Carpella pauca, toro communi affixa, discreta, sixbsessilia, bac-
cata, indehiscentia, di- vel abortu monosperma.
Semina juxta semet erecta, hinc plana, inde convexa, inferne
umbilico, admarginem sulco exarata, testa ossea contecta, albu-
mine cornea tunicft internet arcte convestito et per ejusdem
processus runcinato. Embryo basilaris, parvus.
V eget : Frutices speciosi, glabelli, ramis sarmentosis, supra
quorum extremitates perssepe uncinatas ramuli novi enascuntur.
Folia bifaria, oblonga, plus minus glabra et nitida. Inflorescentia
e pedicellis unifloris fasciculatim congestis, in ramulorum
extremitatibus uncinatis unilateralis. Flores ex flavido fusce-
scentes, odoratissimi.
A ffin : Habitu plantse hujus generis multum cum Uvariis quibus-
dam conveniunt, ast distinguuntur, eo quod flores semper
ramulorum extremitatibus uncinatis cirrorum aemulis, quas
auctores pro pedunculis descripserunt, inserantur. Accedit
petalorum apice liberorum basis super genitalibus constanter
constricta, et quod adhuc majoris est momenti, fabrica ovario-
rum, quae minime, utut in Uvariis ovulis pluribus horizonta-
libus, sed duobus perfecte erectis prcedita sunt. Hisce Artabotrys
a ceteris quoque Anonacearum generibus, et ipsü a Xylopid
discernitur, quee itidem ovulis paucis, ast parietino-afïixis,
gaudet.
DlSTRIB : Specierum trium, quas in Java reperimus, A. odora-
tissimus et A. hamatus, etiam in India orientali continenti
insulisque vicinis habitant, A. suaveolens vero archipelago
Malayano et Moluccano contineri videtur. Genus itaque istud
A s ia austrince insulisque adjacentibus proprium est, quum
praeter species modo indicatas planta unica, A. uncatus Nob.
(UvARiA uncata L our.), a reliquis numero ovariorum carpel-
lorumquelongemajorediscrepans, hüc spectat.
1 ARTABOTRYS ODORATISSIMUS.
T ab. X X Y I I l et XXXI. B.
A. foliis oblongis acuminatis, petalis interioribus majoribus
ovali-oblongis, carpellis oboyato-rotundatis. Bl.
R. Brown in Botan. Reg. V, Tab. 423. — Spreng. Syst. Veg. I I ,
p. 656.
Anona hexapetala Linn. F il. Suppl. PL 270? — A it. Hort.
Kew. I I , p. 253?— W illd. Spec. PL I I , p. 1266. 8?
A. uncinata Lamk. Eric, me'th. Bot. I I , p. 127. 14.
ÜNONA uncinata Dun. Monogr. p. io 5. i 3. Tab. X I I et X I I I .
a. — De Cand. Regn. Veg. Syst. Nat. I , p. 4,90. i 3. — Ejusd.
Prodr. I , p. 90. 14.
Modira W a lli Rheede Hort. Mal. V I I , p. 86. Tab. L X X X V 1.
Habitat : Species liccc tam in insula Mauritii diversisque insulis India orien tails, quara in Malabar Chind-
que reperta fuit, ubi, pariter ac in Java, in sylvis regionum depressiorum degere videtur. Ast forsan plures
species cum ipsa confusae fuerunt, ita ut non omnia Synonyma, ex opere cl. De Candolle recepta et supra
indicata, jure hie allegentur, sicuti e contra Uvaria esculenta Roxu. (Unona esculenta Don.) vix diversa videtur.
Quoad foliorum magnitudinem notatum volumus, specimina nostra cum imagine cl. Rheede concinere, ast illis
iconis Dunalian/e, haud secus ac fructus, dimidio esse majora. Quare accuratam rami fructigeri effigiem llorisque
analysin subjungere haud prater rem duximus.
Frutex speciosus, ramis divaricatis, scandentibus, cortice cinereo-fuscescente
subrugoso obductis, teretiusculis, noyellis subretroflexis, depressiusculis, in
medio deorsum uncinatis, viridulis, glabris.
F olia petiolis brevibus crassis teretibus glabris, patentia, majuscula, 5-io
poll, longa, 2-3£ poll, lata, oblonga vel oyali-oblongä, obtuse acuminata, basi
plus minus acutiuscula, plana, coriacea, glaberrima, supra lcetius yiridia atque
nitidiora, quam infra, ubi nervus medius yenasque laterales fortius prominent.
Pedunculi uncis ramulorum supra descriptis articulatim injuncti, circa polli-
cem longi, leyiter curvati, sursum nonnihil crassiores, pube appressa sparsi,
uniflori.