XXXI.
ml
DE GNETACEIS.
Hsec vegetabilia quaniquam cum Coniferis cum fabric^ floris feminei, turn maxime structura trunci
congruant, habitu tarnen suo atque conformatione florum masculorum ita insigniuntur, u t, me& quidem
sententie, haud alio jure ac Cycadece, a Coniferis sint sejungenda. Illae autem familiae un& constituunt
pcculiarem sectionem regni vegetabilis, primaevct olim terree conditióne nisi praecipuam, atmultocopiosiorem,
quam hodierno tempore, id quod innumerae Cycadearum et Coniferarum reliquiae in terrae gremio defossae
et ubivis obviae declarant. Hujus vero sectionis Gnetacece formas maxime evolutas referunt, siquidem, ubi
folia earum, sicuti in Gneto, plane efformata sunt, venarum distributio cum plerisque plantis dicotyledoniis
exacte congruit; quae sane res a Coniferis eas plane distinguit. Sic etiam quamvis Coniferarum simillima
sit structura trunci, nullum tarnen eo materiei resinosae aut balsamicae depositum, sed copia liquoris viscosi
naturk plane divers^ continetur. Perspicuum vero est amenta earum e ramis admodum contractis oriri,
petiolis ima unitis foliorum aborientium circa axem articulatum in involucra annularia transformatis atque
intra ilia involucra ex axe ipso organis genitalibus pullulantibus, quorum mascula vaginulae (s. perigonio
tubuloso) inclusa, feminea vero in Gneto nullo tegumento peculiari praedita sunt, nisi forte receplaculum
urceolatum apice pertusum, cui ovulum insidet, illud esse videatur. Equidem, haud aliter atque in Podocarpo
et Cycade, ovaria nuda alters extremitate poro pertusa esse censeo, sive e foliis carpellaribus, seu e disco
v. gynobasi originem ducere existimentur; ovulum enim iis inclusum, ut in ovariis aliorum vegetabilium
evolvitur et. cum his in fructum excrescit, itaque Linnei, summi Viri, definitio in Philosophia botanica
§ 146 prodita : « ovarium est germen, cum contineat seminum rudimenta» revera eo pertinet. Alia V. 111.
Rob. Brown, in Narration o f a survey o f the intertropical and ivestem coasts o f Australia by Gapt.
Pn. King 1826, est sententia, deinde vulgo comprobata. Sagacissimo illo naturae invesligatorc judice
ovulum in Gneto, sicut in Coniferis et Cycadeis, nulla aetate ovario inclusum, sed protinus efficaciae
pollinis expositum est, quod in commentatione in Societate britannicft Edinensi mense Auguslo 1854
recilatè diserlius exposuit. Ut omittam illud, nostrè quoque sententie ovulum ovario apice pervio
inclusum protinus eflicaciae pollinis expositum esse oportere, Vir 111. Rob. Brown, quatenus ego video, dc
naturè receptaculi urceolati, cui ovulum insidet, non aperte loquitur. In commentatione prius memorata
p. 551 haec leguntur : « In Ephedra autem, cujus nucleus binis membranis est praeditus, externa fortasse
» polius forma calycis aut tegumentum floris masculi, quam pars ovuli existimari potest; in Gneto
» vero, ubi tres membranse adsunt, duas.ex iis membranas nuclei esse verisimillimum est, quum et
» in Podocarpo el Dacrydio cupula externa, qualem ante appellavi, fortasse testa ovuli haberi queat. »
Equidem id maxime egi, u t, quantum per specimina in spiritu vini seryata liceret, evolutionem floris '
feminei ante et post fecundationem persequerer. Embryi vero ortus el evolutio aciem investigationis tantum
non plane fugerunt, quod haec in vivis modo bene institui potest. Quae indagavi paucis hsec sunt.
Quocunque evolutionis stadio flores feminei Gneti spectantur, semper nucellus ovuli receplaculo s. ovario
carnoso apice perforato plane includitur, qui jam idcirco tesla ovuli haberi nequit, quod haec demum post
Ml