rum aliorum haud absimiles. Quam ob rem easdem prius in
Unonis, unamque — ob carpella fere semper monosperma —
in Guatteriis numeraram, astperperam; namque obstant ovaria
biovulata, quae in Unonis multiovulata, in Guatteria autem
ovulo unico erecto instructa sunt. Tria vero genera in Anona-
ceatum gente jaminnotuerunt, qu® ovariis biovulatis gaudent,
Artabotrys, Anaxagorea et Bocagece qusedam Javanicce.
Bocagea tamen, cui ovula itidem lateraliter affixa, novo nostro
generi abunde differt definito staminum pistillorumque numero.
In Artabotry denique nec non in Anaxagorea alius est ovulo-
rum, j uxta sese erectorum, situs, prout utraque aliis quoque notis
discrepat, e. g. Artabotrys inflorescentii singulari e ramorum
extremitatibus uncinatis prodeunte et peculiari eoroll® forma;
Anaxagorea vero, tametsi Polyalthiis quibusdam habitu et
corolla simillima, excellit ovariis pedicellatis carpellisque
valvatim dehiscentibus. — Quocirca novum nostrum genus
proxime affine videtur Xylopice, generi ab ingeniosissimo Aug.
de Saint-Hilaire prorsus reformato, quod ovariis cavitati tori
immersis, attamen liberis et ovula 4 parietina continentibus
carpellisque hinc,- uti in Anaxagorea, dehiscentibus satis
superque distinguitur.
D is t r e b : Verisimile est, Unonas vel ipsas Guatterias quasdam
Indice orientalis, ab Auctoribus indicatas, htic spectare, id
quod e limatiori ovariorum scrutinio emicabit. Species quint] ue,
mox describend®, habitant declivia inferiora sylvosa montium
Javce interioris.
OBSERVATIO.
Duximus hujus generis nomen a i, e. varium ad medendum habens usum, quoniam
indigenae corticibus complurium harumce plantarum pro medicamentis utuntur. Ceterum
forsan in posterum, prsecipue, si corollas.toroquemultum tribuere placet,Polyalthia in tot
genera, quot sectiones indicaturi sumus, dispesci poterit, si utique plantas plures adhuc
detegendae quoad characters illos inter semet convenient.
Sectionem primam spectant P . subcordata et P. elliptica, petalLs erectis patulisve, quorum
interna externis longiora ; tori parte staminiferä inferne subcylindraceä, pistilligerä rotundato-
convexé; ovulis 2 versus 'loculamenti centrum affixis, altero assurgente, altero depen den te;
stigmatibus obtusis sibi invicem agglutinatis; carpellis intus succidis.
Sectione secundü s. Oxymitrarum unica militât species, P . cuneifoimis, quoad tori con-
Ibrmationem præcedentibus subsimilis. Ast petala sunt subclausa, basi concavä genitalibus
appressa, externa valde elongata, interna superne supra genitalia in mitram coadunala ; ovula
ad internum ovariorum angulum paullo supra basin aflixa, assurgentia; carpella exsucca,
plerumque semine unico instructa; quäre ista sectio proxime ad genus Guatteria accedit et
facile cum hâc ipsä commutari potest, dum e contra, florum figuram quod attinet, XJnonam
simulât.
Sectionis tertiæ (quæ nomine Kentia typum generis novi sistere meretur) pariter unica
peruotuit species, quæ calyce subintegro, flore simili u t in præcedente, petalis externis
majoribus neque vero elongatis, imprimis vero toro elevatissimo superne truncato et plano-
convexo excellit, cujus parti superiori subcylindraceæ stamina, inferiori crassiori subhemi-
spbæricæ petala inseruntur; ovaria sunt parum numerosa; ovula in loculamenti centro
horizontalia ; styli et stigmata libera, hæc lineæ verruculosæ in speciem faciei internæ tori
inflxa; carpella baccata.
Quarta denique sectio, cui nomen Goniothalami indimus, et ad quam P . macrophylla
spectat, habitu Xylopiis Americanis et quibusdam inter Guatterias nostras satis concinit;
corolla isti sectionis præcedentis similis est, ast calyx e foliolis tribus magnis conüatus, torus
parum elevatus, circa portionem superiorem' convexiusculam pistillis obtectam notatus
depressione orbiculatâ staminibusque obsessâ, quæ margine bexagono vix quidpiam elevato,
ex petalis bîc ad tori basin insertis oborto, circumscribitur; ceterum ovulorum insertio est
eadem, quæ in P. Kentii, et carpella pariter baccata.
1. POLYALTHIA SUBCORDATA.
T ab. X X X in et X X X V I. B.
P. foliis subsessilibus oblongis acuminatis basi subcordatis ad
costam utrinque ramulisque tomentosis, pedunculis axillaribus
unifloris, carpellis pedicellatis subglobosis. Bl.
ÜNONA subcordata EjüSD. Bydr. I, p. i 5. — Spreng. Syst.
Veg.IV, 2, p. 215. 2A
Habitat : Haud. infrequens in raontanis umbrosis Java occidentals, allitudine circa i5oo ped. supra ma re ,
ubi toto fere anno florentem fetusque facientem reperimus. Indigenis, qui fructus contra colicas spasmodeas
adhibent, nuncupatur Kiljantung vel Balun-Anjuk, et a P . ellipticd, cui habitu foliorumque figura quam maxime
congruit, discernitur imprimis ramulis pubentibus, petabs longe brevioribus e t maxime carpelbs globosls lon-
gius pedicellatis.
Frutex ramosus, in decempedæ altitudinem eminens nec ita raro arborescens,
cortice pallide fuscescente, subrugoso, in ramis teretibus glabro, in ramulis supe-
rioribus obsolète angulatis sordide fusco-tomentoso.
Folia petiolo vix manifesto, in dorso gibbo, subtomentoso, varie patentia, sub