quin genuin» Talaumoe species sit, diversissima a M. pumild àndr., ad quara ab auctoribus'coniplur ibus relata
fuit. Differt enim a M. pumild e o , quod arborescit, et a Talaumis Javanicis carpellis — si quidem icon supra
cilata fida est — superne obtusis nec in mucroncm attenuatis. Descriptionem sequentem exscripsimus ex Rum-
rino, nisi quod bine inde pro verbis suis terminos usitatos subsliluimus.
Arbor trunco erecto, alto, cortice cinereo rugoso intus flavicante, ligno albo,
haud duro, subodorato.
F olia Micheliæ Tjsampacce Linn., sed rigidiora ( secus textual Latinum rugo-
siora, secus Batavum rigidiora), glabra.
Flos terminalis, solitarius, pallide flayus, odoris Mespilorum, decerptus mox
fuscescens. Petalcig, triserialia (in tribus triangulis locata Rumph.), quorum exte-
riora tria calycina (operculi yicem gerentia Rtjmph.).
Fructus magnitudine Pruni, extus rugulosus, carpellis (squamis) circiter 20
conflatus, secundum carpellorum numerum in segmenta (cellulas Rumph.)
plurima sese aperiens.
Semina per funiculos umbilicales breyes (filamenta Rumph.) receptaculo fructus
centrali (stilo communi Rumph.) affixa, in cayitatibus cymbiformibus (quarum
singulas carpella singula intus referunt) locata, plana, rubra.
ANONACEÆ.