referenda sit. Ubi enim inflorescentia axillaris est, ubi ovaria dense spicata torum
obsident, ovulisque numerosis instructa sunt, habemus Micheliam. Ubi e contra
inflorescentia est terminalis, atque ovaria plus minus conjuncta simulque multi-
ovulata deprebenduntur, vix dubium est, quin Manglietia sit, qua? a Michelid
carpellis coadunatis, a Talaumd carpellispolyspermis, a Magnolia denique notis
istis ambabus abunde distinguitur. Simili modo ex ovariis concretis discrimen
inter fructus Talaumce et Magnolice patet, quarum utraque ovariis biovulatis et
inflorescentia terminali gaudet.
Transeamus autem ad expositionem fusiorem Mognoliacecirimi Jaocmicanim,
qu£e in hortos Botanicos Europee tranferri mererentur, id quod eo minus difficile
est, quum illarum complures sylvis temperatis degunt, et quum folia sua juvenilia
contra coeli inclementiam, in itinere, stipulis involventibus optime defen-
duntur.
I MICHELIA l in n .
L inn. Gen. PI. ed. Schreb. I , p. ?>]\. g43. — GiErtn. De Fruct.
et Sem. PL I I , p. 263.796. — Juss, Gen. PI. p 7^ 80. — L amk.
Encycl. méth. Bot. I , p. 690. — E jusd. (et PoiR.) Illustr. des
Genr. I l l , p. 11. 1077. Tab. 4g3. — W l L L D E N . Spec. PI. I I ,
2 ,5 . 1260. 1076.— Jaume-St-Hil. jExposit.desFam.nat.il,
p. 7.5. — Pers. Syn. PI. I I , p. g4- i 348. — Spreng. Anleit, zur
Kenntn. der Gewaechs. I I I , p. 682. — E jusd. Syst. V eg. I I ,
p. 565. 2o3 i . — De Cand. Syst. Wat. Feg. I , p. 446- 5. —
Ejusd. Prodr. Syst. Feg. I, p. 79. 6.
Champaca Ä D A N S . Fam. I I , p. 365.
CH A R A C TE R E S SEN T IA L IS :
Petala 6-15, rarius plura, ordine ternario vel quinario seriata*.
Stamina numerosa, antheris anticis.
Ovaria multa, rarius pauca, dense spicata, attamen libera, mul-
tiovulata.
* Compreh endimus hoc numero tarn in hoc genere, quam in sequentibus, petala externa s. caly-
cin a , quae a petalis internis s. propriis magnitudine, colore, substantiä et stabilitate parumper vel
nullo modo differunt.
Capsulæ subglobosæ, coriaceæ, semibivalves, laxe spicatæ, poly-
spermæ aut abortu mono-dispermæ.
CH A R A C TER N A TUR AL IS :
Spatha monophylla, vel e bracteis duabus oppositis connatis formata,
corollam ante anthesin omnino claudens et obtegens,
lateraliter dehiscens, caduca, post lapsum cicatricem circularem
superne ad pedunculum relinquens.
Corolla polypetala. Petala serie duplice vel multipliée alternante
disposita, decidua : seriei externæ cæteris majora, sæpe substantiae
tenerioris colorisque virescentis, et ita calycinam pro-
dentes naturam.
Stamina plurima, ad tori elongati clavati basin inserta, conferta,
petalis breviora. Filamenta libera, glabra, decidua, connexivo
ultra antheras prominente, sæpe attenuato et incrassato, indi-
viso. Antherce adnatæ, lineares, elongate, biloculares; loculis
latere interiore submarginalibus, parallelis, connexivo plus
minus abs se invicem sejunctis, secus longitudinem intus, aut
lateraliter, dehiscentibus.
Ovaria plerumque numerosa, rarius pauca, ovata, extusgibba, ses-
silia, ad partem superiorem tori elongati in conum cylindrumve
imbricato-spicata, subsericea, unilocularia, latere loculi interiore
lineâ elevatâ instructa, cui ovula sex plurave ordine sub-
biseriali af&xa. Stylus in ovario singulo solitarius, terminalis,
subobliquus, filiformis, plerumque abbreviatus, recurvus,
stigmate per verruculas carnosas indigitato, ex toto vel præter
portionem inferiorem deciduus.
Capsulæ numero ovariorum (nisi quæ fortuito abortarunt), subglobosæ
vel obovatæ tunique haud raro basi in pedicellum
parvum contracte, verruculoso-punctatæ, in rachi (s. toro)
incrassatâ laxe spicatæ nec imbricate, a latere exteriore versus
angulum internum medio in mucrone styli (si adest) verticaliter
hiantes in valvas duas coriaceas crassas exsuccas persistentes.