26 RUMPHIA.
Obs. Genus hoc, Whrighlioe Rob. Bn. proximum, sed Mice corolloe plane nuda et comâ seminum stipitatâ satis diversuin,
in perpetuam duorum botanicorum, milii carjssimorum coque suramis de scientià amabili meritis honore dignissiraorum, a
me nominatum est memoriara. Hi sunt J. Kickx, editor Florae Bruxellensis, et J. Kickx lilius, nunc Professor Botaniccs
Gandavi, scriptor librorura utilissimorum proesertim de vegetabilibus cryptogamicis, quorum in honorem-Gen,us hoc insigne
Apocynearum appellavi, çum nomen prius ei de divo Van Hasselt inditum jam alibi esset usurpatum.
4. K. arborea Bl. Tab. 479. fig. 4. Alph. De Gand. 1. c. 4. Kibatalli s. Kibuntalie Sundaicè. — Habit, in montanis Javoe
occidentalis, ubi liquoris lactei copiosissimi pulcerrimoe hujus arboris cochlearia aliquot, admixto saccharo Palmæ
Gomuti, adversus vermes, atque adeo, optimo successu, adversus toeniam propinant indigenoe. Lapsis demum mense
Octobri vetustis foliis novisque evolutis, flores plurimi magni penduli ex axillis prodeunt, folliculi vero maximi anno
demum post maturescunt. Si e ratione, quâ folia arCScunt, judicandum facile ex, iis, ut e quibusdam Speciebus
Wightioe, colorem Indici similem elici posse credos. — Arbor mediocris; ratnis subdichotomis, cylindraceis, foliorum
■lapsu cicatricibus annularibus transversis notatis, glabris, brunneis, verruculis pallidis punctatis, junioribus subtetra-
gonis. Folia petiolis brevissimis semiteretibus imâ dilatatis et lined transversâ connatis in axillis setulis auctis insidentia,
elliptica, utrinque acutiuscula v. apice interdum obtusa, 5 - 7 poll., 4 — 2-| poll, lata, integerrima, undulata, mem-
branacea, venosa, in paginà superiore intense viridia ac glaberrima, aversâ pallide viridulâ et proesertim in venis
lateralibus creberrimis divaricatis sub margine arcuato - connexis pube tenerrimâ tandem déliquescente aspersâ. Fasciculi
axillares, brevissime pedunculati, ad basin pedicellorum 4 j -2 poll, longorum nutantium clavatorum uniflororum
bracteolis minutis ovatis acutis atro-purpurascentibus. Flores plus 2f poll., flavcscenti-viriduli, odoris gratissimi. Calycis
lacinioe erectæ, ovato-oblongæ, acuminatæ, crassæ, basi extus gibbæ, margine subimbricatæ, persistentes. Setuloe
permultoe inter calycem et corollam, flavoe. Corolloe tubus ealyce duplo longior, imâ ventricosus, superne cylindricus,
in fauce nudâ constrictâ substantiæ crassioris, calycis ac pedicellorum instar intense viridis et glaber; limbus maximus,
amplus, quinquepartitus, erecto-patens; laciniis oblongis, obtusis, obliquis, in basi carinatâ glabris, superne extus
subvelutinis. Stamina brévia, fauci corolloe inserta, conniventia, oequalia. Filamenta brevissima, carnosa, deplanata,
viridulâ. Antheroe filamento longiores, immobiles, sagittatoe, breviter cuspidatoe, medio stigmati connexoe, extus-
glabroe, nitidoe, flavoe, cum gibbere ad basin, intus ad basin carnosam conyexam pubigeroe, supra connexionem stigmatis
loculis binis paraflelis linearibüs rimâ duplici longitudinali dehiscentibus. Nectarium cupulatum, obiter crenulatüm,
mcmbranaccum, glabrum, albidum, ovarium inferne cingens. Ovarium carpellis duobus distinctis oblongis ventre
applanatis et sibi appressis dorso convexis glabris viridibus in suturâ ventrali multiovulatis formatum. Stylus tubum
corolloe adoequans, filiformis, glaber, inferne bipartibilis. Stigma clavatum, a latere antberis connexum, apice rotunda
turn, lapsâ corollâ subbilobum. Folliculi2, reclinati, recti, circiter duos pedes longi, cylindracei, coriacci, extus
longitudinaliter striati, diu virides, tandem obscure fusci, intus albidi ac loevigati, secundum longitudinem sulco
ventrali déhiscentes. Semina plurima, unilatera, imbricata, ventre spermophoro suturoe pericarpii adnato parum elevato
lineoeformi affixa, unde folliculis apertis unâ sejunguntur, fusiformia, recta, dorso convexa, ventre sulco profundo striisque
longitudinali bus exarata, in extremitate infériori longissime comoso-caudata. Spermodermis membranacea, straminea,
hic in caudam illam stipitiformem 4 -6 poil, longam inferne nudam superne totâ longitudine pilis longis reversis
sericeis obsessam atténua ta. Albumen tunicoe tenuis semipellucidoe longitudinaliter striatoe instar embryon plane inclu-
dens. Embryon semini conforme, inversum,albido-stramineum. Cotyledones magnoe, foliaccoe, contortuplicato-convoluloe.
Radicula filiformis, rectiuscula, supera.
EXPLICATIO FIGURARUM.
Tab. 479.. Fig. 4. A. Kickxice arborece ramulus floriger, ut pleraeque figurte sequentes magn. nat.—B. Fructus adhiic
clausus. — C. Unus e folliculis fructus, secundum longitudinem in suturd ventrali apertus. (Latour delin.)
4. Flos, cujus limbus hie resectus. — 2. Idem, secundum longitudinem resectus'.'—- 3. Idem, limbo corolla; plane demto.
— 4. Idem, sectione longitudinali. — b. Stamen, intus visum, magn. auct. — 6. Pistillum, magn. nat.; apparent in
cicatricibus, qute demtis laciniis calycis ortte sunt, cilia brevia calycem inter et corollam sita. — 7. Semen. — 8. Idem,
spermodermide nudatum, sed albumini adbuc inclusum. — 9 et 40. Embryon.
Orchipeda Bl . (1826) Bydr. Flor. Ned. Ind. p . 1026. Endl. Gen. Plant, p . 581. n" 5398. Meisn. Gen.
Plant, p. 262 et Comment, p . 171. 21. Alph. De Cand. Prodr. Syst. Feg. F I I l .p . 5 5 8 .'
Calyx tubulosus, obtuse quinquefidus, deciduus. Corolla subinfundibuliformis; tubo brevi, medio
inflato; fauce intus annulo tumido semiclausa; limbo quinquepartito, patente, lobis praefloratione con tor la
sinistrorsum obtegentibus. Stamina 5 , corollae tubo inserta, inclusa. Antherce subsessiles, sagittate,
stigmati cohserentes. Ovarium didymum, annulo carnoso cinctum; carpella sibi appressa, ovulis in
oophoro crasso suturse ventrali adnato plurimis. Stylus clavatus. Stigma conicum, apice bicrenulatum.
Baccce 2, globosae, corticatae, pulpä fartae, tandem sulco ventrali ruptae. Semina plurima, nidulantia,
rugosa, altero latere convoluto-biloba. Albumen carnosum. Embryi recti cotyledones foliaceae. — Arbor
javanica, pulcra; foliis oppositis, oblongis, glabris, alternis scepe minonbus; pedunculis terminalibus
el interpetiolaribus, cymosö-paucifloris ; floribus magnis, albidis, odore ingrato.
- «