotundatis; drupis
acutiusculis.
Gnetum gnemon Poia. in Lam. Enc. bol. Suppl. II. p. 810. i . — Spr. Syst. Heg. III. p. 777. 1.
Gnemöh domestica femina Rumph. Herb. Amb. I. p 181. tab. 72.
Beretinus fructus Clus. exotic. Lib. I I . p . 55.
Habit. Ut superiores in Moluccis et alibi locis incolis frequentatis et sane nonnisi Varictas habenda. Folia paulo majora esse
soient, basi sæpe rotundata atqucadeo magis in ovatam formam abeuntia, quamquam alia in iisdem ramulis lanccolata.
V a r . m a ju scu lum : foliis m aju scu lis ellipticis u trin q u e a c u tis v. apice o b tu sis; fructibus
cra ssio rib u s m ag isq u e o b tu sis.
Gnetum Gnemon Roxb. Flor. Ind. II I. p. 518. 1.
Habit. Rara in Java, frequentior in Sumatrâ. Videtur autem eadem esse, de quà Rumpiiius l. c.p. 182 : « In Tcrnate domes-
» ticæ arbores folia gerunt multo majora, glabrioraac flaccidiora, quam hic in Amboina, fructus ibi quoque sunt majores,
» ac magnitudinc circiter fructuum Sagueri-avboris (s. Sagueri saccharifieri). »
2. G N E TUM LATIFOLIUM. Tin. 174.
G. caule erecto v. sarraentoso; foliis ovalibus utrinque acutis v. obtusis v. basi rotundatis
venosis (siccatis nigrescentibus ) amentis dioicis fasciculatis v. racemosis rarissime
solitariis; fructibus breviter pedicellatis ellipsoideis obtusis Bl. Nov. fam . p. 3o. 2 et in
Tydschr. Nat. Gesch. I. p. 160. 1. — E ndl. Syn. Conif. p. 251. 2.
Kasunka s. Kasunka aroy Sundaicè in Javâ occidental.
Habit. In Java, locis montosis, maxime calcareis, in Celebes, Guineà Nova, cct. Folia, licct summâ eautione siccata, nigres-
cunt, qui sane character inter alios est idoneus, quo ab aliis Speciebus discernatur, quum plurima ejus, quæ in manibus
habeo, specimina eam, ut alias, magnitudine foliorum admodum variare ostendant. Similiter apex herum modo acutus,
modo obtusatus vel etiam rotundatus aut retusus ac basis vel subrotundata vel subacuta est. Lignum, valde porosum,
sectione liquorem lutcum stillat, quo non aliter ac G. edulis et G. funicutaris tam interne adversus complurcs morbos
abdominales, quam externe inquibusdam cutaneis utuntur indigente. Sarmentorum non nimis crassorum adhueviridium
liber materiem fibrosam præbet egregiam tenucm tenacissimam, ad vorios usus domesticos pcrutilem, unde rctia pisca-
toria, quæ diutissime durant, nectuntur. Eo consilio sarmenta in sole aut in fumo aliquamdiu siccantur, quo facto pars
corticalis viridis facilius a strato fibroso albo supposito secernitur. Hac deinde a ligno sejunctâ, contundcndo atque in
aquâ macerando fibroe partibus mucilaginosis adhoerentibus rite purgantur, priusquam fila inde parantur. Hoc autem loco
nonnullas Species huic aflines, quæ facile confundi queunt, describere lubet.
G. leptostachyum : caule sarmentoso ; foliis ovalibus oblongisvc acuminatis v. breviter cuspidatis basi acutis v. subrotundatis
subtus reticulato-venosis (siccatis obscure virescentibus); amentis dioicis fasciculatis v. racemosis. — Habit. In montosis
oræ australis Borneo. Ramiflavo-fusci, ad articulos paululum dilatati et irregulariter toroso-tuberculali, novi virescentes,
nodoso-articulati. Folia 4 -6 poU., 2 - 2 j poll, lata, apice ut plurimum in acumen breve curvum constricta, basi rotundata
aut acutiuscula, coriacea, fere absque nitore, venis supra fere nullis conspicuis, infra divaricatis reticulato-anasto-
mosantibus ac nervo medio in superficie angustc canaliculato hie obtuse prominente. Siccando præsertim in pagina
dorsali in colorem sordide vircscentem abcunt, qui supra plane aut ex parte lætius virescit. Petioli semipollicares, supra
anguste canaliculati. Pedunculi complures ex articulationibus toroso-incrassatis ramorum, 1 j -2 poll, longi, patenlis-
simi, tereliusculi, apice e squamis binis minutis ovatis acutissimd connatis in ranios très amentiferos simpliccs divisi, nisi
ramus médius paulo longior rhachi articulate apice similiter ramificate sit continuus, ut amenta in pedunculo communi
aut ternatim fasciculata, aut in speciem raccmuli disposita sint. Amenta, ut pedunculi et squamæ viridia, mascula j -1
poll, longa, cylindrica, ex articulationibus brevissimis conformata; fieminea duplo triplove longiora, interrupts, articulis
longioribus, ad ovaria in vcrticillos simplices congesta vaginulis s. involucris annularibus magis acetabuliformi-dilatatis.
Ovaria plerumque quina in singulis v erteilte, paraphysiis densis rubiginosis semiimmersa, ovoidea, subangulata, leniler
curvata, glabra, apice perforata. Membrana interna extra foramen ovarii in tubum longum filiformem curvatum apice
sctaceo-fissum protensa.
G. cuspidatum : caule sarmentoso ; foliis oblongis v. elliptico-oblongis lanceolatisve cuspidatis basi subaculis venosis (siccatis
nigrescentibus) ; amentis dioicis solitariis ; fructibus séssilibus. ellipsoideis obtusiusculis verrucoso-punctalis. — Habit. In
sylvis montanis Sumatra;. Rami flavesccnli-cincrei, vcrrucosi, ad arliculationcs incrassati et sæpe tubcrculali. Folia
_ magnitudine admodum varia, 5-9 poll, longa, 2-3 jpdll. lata, in eodem ramulo interdum duplo triplove minora, plerumque
IV. 2