nucelluni oritur ac scnsim super eum cxtendilur. Itaque ovulum in novissimis ovariis cavitatem eorum
nequaquam replet; in ipso ejus ortu in fundo quasi excrescentia carnosa qusedam minuta hemispliserica
v. conoidea appäret, qui nucellus, quem circum, ubi increvit, imä elevatio annularis assurgit, qua
membrana interna ovuli (v. Primine) primo evolutionis suse stadio indicatur. Hsec vero dum sensim magis
verticem nucelli versus extenditur, externe basi ejus alius sese applicat tumor vel quasi duplicatura
membrane internse, quae membrana externa s. testa (v. Secundine), similiter magis magisque accrescens
ac superne circa lubum elongatum, in quern membrana interna tandem porrigilur, in collum s. tubum
brevem constricta, non illius instar extra orificium angustum ovarii prominentem. Fecundatione ovuli in
membranä externä manifesta fit mutatio strato telse cellularis parenchymaticse, quo pars ejus superior
insigniter incrassatur atque bine tubus tenuis membranae internse conslringitur, illinc nucellus ipse
deprimitur, quod actum imprsegnationis promovere videtur. Nucellus, texturä carnosä cellulari, exiguo
umbone s. mammalo imprsegnationis terminatur, cujiis tela cellularis jam ante fecundationem colore
paulo fusciore inficitur, qui efformatis deinde integumentis augetur, per totum nucelli (s. perispermii)
verticem dispersus, apice interdum depressione minuta notato, quä stratum externum telse cellularis
quodammodo lacerum vel laxalum videtur. Grana pollinis vel tubulos eorum nunquam eo loco immersa
vidi, sub quo, ex imprsegnatione peracta, nova cellularum formatio in apice nucelli instituta est, cellulis
novis aliä formä, quam quse ante aderant, illic enascentibus. Eodem fere tempore in nucello ipso
centrum versus exsistit excavatio, cui e fundo nucelli cellula tenerrima pellucida clavata vesiculseformis
immergitur, quae vesicula amnii. Depressione autem nucelli crassior extremitas hujus vesiculse, in qua
contentus liquor paulatim fuscescit atque in materiem grumuloso-cellularem abit, summitati excavationis,
qua sub umbone imprsegnationis novse illse cellulse enatse, propinquat et cum illä cito per telam laxam
cellularem conjungitur; basis vero ejus stipitiformis sejungitur et sicut omnis fere nucelli s. perispermii
substantia sensim resorbetur. Semel tantufti manifesto vidisse mihi videor, amnio cum summitate excavatä
nucelli eonnexo, fasciculum cellularum elongatarum e processu cellulari sub umbone imprsegnationis ipsi
ejus extremitati superiori immersum, qua intra amnion, quod in endocarpium s. nucleum albuminosum
integumenta seminalia tandem plane replentem mutatur, primam appendici vermiculatse vulgo eä contentse
et, ut probabile, embryo in inferiore appendicis ejus extremitate felici rerum concursu enalo originem dare
solet. Ex multis investigationibus eä de re institutis hsec statuere posse mihi videor : 1) Membranis duabus
illis, quas dixi, non efformatis, nucellum ovuli ssepe quidem magnitudine insigniter augeri, neque tarnen
in superiori apice imprsegnatione reverä amplius immutari. 2) Pollinis demum in apicem nucelli efficaciä
intra eumuträque extremitate diversä primitivas exsistere nuclei et embryi formas, quse cellulä (amnio)
vesiculari e fundo assurgente pluribusque aliis cellulis subglobosis prope apicem nucelli, quä facta est
imprsegnalio, congregatis, constent. 3) Ambas illas formaliones cellularum prsecipue depressione nucelli sibi.
appropinquare ac tandem telä cellulari adventitiä atque extensione cellularum globosarum sub apice nucelli
organice inter se conjungi, ita ut amnion in excavatione nucelli suspensum sit. 4) Contentum amnii in
nucleum, qui endospermio constat, abire solere, nullo embryo in cavitate ejus sub apice positä enato, cujus
tarnen appendix tortuosa plerumque in eäadest. 5) Denique, quoliescunque,embryi efformatio nonturbata
fuerit, illud, u t in Cycade, apicem infra speclantem appendicis lortuosse, quam diximus, occüpare.
Hsec, priusquam Species nonnullas Gneti accuratius describerem , prsemonenda putavi, simul ut tuerer
sententiam, cur ovulum ejus non nudum, sed urceolum illud cingentem aliarum stirpium phanerogami-
carum ovario prorsus analogum crederem. Hoc sane, ut jam alio loco docui, defectu tantum stigmatis ab
illis differt, sed ipso illo loco, quo adesse solet, poro pertusum est. Quod si sola pars pistilli circum unum
plurave ovula plane clausa reverä ovarium sit habenda ejusque organum omnino necessarium sit stigma,
turn sane Gnetaceis non magis quam Cycadeis et Coniferis tribui possit ovarium. Ego vero fabricam
pistilli s. gynsecei earum ad typum simpliciorem constilutam puto, qualis priorum mundi setatum imprimis
proprius fuisse videtur, quo scilicet mutua genitalium efficaeia latius ad regeneranda individua patebat, id
quod cum pluralitate embryorum in his vegetabilibus ssepius observatä apprime congruit.
GNETUM linn.
Thoa Amu... Abulua Lour., Gnemon Rumph., Ula Rheed.
Flores monoici v. dioici, in amentis cylindraceis articulatis interrupte verticillati, e
paraphysiis densis emersi, verticillis singulis involucro annulari cinctis. Masc. : Stamen
unum, e fundo vaginulæ (s. perigonii) membranaceæ clavatæ initio clausæ tandem
disruptæ örtum ; filamentum simplex v. rarissime apice bifidum; anthera didyma, in
vertice poris binis oblongis dehiscens. Fem. : Ovarium nudum, uniovulatum, apice poro
pertusum \ovulo sessili, erecto, integumento duplici, exteriore sursum incrassato, intimo
in tubulum longe exsertum apice fimbriato-lacerum producto. Fructus drupaceus, semine
pericarpio baccato v. exsucco omnino connato, testâ fragili. Embryon in apice albuminis
inversum, radiculâ filo longissimo flexuoso appendiculatâ. — Frutices sarmentosi rarius
arbores erectoe maxime in Asiâ tropicâ nonnulloe in Guianâ Americoe crescentes; ramis
geniculato-nodosis ; foliis oppositis, petiolis imâ connatis, integerrimis, penninerviis, glaber-
rimis; amentis axillaribus v. terminalibus, solitariis v . confertis aut racemosis.
1. GNE TUM GNEMON.
G. caule erecto; foliis lanceolatis utrinque subacutis venosis (siccatis pallide flavo-
virentibus); amentis-monoicis solitariis v. subfasciculatis; fructibus sessilibus ellipsoideis
obtusiusculis Bl . Cat. Hort. Buitenz. p. 106. —-B rongn. in D üperr. Voyage bot. I I . p. 6.
tab. i (eXcl. omnibus Synonymis, quæ Varietates sequentes spectant!)
Gnetum Gnemon B . Far. ovalifolia Bl. Nov. fam. p . 30. 1. et.in Tydschr. Nat. Gesch. I. p. 460. 1.
Endl. Syn. Conif. p . 250. 1.
Gnetum sylvestris Brongn. I. c. p . 12. 2.
Gnetum ovalifolium Poir. in Là to. Enc. bot. Suppl. I t . p . 810. 2. et in Diet. Scienc. Nat. X IX . p. 130.
Spr. Syst. Fey. I I I. p . 777. 2.
Gnemon sylvestris Rümph. Herb. A mb. I. p. 183. tab. 73.
Wilde Gnemon-boom Valent. Amb. I I I. p . 174. fiy. 22 (ex M. S. Herb. Amb. desumtum).
Tanhil-utan Sundaicè; Meninyjo- s. Maningjo-utan v. Gnemon-utan Malaicè et Javanicè; Kulan-utan
Macassarum.
Habit. Sponte in montanis plerarumque insularum Archipclagi malaici, in Moluccis, Guincâ Nova, Philippin is et Mariannis.
Rctulit quidem Lamarck V. Cl. in Enc. bot. II. p. 764 : « Si le Gnemon sylvestris de Rümphb [Amb. 1. p . 185. tab. 73)
» n’est point Une autre espèce de ce genre, il paraît être au moins une variété remarquable de celles dont on vient de
» faire mention ; » at ego tarnen hanc ésse veram Speciem sylvestrem inveni, unde Gnemon domestica (G. Gnemon Lira.)
mas et femina Rumphii nostri et aliæ quædam Varietates haud æque mcmorabilcs culturâ et discrimine soli ortæ sunt.
Igitur conscntancum est has plantæ sylvestri, undeoriundæ sunt, tanquam Varietates adjungi, etiamsi prima Varietatum
sequentium proprie ilia sit, quam nomine G. Gnemon descripsit Linneus. Cultarum quidem arborum folia novella olus
melius quam sponte cresccntium suppeditant, fructusqiie præstant, quod non tanta illis continetur rapharum fibrarumque
. acicularium copia, quibus vehemens pruritus excitatur ; sed tarnen sylvestris arboris liber albicans tenuissimus longe
aptior est, unde materies fibrosa tenuior minusque rigida, cannabi nostras similis, paretur. Heec texendis omnis generis
funibus, ac tenuior species præsertim retibus piscatoriis, idonea, quæ, ut jam Rümpiiius commemoravit, in aquâ marina
multo diutius durant, quam ex cannabi connexa. Itaque res tarn vulgo utilis dignaimprimis est, quæ accuratius cognos-
catur, cum præsertim ingens earum arborum in compluribus coloniarum Indicarum nostrarum regionibus, veluti in
provincià Celebis Menado, sit numerus, qui seminando facile augeri posset, et fructus quoque indigenis alimentum dulce
ètnutriens præbcant. Crudis illi ob raphas prurientes, quas continent, non vescuntur, seddecoctis antea et macerationc
in aquâ fibris adhærentibus accuratius purgatis tumque igni paulisper tostis, quo facilius testa fragilis a nucleo sejun-
gatur, qui ita u t edalur non ampliorc præparatione indiget, aut contusus cum lacté aut oleo Palmæ Coci frixus et assus
egregium indigenis cibum suppeditat. Similiter folia et amenta nova plantæ cultæ, cujus magis tenera sunt et saporis
dulcioris, quam sylvestris, postquam sunt decocta, aut nullo condimento, aut ctim lacté Coci elixa olus præbent indigenis,
quo adeo delectantur, ut arborem hanc, auctore Rumphio , régi nam olerum appellent.
ß. Var. laurinum Tab. 176 : foliis elliptico-oblongis v. oblongo-lanceolatis utrinque
subangustatis ; drupis acutiusculis.
Gnetum Gnemon Linn. Mant. I. p . 125. Ejosd. Syst. nat. X I I . N° 1278. p . 637. — Hoütt. Nat.
Hist. II . 3. p . 446. — Lam. Enc. bot. II. p . 764. — W illd. Spec. Plant. IF . 1. p . 591. — P oir.