magis applanatas quam in illis, baud ullo spatharum aut vaginarum vesligio, quod profeclo inde pendet,
quod, cum basis frondium non vaginans sit, nulla inde, veluti in illis familiis, in spathas s. vaginas fieri
possit iransmutatio. Denique simplicissime conformati sunt Cycadearum flores, ad nuda generationis organa
reducti, nullo prorsus bractearüm aut integumentorum floralium vestimento spadicibus insidentes. Nulla
corum cum Palmarum, aliqua vero cum quarundam Aroidearum floribus est similitudo; sed florum
femineorum s. pistillorum conformatio manifesto eadem est, quae in multis Coniferis, nisi quod bractearum
floralium evolutio in illis fere plane est oppressa et margo inferior paulo magis prominens fovearum,
quibus insident, leve tantum earum vestigium indicat. Neque magis in Cycadeis singularum antlicrarum
e frondibus rudimcntariis cernitur transformatio, quae in multis tarnen Coniferis, ut jam in Tomo III.
pag. 209 diximus, manifesto apparet, nisi forte spadices masculos earum totidem existimes antlieras, subtus
granuliss. massis pollineis crebris obtectas. Hane opinionem, ab ipso Linked (!) profectam ac denuo a Yiro
sagacissimo Rob. Brown revocatam, licet externa earum facies confirmare videatur, apparet tarnen granula
ilia, quibus inferior earum pagina in Cycadeis continue vel separatis gregibus est obtecta, ob regularum
combinationem et dehiscenliam et quod polline sunt repleta, coccis antherarum multarum aliarum slirpium
esse similia, itaquesingulos spadices masculos existimandos esse subtus antberis crebris uni- ad quadrieoccis
sive totidem floribus nudis obsideri. Quidquid autem deorganismo spadicum masculorum existimes, sive
singulas antheras esse credas, seu in inferiori paginA permultis antheris obsessos putes, ita tarnen antherarum
fabrica plane peculiaris est, et quamvis Cycadearum organa fructificationis feminea Coniferarum et
Gnetacearum sint analoga, hac in re tarnen esedem stirpes magnopere differunt. Ut similitudine utamur:
in Coniferis plerisque (2) eadem antherarum est origo, quae vulgo in stirpibus phanerogamis cernitur,
folium evolvens, cujus in mesophyllo ad margines utrimque costa sive nervus medius pollen gignit, ut sub
epidermide loculi bini appositi oriantur, pollinis in iis conglobati turgescentiA tandem rimA longitudinali
dehiscentes. In Cycadeis vero antherae longe inferiori sunt evolution^ gradu, origine aliquam cum
Protophytis analogiam indicantes, siquidem transformatio earum, non aliter quam sporangiorum Filicum,
in inferiore paginA frondium (s. spadicum) contractorum e plurimis papillisfieri solet, quas apices reticuli
vascularis supra parenchyma frondium floriferarum (s. spadicum) eminentes eflormant. His autem cum
ctiam habitu accedant, familiis^exstinctis prioris rerum naturae arctius videntur connexse, itaque nonnulli eas
auctores e vegetatione protogeA superstites existimant, quse olim calidiore temperie tellurem magnA copiA
ad polos usque ornaverit, quod innumerse Cycadearum reliquiae subterranese earumque situs tractusque,
quo inveniuntur, declarant. Quarum quamvis ingens cum Cycadeis, quse hodie su n t, exsistat similitudo,
haudquaquam tarnen ita inter se conveniunt, ut esedem esse judicari queant; itaque eas, quod et in regno
animali cernitur, equidem potius exempla sive imitationes typi formationis haberi velim, qui nunc quidem
exstinctus aut certe magnopere immutatus non nisi in terris a polis remotis in quibusdam formis regni.
animalis et vegetabilis, antiquioris ejus naturae rerum similibus, conspicitur. Profecto exiguus est pro iis,
qui olim fuerunt, Cycadearum numerus, quae nunc nonnisi in zonA torridA, in Africae australis regione
subtropicA et in NovA HollandiA extratropicA sunt dispersse. In Classe Gymnospermarum, quarum ditissima
crat vegetatio protogea, peculiarem efficiunt familiam, Coniferis turn trunci turn fructus structurA analogam,
sed et habitu et situ et conformatione organorum fructificationis masculorum distinctissimam. In descriptione
sequenti de Cycade circinali eamodo retuli, quae in diario anno 1821 annotaveram. Quodsi caudici longe
minorem, quam alii auctores, tribuo altitudinem et in aliarum fortasse partium, veluti spadicum, mensurA
aliquod intercede discrimen, multum tarnen falletur qui inde Specierum etiam discrimen colligere vclit (3).
Neque enim mirum est, conum masculum Cycadis circinalis in Horto Edinensi efformatum auctore V. Cl.
(1) « Filix est, nee Palma. Pollen nudum, absque anthera ; adeoque pulvis in aversa frondium Filicum pagina est pollen
» nudum. Anne fovilla (pulvis intra pollen Filicum, inter quas Equiseti) viva s. motu vitali gaüdens e polline foecundandis
„ germinibus prodeat, quod pulvis e Marchmtia exiens et se movens videtur indicare? Aperit hoc pollen januam
» Cryptogamiæ. Adeoque Cryptogamia hæc gaudet polline absque anthera ! » Linn. Mant. Plant. I I. p. 5051
(2) Excipiuntur tarnen quædam Genera, veluti Dammara Rompu., Cunninghamia Rob. Bn., Araucaria Juss., in quibus
antherarum fabrica plane diversa est neque modus transformationis hie indicatus locum habet. His in Cunninghwmid terni, in
Dcmmard quini ad quindeni, in Aracuarid duodeni ad viceni loculi cylindrici uni - v. biseriati ex basi connectivi penduli
eontinentur. An peculiaris earum conformatio ex prolapsu tclæ, cellulosoe, in qud pollinis fit transmutatio, cxplicari posset?
Et an forte plures antheræ ( s. foliola antherifera) inter se sunt unita ?
(3§• Illud ipsum obtinet in C. revolutd Thonb. , cujus vita admodum diuturna, ut caudcx ejus perpetuo accrescens sensim ad
insignem perveniat altitudinem. Conf. quæ eâ de rc pag. 16 animadverti.
Hooker 4 -5 modo poll, longum fuisse, qui in terris calidiorib us, ubi spontanea est arbor, ad 1 ped.
altitudinem excrescat. Itaque jam animadvertit Rumpiiius noster, Herb. Amb. I . p . 90, « quo vetustiorem
arborem, eo minorem esse Ananas » (sive spadices in conum congestos); ac vulgo notum est caudicem
tardissime crescere itaque ex numéro cyclorum in caudice, qui a cicatricibus frondium spirealium supersunt,
ætatem ejus quodammodo posse colligi, quum anno circiter et dimidio, innovatA gemma terminali, cyclum
ambitu augeatur neque pars infima caudicis, quod ad organismum, ullam auclA peripheriA patiatur muta-
tionem. Quandoquidem Autem, u t jam Rheede l. c. p . 14 ait, Cycas circinalis Linn. « Indifferenter
» quocunque anni temppre vicissitudines suas patitur, et foliipromos fructigerosque profert conos, atquea
» quinto sextove circiter sationis anno ad centesimum et ultra frugifera est, » atque adco ad maximam
ætatem pervenit, quicunque arbores viginti abhinc annis a me descriptas nunc loco natali viderit, is
profecto caudicem earum accrescentiA et plurimis cyclis insignem elongatum inveniet, donee post multos
demum annos ad altitudinem, quam Rheede iis tribuit, « triginta pedes haud raro superantem » accreverint,
si scilicet soli natura coelique temperies haud minus quam in orA Malabariæ incremcnto stirpis in JavA
conducant. Nam quamvis incredibilis huic stirpi innata sit vis procreandi, quæ maximis injuriis resistit, et
ipsa propagatio, etiam adversante naturA, per fragmenta caudicis facillime fiat, peculiarem tarnen soli
naturam requirit, ne vehementer ejus impediatur evolutio et ipse habitus insigniter immutetur. Hac in re
cum quibusdam Palmis congruit ac maxime cum iis, qua? incolis zonæ tropicæ insignem afferunt utilitatem^
quales sunt Palma Cod el Arecoe, quæ, ut in superioribus Capitibus copiose diximus, latissime dispersæ,
et culturÀ, et diversA soli coelique temperie, innumeras exhibent Yarietates, quarum aliæ aliis locis inve-
niuntur. Quisquis autem illud non rite animadvertit vel de ejusmodi stirpibus ex fragmentis Herbariorum
aut prout in caldariis statu minus evoluto ac sæpe ægroto crescunt, judicat, is facile nimis Varietates
ejusmodi omnes peculiares Species existimabit, quales haud paucæ adeo in libros botanicos sunt receptæ.
CYCAS unn.
Spadices masculi oblongo-cuneati, facie inferiore antheriferi, acumine nudo sursum
flexo. Antheras sessiles, continue, bi-tri- v. quadricoccae, coccis rima longitudinali
deliiscentibus. Spadices feminei spatkulati, utrinque ad margines sub apice foliaceo-
explanato in sinubus pistilligeri. Ovaria nuda, sessilia, apice pervia. Fructus drupaceus,
monospermus. Emhryon in axe albuminis inversum, radicula supera, longissime appendi-
culata. — Arbores elegantes, in tropicis et subtropicis Asice, Novas Hollandias et Oceanias
viventes, habitu PalmaS oemulantes; trunco simplici, rarius ramoso ; frondibus pinnatisectis ;
segmentis lineanbus, uninerviis, integerrimis; spadicibus dioecis, in conum terminalem
collectis.
1. CYCAS CIRCINALIS LINN. Tad. $ et £*.
C. caudice annulato subnudo; frondium segmentis patentissimis lanceolato-linearibus
elongatis subulato-acuminatissimis rectis v. subfalcatis planiusculis; spadicibus femineis
in utroque margine vulgo 2 - 3 floris, apice foliaceo cristato- serrato; ovariis glabris;
fructibus ellipsoideo - globosis.
' L inn. Spec. Plant, ed. I. p. 118 8 (ut in sequentibus, exclusis compluribus citatis,
partim ad Varietates C. circinalis, partim ad C.revolutam T hunb. referendis, quas Species
omnes fere auctores inter se commutarunt!) E jtjsd. Syst. nat. ed. X et X I I I . p. 729. L am.
Ene. bot. I I . p. 231. I. E jüsd. Illustr. tab. 891. c. d. e. G iseke Prael. in L inn. Ord. nat.
p. 604. W illd. Spec. Plant. IV^. 2. p. 844* !• P ers. Syn. Plant. I I . p. 631 . 1 . S pr. Syst.
J^eg. I I I . p. 907. i. B lanco Flor. Filip, p. 74^. Miq. in Bullet, scienc. phys. et nat. en
Neerl. p. 84. E jusd. Comment, phytogr. p. 1 1 4- E jüsd. Monogr. Cycad.p. 27. 4-