sunt simillimæ, quibuscum eo facilius confundi possunt, quum
carpella in Polyalthiis nonnullis abortu sæpius monosperma
reddantur. Hinc patet, ovariorum perqnisitionem ad genera
ista distinguenda plus valere, quam fructuum scrutinium.
Distrib : Specierum circa viginti, quas in cl' De Candolle Pro-
dromo Systematis naturalis enumeratas videmus, octo Indice
orientait, reliquæ vero Indice occidentali atque America;
tropicce sunt propriæ. Ad has accedunt c/uinc/ue Brasilienses,
ab ill0 Aug. de St .-Hilaire divulgatæ, oefoque (ex quibus
una dubia), quæ in Java degunt, ita utomnis numerus am-
plius triginta expleat. Attamen inter species Indice orientalis
genere hocce verisimiliter excludendæ sunt G. rufa et G. cor-
data, quæ habitu toto, ut ex icône Dunaliana judicare licet,
propius ad Uvarias accedunt, et fortassis jam inter Uvarias
nostras delitescunt.
1 GUATTERIA IMBRICATA.
Tab. XLYI et LU, C.
G. fruticosa, foliis ovali-oblongis utrinque attenuatis supra
glabris subtus ramulisque tomentosis, pedunculis supraaxilla-
ribus unifloris bracteis imbricatis obtectis, carpellis ovalibus sub-
sessilibus. Bl.
Habitat : Invenimus bunc fraticem fructibus instructum mense Ju Ho in parte occidentali provinciaa Buitenzorg
ad montem sylvae fecundnm Solassie. Pariter in herbario Hasseltiaro specimina qusedam exstant, qua; vir
meritissimns in monte Payong Bantam interioris collegerat, adjectis nonnullis obserrationibus circa florcs,
secns quorum unum superstitem, nondum perfecte explicatum, nostram concinnavimus analysin.
Frutex in quindecim pedum eminens altitudinem, ramis rigidis, teretibus,
rugosis, atro-fuscis, junioribus proinde ac petioli, pedunculi bracteæque, fusco-
tomentosis.
Folia majuscula, remotiuscula, bifaria, petiolis teretibus supra obiter canali-
culatis fere pollicaribus, juventute erecto-patentia, ætate déclinât a, 7-pollicaria