1 AROMADENDRUM ELEGANS.
T ab. Y I I — YIII.
Aromadendrum clegans Blume Bydr. I , p. 10. — Spreng.
Syst. Feg. IF , 2 ,^ 2 1 7 .
Habitat : In sylvis desert is Java occ/dentalis interioris, e. g. in provincia Bantam inter Tjiminjak et Lebak ct
in montibus provinciarum Buitetizorg et Tjanjor, ubi indigenis aliis Kilunglung, aliis Gelalrang dicitur. Est.
arborum facile pulcherrima, et truncus crassus lignum ad exstruenda redUicia optimum el solidissimum
præbet. Cortex yero inter Magnoliaceas omnes, quæ Javam habitant, præter a man ludi item gratissimo excellit
aromate, qu â re , saltern in India, u t stomachicura egi-egium inter remedia officinalia adscisci meretur. Folia,
itidem aroma lien atque vix amara, infusa in motiuiiculis hystericis, in colica llatulenta, e tc ., ju re commen-
dantur et propinantur, quoniam bene antispastica sunt. Quum permultos bujus arboris truncos diversis anni
temporibus cædendas c u ra rim, u t fruclibus maturis potirer, certior factus sum, ipsam oinni prope tempore
florere, fructus vero paucos, qui ad raaturitatem perveniant, nunquam in arbore ipsâ in segmenta discedere,
sed demum, postquam delapsi putrescant.
Arbor 80-120 peel, alta, trunco recto, crassissimo, lævigato, sxiperne in coro-
nam ramosissimam umbrosam expanso. Ramuli cylindracei, fusci, glabri,
subpunctati, foliorum delapsorum eminentiis callosis stipularumque annulis
transversis exornati : extremi viriduli, siccando nigricantes.
F olia approximata, alterna, subdisticha, patentia, breviter petiolata, oblonga
vel oblongo-lanceolata, l\-6 poll, longa et longiora, 1-5-2 poll, lata, plerumque
acuminata, rarius æque ac basi acuta, basi interdum rotundata aut yix acutiu-
scula, integerrima, coriacea, rigidiuscula, plana, glaberrima, nitidiuscula, sub-
yenosa. Costa supra depressa, subtus elevatissima; vence arcuatæ, obsoletæ,
siccitate utrobique arctissime reticulato-anastomosantes.
Petioli circa | poll, longi, e basi nonnihil crassiore compressiusculi, supra
auguste canaliculati, glabri, exsiccando nigrescentes. Stipuloe ad ramuli cujusvis
apicem in gemmam lineari-subulatam fere biuncialem connatæ, geminæ, oppo-
sitæ, bneares, acuminatæ, apice yillosæ, ceterum glabræ, virides, cum petiolo
non, sicut in M icheliis, cohærentes, secus totam longitudinem inter semet coalitæ,
marginibus demum a latere uno vel utroque abs se invicem secedentes et deciduæ.
P e d u n cu l i ex summitate ramulorum, solitarii, erecti, i - i | poll, longi, crassitie
ramulorum, teretes et, ubi gemma terminalis ipsis äppressa fuerat, sulco piano
adscendente exsculpti, glabri, uniflori. Alabastrum 2-25 une. longum, cylindra-
ceo-oblongum, acutum, glabrum, apice villosum. Bractea spathacea monophylla
( s. potius e duabus oppositis concretis corollam omnino claudentibus constans),
ad pedunculi apicem inserta, ovata, acuta, infra apicem extus lanugine albida ves-
titum mucrone dorsali instructa, qui lineae parum elevatoe decurrenti (bractea-
rum ambarum suturae) respondet, ceterum glabra, coriacea, pallide virescens,
nervis immersis, siccando tandem conspicuis, percursa, latere mucroni opposite
per rimam longitudinalem debiscens, et, marginibus utrinque revolutis, ad basin
quidpiam constrictam circa pedunculum secedens et decidua.
Flores speciosi, gravem, at jucundum spirantes odorem, albi, marcescendo
straminei, maculis irregularibus fuscis. Petala 28-36, ordine quaternario seriata,
patentissima : ordinis exterioris calycina, lato-linearia, acuta, flaccidiora, prius
decidua; ordinum interiorum sensim angustiora et paullulo breviora, angusto-
lanceolata, acuminata, crassiora, intus subconcava; omnia glabra, decidua.
Stamina 60-70, tori incrassationi angustse annulari ipsam supra Corollam
inserta, confertissima, sibi invicem arctissime appressa, e basi subcurvata
erecta, apice conniventia, super ovariis in conum medio constrictum imbricata,
petalis interioribus dimidio breviora. Filamenta brevissima, libera; connexivum
ädinstar apiculi longi setacei intus linea depressa notati ultra antberas prominens.
Aniherce lineares, filamento continuae, immobiles, loculos duos intus
adnatos et per rimam longitudinalem dehiscentes offerentes.
Torus supra staminum insertionem elongates in pedicellum brevem crassum
lateribus övariorum decurrentibus sulcatum, sursum clavatus et ovariis tectus.
Ovaria subquadrangularia, in conum coadunata, ita ut separari nequeant, quin
dilacerentur, glabra, intus — ubi torum s. raebin communem contingunt — locu-
lamento parvo biovulato, ovulis juxta semet papillulae horizontaliter affixis.
Stylus ex angulo superiore verticis ovarii cujusque assurgens, brevis, subulatus,
deciduus. Stigma constans e papillis parvis carnosis, quae latus styli interius
occupant.
Fructus (propter gemmam post anthesin in ramulum mutatam) pedunculo
laterali, clavato, ad partem incrassatam scrobiculato et supra medium elevatione
circulari notato instructus, magnitudine pugni, globosus aut oviformis, sordide
virens aut fuscescens, punctulis albis demum evanidis conspersus, extus ubique
toroso-areolatus, suberoso-bgnosus, aromaticus, tandem, et quidem longo tempore
post lapsum et putredinem jam expertes, secedens in partes (s. carpella
indebiscentia) multas, polyedras, versus raebin angustatas, hie uniloculares.
Loculamentum vix quintam partem longitudinis carpelli cujusvis in ejusdem
basi, ubi parietes admodum attenuati, occupans, membrana chartacea laevigata
vestitum, abortu monospermum.
R ec e pt a cu lum commune centrale, clavatum, intes lignosum, extus suberosum,
et pro seminum numero alveolis oblongis exsculptum.
Semina alveolis horizontaliter semiimmersa, obovata, lenticulari-compressa,
saturate fusca, nitida, absque funiculo umbilicali manifesto. Arillus membrana-
ceus, paullo post maturitatem verisimiliter succulentus, rubicundus. Testa