androclinii agglutinata. — Herbes lndioe Orientalis| Moluccarum et Novoe Guineoe, epiphytoe, caüles-
centes, glabroe; caulibus fasciculatis, distiche foliatisj foliis equitantibus, ensiformibus, basi vaginatis,
rigidis v. carnosis; floribus subcapilatis, axillaribus, sessilibus, paleis cinctis.
Obs. Hoe Genus, ut Aporum et Macrostomium, potius habitu peculiari, quam charactcribus ex organis fructificationis
depromptis a Dendrobio distinguendum, nisi quod pollinia non, sicut in illo, bipartibilia esse soient. Fieri potest, ut sequens
una ex iis sit Speciebus, quâs Rumpiiius noster Capite nono Herb. Amb. VI. p. 410-142 tanquam Species varias Daun subat
déscripsit; sed cas ex hae descriptione discérnere difficile est.
4. O. atropurpureum. Tab. 195. fig. 4 et Tab. 198. C: foliis carnosis rectis v. subfalcatis; labeüi limbo retuso ad margines
erosülo, tuberculo apicis acuto. — Habit. In sylvis litorcis Novae Guineoe in arboribus. Caules 4 poll. ad sesquipedales,
crecti, foliosi, interdum proliferi, basin versus attenuati et foliorüm vaginis tubulosis oblique truncatis aridis striatis
fuscis vestiti. Folia erecto-patentia, recta v. subfalcata, 2-2 j poll, longa, ensiformia, acutissima, carnosa, flexilia. Flores
inter folia e paleis fuscis congestis v. bracteis diiacèratis .emeïgentes, sessiles, mediocres, purpurei, bracted ovatd
acüminatd ovarium amplectente suffulti. Perigonii phylla subcarnosa, erecta, oblonga, acuta, leviter carinata : exteriora
imd brevissime connata, ex quibus anteriora basi sud oblique ad unguem gynostemii decurrunt', duo interiora exteriore
postico minora. Labellum phyllis perigonii longius et crassius, ascendens, spathulato-oblongum, concavum, sine articu-
latione ungui gynostemii elastice affixum, limbum versus medio crassius, in dorso sub apice retuso dente s. tuberculo
acuto carnoso, marginibus lateralibus extenuatis recurvis erosulum. Gynostemium inferne in unguem applanatum
elöngatum, superne semiteres, obtusatum, postice in dentem subulatum incurvum antheriferum protractum ; androclinio
in apice gynostemii excavato, in anteriori margine supra stigma profunde exsculptum aliquantum glanduloso-calloso.
Anthera opercularis, conSca, dorso affixa, bilocularis. Pollinia in floribus a meexploratis jamemissa, sed, utprobabilc,
quemadmodum in aliis Speciebus, subglobosa, postice subangulato-depressa ac juxta sese invicem margini glandulosoe
androclinii agglutinata. Capsula ellipsoidea, subtrigona, perigonio deinde emarcido coronata, fissuris lateralibus fene-
stratim dehiscens, unilocularis, intus stupposa, spermophqris tribus costalibus lateralibus. Semina creberrima, minutis-
i sima, formd irregulari, pleraque elbngato-ellipsoidea et recta, alia curvata; spermodermide relaxatd, striolatd, semipellu-
cidd, nuclcum ellipsoideo-globosum includente.
, EXPLICATIO FIGURARUM.
Tab. 495. Fig. 4. Oxystophyllum atropurpureum, magn. nat. (Ex vivo a Lato'or in Nova Gulned, analysis a me delin.)
Tab. 498., C. 4. Flos cum bracted, ut reliquai omnes figurae magn. auct. — 2. Idem, bractea rernotd et perigonii phyllis
abscissis.— 5. Sectio verticalis ejusdem flguras, magn. auct. I labellum; an androclinium; s stigma,. — 4. Pars gynostemii
superior j antherd ex androclinio repulsd. — 8. Capsula, perigonio adhuc vegetanti coronata. — 6 et 7. Gapsulee
illius clausee segmenta transversalia. — 8. Semina.
LATOURIA.
Perigonii explanati phylla latefalia exteriora basi cohærentia, interiora conformia, angusliora. Labellum
basi. cum iingue gynostemii saccatum, subtrilobum, lobis lateralibus circa gynostemium in coronam
membranaceam amplectentem connatis, intermedio elongato, patulo, disco tuberculato-cristato. Gynostemium
breve, crassum, basi productum. Anthera incomplete bilocularis, gynostemii denti dorsali affixa.
Pollinia 2 , collateralia. — Herba Novoe Guineoe, epiphyta, caulescens, glabra>• caulibus bulboso-
incrassatis, articulatis, sulcatis, ex apice foliiferis; foliis paucis, alternis, subsessilibus, coriaceis,
firmis} nervosis; scapo laterali, racemoso, laxifloro j floribus speciosis.
Obs. Nostra plantoehujus pulcerrimæ specimina admodum vitiosa sunt, itaque Generis characterem fide flguræ etanalysios
in Novd Guined a Latour delineatæ prodidi, ipsum autem Genus de nomine artificis solertissimi appellavi, qui diu mihi,
Floram Javæexploranti, socius affuit fidelissimus ac deinde, ex Indid jam reverso, delineandis multis, quæ operi deerant,
utilem præstitit operam. Valde autem insigne hoc Genus est conformatione labelli, cujus lobi laterales circa gynostemium
coronam illi non conjunctam, sed tantummodo cingentem efficiunt. Habitu cum Dendrobiis compluribus congruit.
4. L. spectabilis. Tab. 498. fig. 4 ct Tab. 499. C.,— Habit. In Novd Guined in arboribus. Caudex superficialis, irregulariter
tuberosus, annulatus, paleaceus, fibris radicalibus cortici arborum alligatus, e quovis tubere caulem circiter spithameum
rectum clavatum constricto-articulatum sulcatum firm urn fibroso-carnosum inferne nudum, ex gilvo fuscum superne
viridem et vulgo tribus foliis approximatis obsessum evolvens. Folia erecto-patentia, 4 ^ -6 poll., 2 -5 poll, lata,
ovali-oblonga, obtusa v. emarginata, ad basin in petiolum brevem latum mutuo vaginantem constricta, coriacea, rigida,
nervosa, nitida, supra obscure viridia, subtus pallidiora. Racemus infra folia lateralis, solitarius, arrectus, longissime
pedunculatus, floribus ferme 5-7 alternis unibracteatis. Pengonium explanatum, patentissimum, undulatum ; phylla
lancëolata, acuminatissima, lutescentia, intus basin versus elegantissime purpureo-striolata ; anteriora duo arcuato*