que ex funiculo communi filiformi pendulis. In Manglietia
contra ovaria semper plus duo ovula continent, et, ubi capsulæ
nonnullæ semina pauca offerunt, id ex abortu derivandum est,
uti ovula seminibus perfecte evolutis intermixta demonstrant.
Porro semina singula funiculo umbilicali proprio, perinde
ac in Michelia, gaudent. Huic autem generi Botanici complures
Manglietiam perperam conjunxerunt; obstant enim et inflo-
rescentia terminalis, et capsulæ haud, utut in Micheliis cunctis,
secus torum laxe spicatæ, sed supra eundem in fructum unicum
strobiliformem concretæ, et maturitate demum valvatim déhiscentes.
Distrib : Novimus hûcusque daas tantum plantas, quæ ad hocce
genus spectant, nimirum Manglietiam glaucam, quæ sylvas
Javoe interioris habitat, et M. insignem (Magnoliam insignem
W all.), incolam montium Nepalensium Indioe. Quæritur
autem, utrum aliæ ex Magnoliis Asiaticis hûc pertineant, an
ad alia genera referenda sint, id quod sola ovariorum fruc-
tuumve perquisitio penitior docebit.
i MANGLIETIA GLAUCA.
T ab. VI.
M. foliis elliptieo-oblongis utrinque acutis subtus pallide glau-
cescentibus gemmisque glabris. Blume in Batav. Verhand. IX ,
p. 149-153. — Bydr. I , p. 8.
Habitat : Sylvis tcmperatis Java occidentalis, uti in montibus Salak et Gedi, altitucline 3ooo~4ooo ped. supra
oceanum, ubi haec arbor ad altitudincm et crassitiem insignem pervenit. — Dubium non est, plantam hancce,
in Europam translatam, in hibernaculis nostris optime esse proventuram, et per traduces facile multiplicari
posse. Id autem facillime consequemur, ramos validos anni superioris in loco, quo folia deciderunt, strato crasso
musci bumiquc vcstiendo, quod lintei* ope affixum mod ice bumectatur, quoad ramulus radices emiserit, qui
dein amputatur et transfertur. — Licet haec species monies inhabilat, ubi in 5o pedum vel ultra altitudinem
eminet, depressioribus quoque calidioribus bene provenit, ast tantummodo arborcsccns et frutescens. —
Lignum albicans et solidissimum monticolse, qui hanc arborem Mangliet nuncupan t , plurimi acstimant ac omni
alii ad conficiendos loculorum asses prccfenmt, opinantes, illud ipsa sub terra non emori, corporaque mortua
a putredine defendere. — A Manglietia insigni (Magnolia insigni Wall.) haec species differt gcmrnis omnino
glabris floribusque minoribus.
Arbor egregia, trunco stricto, .60-80 ped. alto, diametro 5-6 ped. adæquante,
expansa in comam amplam umbrosam. Ramuli pallide fiisci, crassiusculi, cylin-
dracei, verruculosi, glabri, vestigiis multis, approximates, horizontalibus, annu-
laribus, ex lapsu stipularum obortis, in ramis extimis subobliquis.
Folia alterna, in ramorum extremitatibus approximata, petiolata, patentis-
sima, 5-7-nncialia, 2-3 une. lata, oblonga vel ovali-oblonga, utrinsecus, ast
magis ad apicem, acuminata, integerrima, plana, sed marginibus sursum
plerumque inflexis, supra dilute viridia et nitidiuscula, subtus cano-glaucina
et opaca, glaberrima, venis costâçpiz subtus prominulis, supra sub-immersis,
siccando utrinque reticulato-venosa. Petioli H-unciales, e basi subclavata sursum
tenuiores, teretes, obsolete canaliculati, glabri, supra ad basin cicatrice
lineari elevatâ, in annularem ramulorum abeunte.
Stipulæ geminæ, oppositæ, lineares, acutæ vel acuminatæ, membranaceæ,
virides, pellucidæ, glaberrimæ, inferne ramulo, latereque petiolo opposito
simul huic insertæ, ramum ipsum omnino amplectentes, in gemmam terminalem
oblongam acutam subulatamve glabram connatæ, lateraliter biando cito
çaducæ.
Pedünguli terminales, solitarii, ad latus muniti gemma postea in ramulum
excrescente, ita ut peduneuli fructiferi sæpe laterales fiant, 1-15 poil., et quod
excedit, longi, crassitudine fere pennæ anserinæ mediocris, cylindracei, erecti
vel plerumque leviter arcuati, glabri, virides, uniflori.
Flores circiter sesquipollicares, pulcherrimi, pallide flavi, odoris jucundi,
penetrantis et insimul subnarcotici, ante anthesin involuti spathâ s. braeteâ
monophyllâ, lato-ovatâ, subrotundatâ, inferne circa peduneuli portionem supe-
riorem contractâ, membranaceâ, glaberrimâ, flavido-virescente, lineis immersis
percursâ, hinc déhiscente et infra florem in pedunculo eminentiam circularem
linquente.
Corolla composita ex petalis 9, sérié triplice alternante digestis, campanu-
latim conniventibus, quorum tria exteriora, quæ pro calycinis sumere licet,
magis patula, flavo-viridula, oblonga, acutiuscula, flaccida; intermedia ovalia,
acuta, et, prouti interna tria angustiora cuneato-lanceolata, externis concaviora
et crassiora.
Stamina numerosa, imbricata, appressa : exteriora ipsis super petalis toro
elongato subconico inserta ; interiora sensim altiora ovariisque magis approximata,
colore petalorum internorum. Filamenta brevissima, crassa, connexivo