XXXIV.
DE QUIBUSDAM APOCYNEIS, ASCLEPIADEIS, ALIARUMQUE FAMILIARÜM
STIRPIBUS, INDLE ORIENTAL! PROPRIIS.
Constitaeram hoc Capite Apocyneas Asclepiadeasque Archipelagi Indici haud minus copiose, quam
prius alias plantarum familias, veluti Palmas, Sapindaceas, Coniferas, cet., describere. Jam vero ultra
terminus his libris initio positos progresso commentationem tanti ambitus suscipere non licet, cum
praesertim ad rem illustrandam haud paucae addenda; forent imagines, quibus omissis, magna pretii sui
parte labor ille careret. Itaque satis erit Apocyneas Asclepiadeasque nonnullas minus notas investigare, et
denique quasdam aliarum familiarum stirpes, raemoratu dignissimas, describere. Harum nonnullse, ob
florum pulcritudinem aut vegetationis elegantiam hortis ornandis in primis idonese, dignae videntur, quae
caldariis importentur. Nee sane difficilis ea importatio, prsesertim Hoyarum, quae stirpes, hoc loco descriptae,
tanla gaudent naturae tenacitate, ut nullam fere per longinquam peregrinationem curam requiranl; necnon
Bignoniacearum, quas memoravimus, slirpium Novi Orbis ex e&dem familia magniludine et coloribus
florum nulli secundas. Per longa saecula plantae illae multaeque aliae, virlute medicd plerumque aliisve
utilitatibus insignes, in silvis indicis latuere, donee repente, sive casu, sive manu solertis investigatoris, in
lucem protractae, et disciplinae novum incrementum praebuerunt, et incognitd ante voluptate incolas zonae
temperatae permulserunt, quorum animus spectaculo miraculorum cceli tropici admiratione summi Dei,
qui lantam ubique pulcritudinem etvarietatem constituit, percellitur.
APOCYNEiE.
Kickxia Bl . (1828) Flor. Jav. Prcef. p . FJI. Endl. Gen. Plant, p . 586. n° 5450. Meisn. Gen. Plant,
p . 265 et Comment, p . 175. 67. p . 566. 67. Alph. De Cand. Prodr. Syst. Feg. F i l l . p . 408. —
Hasseltia (haud Kumm) Bl . Bydr. Flor. Ned. Ind. p . 1045. — Kibatalia Don.
Calyx quinquepartitus, intus setulis auctus, persistens. Corolla hypocraterimorpha; tubo brevi, imä
ventricoso, infra faucem nudam coarctato; limbo campanulato, quinquepartito, plicato, lobis praefloratione
contorts dextrorsum obtegentibus. Stamina 5, corollae fauci inserta; filamenta brevissima, plana;
antherts.^ sagittatae, dorso callosae, medio stigmati cohaerentes. Ovarium didymum, annulo membranaceo
cinctum; carpella sibi appressa, ovulis ad suturam ventralem plurlmis. Stylus filiformis, inferne
bipartibilis. Stigma clävatum. Folliculi distincti, elongati, spermophoris suturae ventrali adnatis. Semina
plurima, ad extremitatem inferiorem coma stipitata. Embryon strato tenui albuminis obtectum;
colyledonibus longiludinaliter involutis, contortuplicatis; radiculd superä. — Arbor javanica, pulcra;
foliis oppositisj floribus axillaribus, fasciculatis, magnis, albido-flavescentibus.
iv. 7