— 27. Amnion figuræ præccclentis, mffgn. auct., superficie rugulosâ, supra medium conslrictum. — 28. Idem ex alio
nuccllo, expansionibus cellulosis irregularibus præditum, quibus cum nuccllo est conjunctum. — 29. Sectio floris feminei
imperfecte efformati et fecundationi inepti, quod vitiosæ efformationi membrauæ nucelli tribuendum, membranâ
externâ plane déficiente, internâ nucellum quidem obvestiente neque tamen superne in tubum constrictâ. — 50. Scctio
partis superloris floris feminei, membranâ internâ superne abscissâ, quo melius conspiciatur nuccllus abnormi, ut
videtur, imprægnatione monstrosus.— 5,1. Sectio floris feminei alius, nucello itidem monstroso et .membranâ internâ altero
latere plicatà. — 52. Sectio alterius, grossificatione magis provectA, in cujus nucello amnion s. endospermium (e) magis
solidum et telà cellulari cum summâ excavatione nucelli, tamquam brachiis lateralibus curvatis, connexum. — 55. Alia
sectio nucelli, pericarpio membranisque abscissis, amnio s. endospermio cum detrimento substantial nucelli s. perispermii
jam insigniter aucto.__54. Amnion s, endospermium, funiculo, ut probabile, brevi, qui sectione facile sejungitur,
cum loco, quo imprægnatio facta est, conjunctum. — 55. Sectio fructus juvenis immaturi, substantiâ nucelli
(s. perispermii) fere plane resorptâ. — 56. Fructus maturus, pericarpio carnoso a testâ altero latere abscisso, magn. nat.
— 57. Semen, testæ tenui lignosæ adhuc inclusum, magn. nat. — 58. Idem, testâ remotâ, cujus ad basin tantura
reliquiæ, nucleo membranâ internâ adhuc obyestito. — 59. Idem, nucleo membranâ internâ denudato, mucronulo
spbacelato terminatum, magn. n a t.—40. Sectio longitudinalis fructus maturl cum parte axis amenti, magn. auct.
Substantia nucelli s. perispermii fere.tota obliterata est et nucleus seminis tantum non plane constat tclâ cellulari amnii
s. endospermii amylo repleti, angustâ ad apicem recipiendo embryo cavitate, hic vacuâ. — 41. Particula membranæ
internæ seminis, supra basin ejus ablata, quâ proprie stratis binis cutaneis membranosis unitis sed ad apicem nuclei
sejunctis conformata est, quarum interna, a substantiâ nucelli s. perispermii oriunda, mucronem sphacclatum nuclei
efformat, externa vero tenuior cuticula s. membrana interna seminis propria est, longitudine vasis dichotomis percursa.
— 42. Cellulæ nuclei, granis amyli repletæ. — 45. Pars superior nuclei, reliquiis substantiae nucelli in mucronem desinen-
tibus mitroe instar obtecta.
Tab. ^ fig. 5. Analysis fructus Gneti Gnemonis Var. &. majusmlum a me delineata.
1. Nucleus fructus maturi cum residuo perispermii calyptræformi spbacelato, in cavitate embryon parvum longissime
appendiculatum fovens, magn. auct. — 2. Embryon, magis auctum, appendice supra basin abscissâ.
XXXII.
DE GYCADE C IRO N ALI.
Quicunqtie stirpem hanc pulcheirimam primura videi'it, magnarn ei cum Palmis quod ad vegetationem
similitudinem non denegabit. At diligentiore instituto examine intelligitur similitudinem istam non nisi
simplicitate caudicum et frondibus pinnatisectis, quibus apex eorum coronatur, effici, neque aliam reverâ
Cycadi circinali Linn, cum Palmis esse convenientiam. Alia prorsus, quam Palmarum, caudicis (s. cormi
epigæi) est structura, id quod jam figura Rheedii nostri, Hott. Malab. I I I . Tab. 21, ostendit. Non tantum
parte medullari ampliore ductus permulti continentur gummiferi ejusque tela cellulosa vasi-3 flexuosis
porosis percursa ingentem copiam granulorum amylaceorum includit, sed etiam corpore lignoso, quod ad
indolem s. partes suas constituentes proprias, proxime cum trunco Coniferarum comparandus e st, quod
eruditissimæ elucubrationes VV. Cl. Brongniart, T reviranos, aliorum, manifesto docent, quum phyto-
lomus peritissimus Mohl earn, quod ad proprietates anatomicas, locum inter truncum Filicum arborearum
et Conifevarum medium occupare probaverit. Neque minus, ut ceteræ omnes Cycadeoe, gemmatione, situ
frondium, earumque segmentorum vernatione circinnatâ baud plicatà, maxime vero fabricâ organorum
generationis a Palmis recedit. Nam gemma solitaria, quâ caudex terminatur (1), non nuda est, sicuti in
Palmis frondibus altérais amplectentibus vaginantibus constituta, sed in Cycadeis bulbum æmulatur,
squamis s. perulis imbricatis cinctum, quovis anno aut biennio innovatum, frondes evolventem circum
apicem caudicis in cyclum spirealem congestas, nisi circum axem gemmæ in rhaches florigeras densas
imbricatas abbreviatas transformentur. Itaque frondes contractée in Cycadeis organis generationis communia
praebent receptacula, sicuti in Aroideis, Palmis, multisque aliis slirpibus reverâ spadices habenda, licet
! (1) Hie ad normalem Cycadearum vegetationem attendimus, quarum caudcx simplex, vitoe infinitæ, su ni mo apice unum
(antummodo foliorum (s. frondium) profert fasciculum, ex quo medio scraper una rursus gemma foliifera s. folio - florifera
exsistit. Evolutione autem hujus gemmæ terminalis turbatâ, aut læso caudice aliisve casibus fortuitis plurimi oriuntur bulbilli
laterales (s. bulbo - gemmæ ) , tam propagation! apti, quam subinde axes caudicis laterales efficientes, undc hic multiceps
s. ramosus evadat, qualem in Ruer». Hort. Mal. III. tab. 20. fig. 2. depictum haberaus. Vid. etiam Commentatio
G. Vnoi.iK in Verh. I»'° Kl. Ned. Inst. X II. p. 495, ubi Vir Cl., ad confirmandara V. CI. Link de Cycadearum in systemafe
naturali loco sententiam, quasi maxime bulbaceis (s. Liliaceis) affines essent, truncum Cycadis cum bulbis comparât. At licet
magna primo aspectu vidcatur gemmæ terminalis et bulbillorum ei conformium Cycadearum quod ad evolutioncra cum bulbis
similitudo, reverâ tamen inter se differunt et vitæ diuturnitate, et organisatione, ut adeo bac re non minus, quam organis
fructificalionis, Cycadearum et Bulbaceartim ingens sit discrimcn. Quippe Cycadeoe truncum lignosum emittunt, in quo
systema duplex fasciculorum vascularium jam secundum typum plantarura dicotylcdoniarum obtinct, licet tam humili
gradu, quam in quibusdam familiis antediluvianis, veluti in Sigillarieis. Horum nihil in bulbaceis, quæslructurâ etiam disci
sui ab aliis plantis monocotylcdoniis non differunt. Quodsi nonnullæ ex iis truncum aliquem æmulantur, veluti Musaceoe, hic
c basihus foliorum vaginantibus conformalus et organisatione suâ a Cycadeis plane diversus est.