ipso in flore accidit, ubi illorum structura in plantis cognatis exacte eadem est,
et jamjam bocce statu conformationi fructus illinc eyolyendi darum affert lumen.
Pro istâ primitivâ oyariorum fabricâ Anonacearum genera sequenti ordine forent
disponenda :
I. Ovariis liberis multiovulatis, ovulis ad angulum internum in lineam longitudinalem
subaltematim digestis (ut in Magnoliaceis ovariis multiovulatis, e. g. in
Michelia, Manglietia ). .
A. Ovariis numerosis.
Primus hie loctis ob yetustatem debetur Uvarice, quacurn plurimas Unonas
cl1 Dunal jungendas esse nulli plane dubitamus, quum genus utrumque-oyariorum
structurâ examussim concordet. Attamen Unonam retinendam, sed'ad illas
species esse accomodandam censemus, quæ carpellis moniliformibus singulariter
elongatis ab Uvariis differunt, quarum carpella magis globosa, oyata yel oblonga
nec unquam adeo constricta sunt.
B. Ovariis definitis.
Hue Asimina et Porcellia referenda essent, nisi forsan rectius tollendæ et cum
XJvariis consociandæ forent. Carpella enim baccata yel coriacea, sessilia yel pedi-
cellata pro notis generibus minime sufficiunt. Unicum igitur discrimen, quo
genera ilia ab Uvariis separantur, minori pistillorum numero consisteret.
II. Ovariis liberis, bi-pauciovulatis.
A. Ovariis staminibusque numerosis.
1. Ovulis duobus erectis s. in ovarii fundo ju xta sese positisg&
Hùc spectant Artabotrys R. Brown, carpellis subsessilibus baccatis insignis, et
Anaxagorea Aug. St. Hil., quæ carpellis longe pedicellatis yalyatim debiscen-
tibus exceflit.
2. Ovulis 2 paucisve ad angulum internum in linea parietina sibimet invicem
superifnpositis.
Hic ponenda est Xylopia, oyariis quadrioyulatis carpeflisque yalyatim debi-
scentibus, a qua species quasdam oyariis constanter bioyulatis dotatas ut genus
noyum nomine Polyalthice disjunximus.
B. Ovariis staminibusque numero definitis.
In bac tribu Bocagea est numeranda, cujus oyula pauca interno oyariorum
angulo adnexa sunt.
III. Ovariis liberis coalitisve, uniovulatis.
A. Ovulis erectis.
a. Ovariis liberis.
Hûc pertinent Guatteria et Duguetia Saint-Hil., hæc quidem istam inter Ano-
namc[ue intermedia.
b. Ovariis. coalitis.
Hue spectat Anona genusque Rollinia Saint-Hil., illi quam maxime affine.
B. Ovulis parietalibus.
Num genus Monodora huic tribui jure sit adnumerandum, adliuc dubiumest,
quoniam parietinum ovuli situm ex fructus structura sola conjectura auguramur.
Pistillum in flore yidetur unicum ex arctissima complurium in series paucas
digestorum coadunatione, id quod accuratiore exploratione adhuc dilucidari
oportet.
Ceterum Anonacece numeros«, fere per omnes terras tropicas dispers«,
majore numero bucusque in America australi et in India occidentali detect«
fuerunt. Attamen Asiam australem et archipelagum Indicum pulcbrorum istorum
vegetabilium über täte cum America fore certatura, ex copia haud ita exigua,
quam sola Java nobis obtulit, speramus.
I UVARIA LINN.
Linn. Gen. PL ed. Schreb. p. 3^4- 944- — Juss. Gen. PL p. 284.
— L amark Encycl. méth. Bot. I , p. 5g 5. — GjErtn. DeFruct.
etSem. PL I I ,p . i 55. 66 6 . — W illd. Spec. PL I I , 2 ,p. 1261.
1077. — JaUME St .-Hil. Exposit. des Fam. nat. I I , p. 80. —
Pers. Syn. PL I I , p. 94- i 349| |1| Dun. Monogr. p. 86. —
De Gand. Regn. Vèg. Syst. Nat. I , p. 481. 6 ||||E jusd. Prodr.
Syst. Nat. I , p. 88. 6 .K B P oir. Illustr. des Genr. I l l , p. 12.
1081, Tab. 4g5.B - Spreng. Syst. Veg. I I , p. 565. 2oa5.
Unonce spec. AuGTOR.
XrvLeria NKCK. Fund. n. 1097 *•
Marenteria Petit-T houars Gen. Mad. p. 18*.
Melodorum L our. Flor. Cochinch, ed. W illd. I , p. 429. 27.
CH A R A C TER E S SE N T IA L IS :
Calyx trifidus tripartitusve.
Petala sex subaequalia vel interiora exterioribus minora, rarius
iisdem longiora.
Stamina indefinita.