ORCHIDEÆ. 39
sublrilobo. Gynostemium ovario continuum, breve, erectum, semiteres, aplerum; androclinio tridenlalo.
Anthera terminalis, denti posteriori androclinii aflixa, bilocularis. Pollinia 4, oblonga, per paria collate-*
ralia. — Herboe in Moluccis et Novâ Guinea epidendroe, pusilloe; caulibus fasciculatis, simplicibus,
vaginatis, apice monophyllis, folio coriaceo v. camoso, uninervio, cum caule articulato, floribus termi-
nalibus, solitariis v. fasciculatis, bracteis vaginatis, albis.
Obs. Genus a Dendrobio S\v. eâ re tantummodo diversa, quod gynostemii basis non unguem efFormat, sed labellum calcar
longum obtusum v. retusum exhiberis basi ejus ovario continuæ adnatum est. Neque tarnen negari potest, Dendrobia quædam
‘manifesto transitum ad hoc Genus offerre, veluti D. heteroideum a me depictum, proesertim si statuas, calcar labelli in Cadetid
fortasse non nisi arctiore copulatione bascos gynostemii valde cxplanala? et labelli ortum esse. Appendices duæ subulatæ
gynostemii, de quibus Gaudichadd V. Cl. in C. umbellatâ memorat, potius labelli esse videntur, quod in C. simili mcâ,
paululum modo ab illâ diversà, obtinet.
•1. C. angustifolia Tab. 192. fig. 2 et Tab. 198. E : folio lineari-lanceolato emarginato; floribus subsolitariis ; phyllis peri-
gonii interioribus dorsali paulo ongustioribus ; labelli calcari clavato rectiusculo, limbi lobo medio obtuso v. subre-
tuso; ovario glabro Bl. Cent. Plant, nov. (1829). — Habit. Insylvis litoreis Novce Guinea? in arboribus, C. umbellatoe
Gaudicu. e tc . simili maxime admis, quæ-tarnen floribus minoribus, phyllis perigonii interioribus multo angustioribus
et ovario liirto differunt. Radix fibrosa. Caules plures, fasciculati, l-j-5 poil., rectiusculi, e basi attenuatâ tcretiusculâ
superne crassiores et subtetragoni, carnosi, dimidium poil, vel pollicem supra radicem articulati, vaginulâ brevi oblique
(runcatâ membranaceâ. Folium sessile, 1 f -2 poil., 2 - 4 lin. latum, vulgo arcuatum, apice emarginatum, imâcondu-
plicatum, cârnosum, rigidum. Flores terminales, subsolitarii, arrecti, pedicellati, pedicello'ad basin bracteis duabus
inæquilongis ovato-lanceolatis conduplicatis çito emorientibus vaginato. Phylla perigonii erecto-patentia, lanccolata,
acuminata, anteriora duo basi suâ obliqua lata calcar penitus amplectentia cique unita, interiora dorsali exteriore vix
angustiora et cum eo plerumque reclinata. Labellum sine articulatione basi gynostemii adnatum eique parallelum,
basi in calcar longum clavatum rotundato-obtusum rectum productum, superne cucullato-trilobum, lobis latcralibus
latis, rotundatis; intermedio longiore, obtuso v. retuso, sulphurco, marginibus involutis. Gynostemium breve, erectum,
crassum, e semicylindrico quadrangulare ; androclinio dentibus latcralibus duobus brevibus obtusis, unoque dorsali,
cui anthera postice supra basin annexa. Anthera terminalis, opercularis, subrotundo-didyma, bilocularis, posticc
subbiloba. Pollinia quatuor, per paria collateralia, sive mavis, bina æquabiliter bipartibilia oblonga, substantià molli
ceraceâ. Stigma subquadratum, infra androclinium excavatum. Ovarium clavatum, obsolete sulcatum, glabrum.
EXPLICATIO FIGUR ARUM.
Tab. 192. fig. 4. Cadetia angustifolia Horens. (Fide imaginis a Latour in Nova Guinea ex vivo expressæ; analysin
Tab. 198. E. 1. Apex caulis folio nudatus cum flore, ut reliquæ onines figura? magn. auct. si phylla lateralia perigonii ;
sd dorsale; si interiora; o anthera. — 2. Flos, phyllis perigonii lateralibus duobus infra circum calcar constrictis
superne reflexis, quo melius appareat limbus labelli : notis iisdem atque in superiori figura ; l lobus labelli longior. —
5. Gynostemium cum labello. I unus e lobis lateralibus labelli; a anthera. — 4. Labellum, intus visum. — 5. Flos,
longitudine persectus, antherâ cum polliniis dem ta. I labellum; an androclinium. — 6. Gynostemium, facie anticâ.
a anthera; s stigma. — 7. Idem, antherâ cum polliniis demtis. r cristula parva transversalis ex androclinio orta, quam
inter et dentem gynostemii dorsalem anthera postice quasi semiimmersa. — 8. Anthera, intus visa. — 9. Eadem, magis
supernè. — 10. Pollinia.
Trib. Dcndroliiæ.
DENDROBIUM Sw. Nov. Act. Ups. F I. p . 82. tab. 5. fig. 3. Rob. Brwn. Prodr. Flor. Nov. Holl.
p . 332. Lindl. Gen. et Spec. Orchid, p . 74 (ut reliqua omnia cilata, exclusis Sarcostomate et
Grastidio!). Endl. Gen. Plant, p . 192. N° 1369. Meisn. Plant. Gen. p . 370 et Comment, p. 278.
49. — Bontia Petiv. Gazoph. tab. 44. fig. 10.— Ceraia Lour. Flor. Cochinch, ed. Wield, p. 632.
— Polystachya Hook. Exot. Flor. tab. 103. Endl. 1. c. n° 1366. Meisn. I. c. et Comment. 1. c. 30.
— Pedilonum Bl . Bydr. Ned. Ind. p . 320. fig. X X X V I . — Onychium Be. 1. c. p . 323. fig. X ,—
Desmotrichum Bl. l . c . p . 329. fig. X X X V .
Perigonii patentis v. conniventis phylla inæqualia, lateralia majora, obliqua, ungui gynostemii adnata ;
interiora exteriore postico majora v. minora. Labellum cum ungue gynostemii articulatum v. connatum,
sessile, indivisum v. trilobum, interdum appendiculatum. Gynostemium semiteres, basi magis minusvc
longe productum. Anthera terminalis, bilocularis. Pollinia 4, per paria collateralia.— Herboe in regionibus