XXXIII
D E F A N G IE I S .
Hæ stirpes adhuc non nisi in Indiâ Orientali inveniuntur. Omnium cortex, folia, fruclüs, quin et semen
gaudent virtutibus narcoticis acerrimis, quibus cerebrales maxime nervi afficiuntur, angores, dolores
capitis, vertigines, sopor, fastidium, imo dementiæ paroxysmi elBciuntur, ut adeo usus eorum et hominibus
et animalibus pernoxia ac vel letalis esse possit. At ob id ipsum eo magis medicorum observatione dignæ
videntur, quo rariora sunt narcotica, quæ Flora Indiæ Orientalis gignit, et ilia tarnen in multis affectibus
nervosis, præsertim characteris tropici, summi sunt pretii. An vero virtutes illse acres et narcoticæ in
Alcaloido quodam, Menispermince simili, cum materie extractivâ amarâ viscosâ conjuncto, sint positæ,
eâdem ratione mixtionis atque in quibusdam Menispermeis, id chemica inquisitio dijudicet oportet. Illud
vero constat, virtutem illam venenatam corticis et foliorum maceratione aquae imperliri, qua vi eorum
vulgo cognitâ ad pisces consopiendos et necandos utuntur indigenæ. Verumtamen semini aquâ macerato et
tosto omnis vis noxia adimi potest, quo facto alimentum suppeditat, ob magnitudinem et oleum pingue,
quod eo continetur, haud parum sane idoneum. Quum autem in familiis his stirpibus proxime affinibus,
veluti Flacourtianeis, Bixineis, Samydeis, nullum omnino ejusmodi materiei acris et narcoticæ appareat
vestigium, eâ re profecto confirmatur judicium, quod jam aliquot abhinc annis pronunciavi, illas, tamquam
propriam familiam, in systemate naturali Flacourtianeis esse adjungendas, a quibus squamis hypogynis
petalis opposilis distinguantur, etsi ovarii fabricâ oophoris parietalibus cum iis congruant. Habitu inter se
minus conveniunt, quum Pangium edule facile ad Malvaceas aut Sterculiaceas, Gynocardiam odoratam
vero, sicut Hydnocarpos nonnullas, ad Samydeas, Euphorbiaceas aliasve familias referre posses, nisi
florum fructuumque aspectus dilucide eas ab his perquam diversas esse ostenderet (1). Omnes parvæ hujus
(4) Quædam etiara Salaria; Species, si tantummodo specimina fructifiera earum statu siccato habes, cum Pangieis confundi
possunt, quum folia non semper exacte sint opposita, et dissepimcnta in axe fructuum earum baccatorum maturitatis stadio ita
soepe obliterantur, ut scmina angulata, perinde atque in Pangieis, spermophoris parietalibus affixa esse crederes. Tab's in
Tab. nostrd fig. 4 dcpicta est, S. oblongce Wall, affinis, a S. macrocarpâ Kortii. vix diversa, etiam ad S. macrophyllam
mihi ctS. multifloram Wight, accedens, cum quibus omnibus illud habet commune, ut folia siccando, non aliter atque in
Genere Symploco, sint flavovirentia. Hanc plantam, in insulâ Celebes in sylvis circa Gorontalo frequentem, accuratius
describere lubet. S. celcbica : glabra, sarmentosa ; ramulis teretibus; foliis elliptico -oblongis lanceolatisve obtusis v. obtusius-
culis basi acutis remote serrulatis chartaceis; pedunculis axillaribus brevibus uni-v. ex apice paucifloris; fructibus globosis
tuberculato - rugosis 5- 6- spermis. — Frutex sarmentosus, glaber. Rami tcretes, divaricati, vetustiores e fusco - cinerascentcs,
punctati, intcrdum aciculato-rugulosi, ad exortum ramulorum nodoso- incrassati, passim quà antea folia affixa, tuberculis
floriferis pulviniformibus c squamulis minutis congestis conformatis; juniores ramiili teretiusculi, lined depressâ a basi
petiolorum inde dccurrcntc, viriduli. Folia subopposita, 2 j - 4 poll., circiter 4 ad plus 4 £ poll, lata, obtusa v.- rctusa, v. in
acumen breve obtusiusculum intcrdum obliquum desincntia, rarissime acuta, basi inpetiolum 2 j - 5 poll, longum attenuata,