Prodr. I , p. 791. — Spreng. Syst. Feg. I I , p. 643. t —
Blume Bydr. I , p. 7.
MiCHELIA suaveolens Pers. Syn. PL II, p. 94. i-
Champaca Philippensis flore et fructu stellato Petiy. Gazoph.
Tab. a4- fig- i*.
Champaca Rheede Hort. Malab. I , p. 3i, Tab. 19.
Sampaca Rumph. Herb. Amboin. I I , p. 199, Tab. 67.
Habitat : In toto archipelago Malayano, imprimis in regionibus cnltis ; sylvestris vero nonnisi fortuito, uti
videtur, e. g. e scminibus, quæ volucres disperserunt. Colitur propter flores pulchros flavos, qui recentes jucun-
dissime oient, marcidi vero foetent. Indigenae utriusque sexus ipsis post balneum diebusque solemnibus cæsariem
condecorant, petalaque vestibus lectulisque inspcrgunt, prouti ex iisdem cum oleo recenli Coci nuciferoe mace-
ratis, et cum aliis floribus odoratis etc., commis Lis, unguentum bene olens, quod capiti infricatur, conficiunt.
Gnnctæ fore hujus arboris, toto pæne anno florentis, partes sapore sunt arnaro, aromatico vel adeo acri, quärc
intestina irritant, sanguinis circulationem, maxime in systemate venæ portarum ac in utero, adangendo. Ita
cortex radicis in pulvere cum aqua calida datus, teste cl° Rbeede , menstruis excitandis insörvit, foe t unique in
gravidis expellit, si largius atque copiosius sumatur. Rumphius autem corticem eundem ad lochia pellenda, gemmas
vero nondum explicatas contra gonorrhoeam, foliaque cum Kæsipferia rotundd in pulverem redacta contra
artbritidem commendat. Extrinsecus quoque remedium hocce prodest, ut in balneis contra dolores rheuma-
ticos et arthriticos, qua gargarisma in angina asthenica et contra oris foetorem. Semina denique, quæ materieni
accrrimam continent, in pulverem contrita cum radicibus Zihgiberis officinalis et Ræmpferiæ rotundas temperata,
infantiumque, qui febri intermittente laborant, præcordiis infricata multum valent, utut ipse meis vidi oculis.
Arbor trunco ad triginta pedes alto, crassiusculo, recto, cortice lævigato cine-
rascente, ligno albido molli, sursum divisa in ramos paucos validos, plerumque
patentissimos.
R amuli utplurimum alternantes, patuli, teretes, dilute viridi-canescentes,
glabri, verruculis multis ôblongis cretaceis atque cicatricibus stipularibus obso-
letis subhorizontalibus, quæ in ramulis novellis sericeo-pubescentibus magis
prominulæ et obliquæ sunt.
Gemmæ ramulos terminantes conico-oblongæ, acutiusculæ, pube tenui sericeâ
appressâ argenteo-nitidæ.
F olia alterna, petiolata, erecto-patentia vel patentissima, 5-8 poil, longa, 2-3
poil, lata, ovato-oblonga, longiter et acute acuminata, basi acuta, margine inte-
gerrimo .sæpe subundulata, planiuscula, coriacea, flaccida, supra nitidiuscula et
glabra, læte viridia, præsertim infra, ubi dilute glaucescunt, costâ mediâ venis-
que parallelis (siccando utrinque reticulatis) bic fortius prominulis, pubeque
brevi incumbente sparsâ ætate fere evanescente obtectis.
Petioli plerumque plus i poil, longi, teretiuseuli, ecanaliculati, basi parum
incrassati, supra utrinque fere per totam longitudinem vestigio insertionis stipu-
larum notati, pariter ac rami novelli pube minutâ subsericeâ vestiti. Stipulée
geminatæ, sessiles, lanceolatæ, acutæ, basi oblique truncatâ ramulo afiixæ
eundemque amplectentes, bine secus totam longitudinem inter semet connatæ
gemmasque formantes, illinc (ad apices usque, bic etiam concretos) superiori
petioli faciei utrinque adhærentes, fiaccidæ, extus sericeo-nitentes, intus glabræ,
fugacissimæ.
Pedunculi e gemmis axillaribus, quæ terminalibus subsimiles, at breviores,
prodeuntes, solitarii, petiolis breviores et crassiores, teretes, subsericei, in medio
et inferne ad basin cicatrice circulari stipularums. bractearum delapsarum spatha-
cearum notati, uniflori, rarius bi-triflori tumque plerumque foliis 1-2 instructi,
et ideo ramulum abbreviatum referentes. Aldbastra conico-oblonga, acutiüscula,
longitudine pollicem excedentia, glauco-virescentia, pube densâ brevi sericeâ.
Spath a, petala proxime obvelans, monopliylla, substantia stipularum, basi
truncatâ secedens eodemque tempore secus longitudinem per suturam jam prius
indicatam bians et delabens.
Petala i 5- i6, ordine subternario alternante disposita, crocea, flaccida, longitudine
et latitudine inæqualia; externa 5-6 maxima, fere 2 une. longa, paullulo
plus I une. lata, lanceolata, acuta, plana et admodum patula; reliqua, imprimis
intima, angustissima, plus unciam longa, utrinque magis attenuata, ab initio
supra pistillum conniventia, demum patentia nec raro convoluta; omnia glabra,
decidua.
Stamina numerosissima, inferne ad tori basin inserta, laxe imbricata, 25 lin.
longa, linearia, crocea, imberbia. Filamenta brevissima, planiuscula, connexivo
apiculi brevis ad instar ultra loculos prominente. Loculi duo, intus adnati, lon-
gitudinaliter déhiscentes.
Torus ( s. columna genitalia gestans) pollice brevior, cylindricus, per f por-
tionis superioris ovariis in conum oblongum digestis confertim tectus, inferne
nudus, sulcatus, perinde ac ovaria velutinus, post foecundationem unâ cum
ovariis, apprime in longitudinem, increscens. Stylus ovarii uniuscujusque unus,
filiformis, brevis, uncinatus, inferne velutinus, sursum glaber, deoiduus.
S picæ fructiferæ 3-6 poll, longæ, circumscriptione ovales vel oblongæ, raebi
deflexâ vel sæpe curvatâ tortâve, pennam anserinam crassâ, verruculosâ, depili,
ad basin nudâ. Capsuloe subglobosæ, magnitudine acini uvæ, plerumque inter-
mixtæ multis minoribus abortivis partim difformibus, sessiles, basive non raro in
pedicellum brevem crassum angustatæ, palbde virescentes, verruculis albidis
tectæ, ab initio sericeæ, demum glabræ, uniloculares, cortice crasso et coriaceo,
extus longitudinaliter déhiscentes et hinc valvas duas naviculares referentes.
Semina ad angulum internum capsularum sérié subduplice disposita, 3-8 vel sæpe
adhucplura, subimbricata, extus rotundata, adlatera pressione mutuâ angulata,