arbor ferrca (1); So tots (apud Thunberg So clets) laponicè.*— Habit. Fide Encyclopaedia} japonic« , vol. 88. p. 13 et
libri sinensis Utsd tsu, liae de re a Viro Doct. J. Hoffmann consulti (2), exinsulis Liu Kiu Japoniæ et Sinæ importala
fuit, ubi ad nostrani usque memoriam crebro hortis vicisque ornamento est arboresque vetustissimæ, proceritate insignes,
soepe circa coenobia magnâ religione servantur (3). Grex earum arborüm pulcerrimus est in Japonic, in coenobio Mcô-kok-zi
apud Sakaiprovincioe Jaùsnii. Hune autem caudices 23 majores et 78 minorcs,'partim recti partira curvati, altitudinc
15-20 ped., efficiunt, quorum frondes spatium circiter 500 ped. quadratorum complectuntur et arboribus speciem collis
viridis præbent. Ejusdem magnitudinis specimina etiam inprovinciâ Satsuma non rara esse dicuntur et in provinciâ Tosa
(insulte Si kok) multæ ejusmodi arbores ob magnitudinem feruntur. Medulla caudicis continetur amylum album, ex quo
panis paratur. Hoc præstant in Japoniâ arbores segmentis angustissimis, ex insulâ Kumesima (s. Rome sima v. Komesan),
quoe una est ex Liu kiu, oriundæ. Quæ magnæ insuloe Oho sima et Ja ja'ma sima (quoe a Sinensibus Pâ teu schan, s. Pa
tschûng schan, i. e. insula octo montiùm, appellatur) propria est, majoribus latioribusque gaudet segmentis etminoris
æstimatur. Hæc forsitan cum Varietate inermi, infra indicatâ, congrual. Hoec autem stirps, quum ornandis hortis vulgo
rcquircrelur, nec minus tanquam imago immortalitatis ab asseclis sectoe Buddhisticæ religiose coleretur, jam olim ex
Japoniâ et Sinâ in vicinas regiones et vel in Archipelagum indicum translata fuit. Jam Rueedii ætate in viridarium
' Celsissimi Principis Auriaci Honselaardyk non procul Hagâ Comitis delata erat : ,quod majorum studium ut hortos suos
stirpibus longinquarum regionum ornarent déclarât. Non mirandum igitur, si diuturnâ culturâ aliisque coeli terrarumque
vicissitudinibus, quas in tam longâ pcrcgrinationc passa est, quin et forsitan fecundatione cum C. circinali non
immutata manserit, quod sequens Varietas prius memorata testatur, cum altera formàm sublropicam référât, vel fortasse
planta hybidra C. revolutæ et C. circinalis exstiterit.
C. pygmea : nana ; segmentis frondium multo paucioribus minoribus angustis rigidioribus. — Habit. Arte hortulanorum
Japonensium orta, qui id summâ ope agunt, ut arbores fruticesque naturâ suâ luxuriantes in veros nanos transmutent,
quâ in re quantum profecerintincredibile dictu est, quum ejusmodi monstra illic plurimi fiant apud reges et optimales
magnâque pecuniâ pensentur. Hujus Yarictatis frondes circiter spithamam longæ, cireumseriptione obovatâ.aut obovato-
oblongâ, pro rata parte in multo minorem numerum segmentorum breviorum angustorum firmorum pinnatisccta, aut,
verbis Encyclopoedioe Japonensis, « ossium piscium conformatæ. » Ut aliæ ejusmodi plantæ nanæ, invasis perexiguis
colitur et parce nutritur.
2. C. inermis Lour. petiolis passim inermibus ; frondium segmentis latioribus planiusculis Lour. Flor. Cochinch. (ed. Willdv).
p. 776. 4 (exd. fere omnibus citatisl). Spr. Syst. Veg. I II. p. 907. 5. Gaudich in Freycin. Voyage part. bot. p. 433. 3.
Miq. Monogr. Cycad. p. 31. 8. — C.revoluta Thunb. Var. planifolia Miq. Monogr. Cycad. p. 25. — C. circinalis
J acq. Act. Helvet. VIII. p. 59. tab. 2. fig. 6 (spadix femineus). — Kây san tue Cochinchinensium. — Habit. Agrestis
eultaque in Cochinchinâ, SimTet jam per omnes plagas late dispersa; videtur et ipsa oriunda ex insulis Liu kiu aliisque
magis meridionalibus et degeneratione enata. In C. circinali insularum Mariannæ et Garolinæ a. Y. Cl. Gaudichaud
l. c. p. 454 commemoratâ hanc Varietatem agnoscere mihi videor. « Ainsi, « inquit, » aux îles Mariannes, le C. circinalis
1 prend en général un développement moindre que dans les Moluques : son tronc, de 5 à 10 pieds, est inégal et
n raboteux; ses feuilles (frons), de 18 pouces à 2 pieds, sont à folioles plus serrés, ordinairement épineuses à la base (par
» l’avortement des folioles de cette partie) » cet.
Jam describere C. circinalem pergo, qualem in rupibus calcareis prope Kuripan et in orà meridionali Javæ in solo calcareo
. ■ argilloso sponte crescentem vidi.
Descr. Caudex S-8 ped. altus, circiter pedalis diametro, ad basin paulo crassior, femineus vulgo robustior,
erectus, simplicissimus, rarissime ex apice in ramos aliquot divisus, cylindricus, annulatus, nonnihil
tuberculatus, fuscus, inferne hic illic decortitatus, superne tessellato- tuberculalus et circa frondes
squamis lato-triangularibus cuspidatis coriaceis rufo-tomentosis emarcidis cinctus. Frondes (rami
s. surculi foliorum Rheede) plurimæ, cunctæ circum apicem caudicis in comam amplam congestæ,
8 - i2 p e d . longæ, primo strictæ, deinde patentes, circumscriptione oblongâ, impari-pinnatisectæ, in
utroque latere octoginta fere ad plus centum usque segmentis sursum decrescentibus præditæ. Petiolus
4 { - 2 ped., teretiusculus s. obsolete tetragonus, dorso convexior, crassitie digiti virilis, intense
viridis, in basi crassâ dilatatâ extus gibbus atque hic præsertim tomento denso fulvo superne deliques-
| i Qu.oniam ubi moritura videtur, stercoralio lit limaturä ferri, aut clavi ferrei inferne caudic:i infiguntur, quo facto reviviscit.
(2) Hæe ejus.origo plane conrenit cum J. Brbynh Prodr.. (ed. Gedani 1759) 2. p 89 : « Palma furinifera Japoni,•n, cet. Solilsou, Domini ten
» Rhthb,, qui airboris hujus picturana elegantissimam nobis ex India dono misit, hac cum annoltationc : arbor hæc ;insulis, quas Lusitani Leques.
» Japon«5 Huki u vocant, propria, eix cujus medulla farinam incolie commolunt, panemque pii » — Alio loco Encyclopoedioe,
vol. 98. p Doct. J. Hoffmann nlemorise proditum inve:nit, earn quo tempore Su song Historii scripserit (p. C. N. 1025-H063!
in Sinâ nondumfuisse cognitam.
(5) Fide libri Japonici Idsumi mei'\-tjb dtu-e sive Topographis Provincial Idsumi, auct. Akizaito Ritô Ed. 1796. 11. p. 28 Celebris ilia Cycai
revoluta coenobii Meô-kok-zi jam qiao tempore illic (annoi ffirm nostra; 1562) degebat Muosi ci’at consita. Hodie a<Hiuc Ionigævnm illam arborem
quicunque ad enaporium Sakai appui«irint peregrinantes visere et admirari solent. Situs coenobii i:n maris litore facit, lit tntn tinnn virnnl rum nliis
locis frondes gelu lædantur.
centeobductus, ventre ad basin applanatus, utroque latere circiter spithamam vel pedem supra basin
spinulis s. segmentis rudimenlariis pollicem a se invicem dislantibus oblique oppositis rectis patenti-
deflexis ex basi viridi in apice acutato pallescentibus obsessus. Rhachis petiolo conformis, inermis ,
superne sensim ad crassiliem pennæ anatinæ usque attenuata, supra intense viridis, dorso pallidior,
ad latera lineâ parum elevatâ ex basi decurrente segmentorum orlà marginata, in frondibus novis
indumento raro tenero fusco detergibili, in vetuslioribus glabra. Segmenta plerumque oblique opposita,
approximata, patentissima, sæpe falcato-recurva, linearia, subulato-acuminatissima, basi suban-
gustata, circiter pedalia, {poll, lata, pleraque sessiliaetin rhachim subdecurrentia, posteriora aliquot
modo pollicibus breviora breviter ansata et magis reclinata, superiora sensim ad 6 poil, aut magis etiam
decrescentia erecto-patentia ac minus curvata, omnia planiuscula, ad margines paululum modo recurvata,
sæpe subundulata, coriacea, glabra, nitida, nervo utrinque obtuse prominente percursa, supra
prorsus intense viridia, subtus prasina sed nervo apicem versus applanato hic pallidiore. Stomata
tantummodo in pagina aversâ segmentorum obvia, plurima, minutissima. Quo tempore spadices in
conum terminalem congesti evolvuntur, pleræquè frondes emoriuntur, fecundatione peractâ per novum
cyclum terminalem sese innovantes, ut spadices reverâ rhaches floriferælaterales sint habendi. Conus
masculus plus 4{ped., medio circiter 10 poll, crassus, conicus, obtusus, supra basin constrictus,
inferne squamis ovatis cuspidatis imbricatis crassis tomentosis circumnexus, densus, tomento tenero
ochraceo obductus, odorem spermaticum acrem et ingratum spargens, circum axem communem elon-
gatum 2 -3 poll, crassum spongioso-carnosum spadicibus crebris dense spirealibus squamæformibus
antheriferis pbsessus. Hi 2 - 3 poll., cuneato-spathulati, horizontaliter patentes, in summitate dilatatâ
modice turgidâ subtomentosi e t in acumen incurvum spinescens desinentes, imâ quodammodo in
stipitem brevem crassum contracti, carnosi, fragiles, supra in costam parumper elevatam protubérantes,
glabri, cerini, nitidissimi, subtus convexiusculi et ad stipitem usque a summitate tumidâ
continue antheriferi, granulis quasi obducti. Antheroe plurimæ, minutæ, sessiles, tomento aureo
semiimmersæ, 3 - 4 - rarissime 2 - v. aborlu 1- coccæ; coccis per tuberculum punctiforme connexis
ovoideo-globosis, pressione lateratis, passim inæqualibus , luteis, glabris, striolatis, texturâ firmâ,
supra sUlco longitudinalibivalvibus. Pollen minutissimum, ellipsoideum, sulco longitudinali exaratum.
Conus femineus ovoideo-globosus, basi nonnihil constriclâ squamis tomentosis involucratus, spadicibus
minus dense imbricatis elongato-spathulatis ochraceo-tomentosis axi abbreviato impositis primo
incurvis tandem reflexis ovuliferis compositus. Horum peripherici vulgo pedém excedentes, inleriores
sensim ad 6 poll, usque abbreviati, substantia crassâ fungoso-carnosâ, flexiles, ductus aliquot gummi-
feros carpellis adducentes, inferne in stipitem longum complanatum tri- v. tetragonum angustati
supra medium magis dilatati et in duobus marginibus plerumque ternis sinubus excisi, quibus subin-
trorsum totidem foveæ recipiendis ovariis respondent, ad summitatem in apicem lanceolatum acumi-
natissimum pectinato-serratum dorso convexum producti ; serraturis satis longis, subulatis, rigidis,
intùs canaliculatis, primo appressis, tandem patentibus, virescentibus, glabratis. Carpella (s. ovaria)
in foveis marginalibus solitaria iisque semiimmersa, sesSilia, oblique opposita, n u d a , subglobosa,
compressa, vertice retuso per tubum brevem cylindricum perforatum terminata, carnosa, lævigata,
glabra, sordide virescentia. Ovulum carpello innatum, ovoideum, orlhotropum, testâ sarcocarpio
arete adhærente, apice intra ejus tubum protractâ, circum ovulum imprimis ad basin in stratum laxum
cellulare fuscum relaxatâ. Spadices fructiferi insigniter aucti, penduli, in inferiori margine foveæ
bracteæ oblique ovatæ obtusæ instar explanati, fusco-tomentosi, apice pectinato tomento fere nudato.
Fructus magnitudine ovi gallinacei minoris, ellipsoideo-globosi, paululum compressi, impressione in
vertice minutâ, lævigati, glabri, nitidi, diu olivacei, plenâ maturitate aurantiaci. Caro testæ adnata,
1 {lin. crassa, pulposo-carnosa, flavescens, odoris dulcis fastidiosi. Testalignosa, læviuscula, allutacea,
fragilis, apiculata, cristulâ circum extremitatem superiorem latioremque decurrente insignita, quant
juxla sub germinatione binis valvis aperitur, inferne crassior, intus ad apicem fere usque culiculâ
papyraceâ spadiceâ obvestita, quæ superne membranacea, verticem nuclei laxe obtegens. Nucleus
cavitatem testæ plane explens (non ut in superioribus Varietatibus materie fungoso-cellulosâ involucratus!),
ovoideo-globosus, latere paulum sulcatus, in vertice excavatione subrotundâ, in quâ tria
plurave puncta imprægnationis conspicua. Albumen nucleo conforme, eburneum, carnosum, exsicca-
tione corneum, in centro loculamento amplô embryifero excavatum cum ïoculamentis aliquot minoribus
sub punctis imprægnationis in vertice albuminis sitis confluente. Hæc loculamenta cylindrica,
verticaliter immersa, membranâ tenui vestita, quæ e singulis in appendicem Iongissimam compresso-
filiformem flaccidam protensa cum appendice embryi ipsius magis elongatâ consimili in unum fasci