XXXV.
DE ORCHIDEIS QUIBUSDAM.
Ultimo Capite Tomi primi hujus libri inter Orchideas alias Erythrorchis altissima descripta fuit :
quod Genus, ut illo loco copiose docuimus, Cyrlosice quamquam valde affine, fructu tarnen capsulari et
semine in alam fere circularem expanso satis distinguitur. Quod tum promiseram, ut conformationem
fructus ejus Generis figurä diligentius explicarem, id jam additä ejus delineatione in Tab. ^ persolvi; sed
simul reditum ad Familiam, quo stirps illa pertinet, cupide arripui, ut aliquot certe exemplis ingentem
varietatem atque incredibilem luxuriem, quibus in stirpibus ejusmodi epiphyticis Archipelagi Indici
insignitur yegetatio, lectori ostenderem; neque meliorem finem huic libro imponere me posse putavi.
Exiguus sane in temperatis terrae regionibus Orchidearum, mirä polymorphi floris conformatione et
anomalä genilalium structurä a reliquis plantis distinctissimarum, est numerus, atque illic in pratis maxime
lucisquc gignuntur. In zonä torridä vero, favente ccelo humido et gaz carbonico impraegnalo, quale vulgo
in sylvis tropicis obtinet et stirpium earum incrementum maxime fovct, incredibile quantum numerus ille
augeatur. Hinc etiam fit, ut pleraeque in sylvis inveniantur ejus zonae Orchidece, stirpes pseudoparasilicae
truncos ramosque arborum, non raro densorum instar cespitum, obvestientes, nonnunquam vero , veluti
Erythrorchis altissima, Manilla albida, cet., plantse sarmentosae allissime scandentes; itaque has inter et
Orchideas in pratis nostris vigentes multum sane interest, quum ubivis in natura rerum summa Dei
providentiä provisum sit, ut quaeque natura cceli locorumque conditioni respondeat et structurä illi maxime
congruä aut pro illä varie immutatä utatur. Paucae illic, quae locis graminosis aut passim in montibus
apricis gignuntur, cum nostris zonae temperatae satis conveniunt, atque omnino inter Tropicos, certe in
omnibus regionibus, in quibus eaedem causae adsunt, quae incremento earum favent, epiphytae longe
plures numero quam terrestres sunt Orchidece.
Quod autem de Orchideis lectori offero, libri longe majoris operae non nisi fragmentum est habendum,
quem, figuris plurimis illustralum, jam dudum publici juris facturus eram, si, ut spem faciebant promissa
olim data, ita mihi in edendis libris botanicis Indicorum magistratuum affuisset munificentia. Neque tarnen
de superandis illis, quibus impeditur librorum editio, ob ingentes sumtus sane gravissimis difficultatibus
plane jam despero : cujus rei profeclo Rumphia, meis tantummodo impensis ad finem perducta, egregium
erit documenlum.
Subord. Haiaride». Trib. Pleiirolhallc». •
CADETIA Gaudich. (1826) in Freycin. Foyage bot. p. 422. tab. 33. Ende. Gen. Plant, p . 187. n° 1317.
Meisn. Plant. Gen. p . 368 et Comment, p . 276. 6.
Perigoniiphylla erecta v. patentia, insequalia, lateralia exteriora majora, obliqua, calcari labelli adnata.
Labeilum erectum, cucullatum, gynostemio parallelum, basi in calcar productum; limbo erecto v. patente,