sterna ut genera, Kadsuroe quidem proxima, attamen diversa, seryemus, e quibus
conjunctis parva nostra familia in præsens constat. Enimvero Mayna Aubl.,
quæ foliis stipulatis propius ad Magnoliaceas accedit, a Schizandreis yidetur
releganda, etiamsi ipsius imago maximam familiæ nostræ innuit yiciniam.
Verum transeamus ad diligentiorem Schizanclrearum Javanensium contempla-
tionem, quæ omnes saltibus primigeniis, in altitudinem 200o-5ooo ped. supra
mare editis, sparsim proyeniunt. Primæ yero earundem mihi innotuerunt, ineunte
anno 1823, inistis montibus Javoe occidiioe, quos nautæ vulgo montes cæruleos
yocant, quia nubilus aër, quo juga ista sylvis horrida circumfunduntur, lucem
ita refringit, ut eminus, e. g. e salo Batavice, subcærulea videantur. Lingua
vero vernaculâ montes, qui terminos austrino-orientales inter provincias Bui-
tenzorg et Tjanjor constituunt, Gce.nce.ng Gédés. montes alti audiunt, nec injuriâ,
utpote celsissimi inter omnes' Javce occidentalis. Offerimus autem lectoribus
nostris, in fronte yoluminis primi Florce Javanicce, imaguneulam jugorum prima-
riorum, quibus montes isti, scrutatoribus historiæ naturalis jucundissimi, confor-
mantur. Namque non solum rei herbariæ peritum uberrima plantarum minus
nondumye cognitarum ibi exspectat messis fidaque characteris effigies, quern
vegetatio pro diversa stationum induit altitudine, sedet zoologus haud incassum
immensos istos saltus pererrabit, certeque animantium tropicorum oeconomiam,
lmctenus justo magis neglectam, poterit explorare. Nec minus denique geologiæ
cultori optima offertur occasio, pertentandi phænomena yulcania, etindagandi,
in quantum ad formandam pulcherrimam hancce insulam contribuerint. Etenim
omnibus istis jugis, licet nunc a radicibus usque ad summa cacumina saturo sylva-
rum primigenarum exornentur yirore, manifestissima exstant yestigia, yel semet
ipsa fuisse igniyoma, yel eruptionibus ignium yulcaniorum prognata. Imprimis
autem mons Gomorroh, septentrionem orientemque versus a fastigio Sederatu
nonnisi longâ disjunctus convalle, ab occasu yero per abrupta scrupea montes
Pangaranghu attingens, inde ab antiquissimis temporibus princeps yidetur fuisse
vis Vulcanise officina. — Coelo quidem sereno jam distantiâ yiginti, et quod
excurrit, milliariorum conspicis vapores, ex ilia montium parte surgentes; magni-
ficentissimo yero et admirabili frueris conspectu, ubi in culmen montis Mega-
mendung, promontorii instar immanes istas Alpes septentrionem versus munientis
publicamque excipientisyiam, enixus et orientem versus tramite flexuoso degressüs,
oculos conjeceris in yerticem Gomorroh, prius post juga Geger-Binting abscon-
ditum. Turn quidem cernis, totum yasti istius montis cacumen, quod nunc adhuc
in 10000 pedum supra mare altitudinem eminet, atolim procul dubio longe excel-
sius fuit, latere septentrionali esse disruptum insanoque cavatum cratere, cujus
paries a septentrione et oriente ad occasum versus semicirculum formans stra-
tisque pluribus basalticis compactus clare distinguitur. Rupes istas abruptas,
omni prolis Floreæ nudatas decore, quas inter hinc inde nubes fumi sursum
rotaiitur, jugis non solum cæteris omnibus, sed et ipsius montis ignivomi late-
ribus mira plantarum luxurie superbientibus, contemplando satiari vix poteris.
Sed longius prolaberemur, lectori amoenissima ista depicturi montis Megct-
mendung juga, quæ formosissimis exuberant plantis, e. g. Filicibus arboreis,
KADSURA.
Musis, variis Quercubus Castaneisque, pluribus Bubiaceis ac Laurineis, quibus-
dam Mcignoliaceis et Dipterocarpis, F icis, etc., et imprimis Liquidambabi Altingid,
super ceteras fastuosum evehente truncum, foremusque nimii, montes altiores,
plenA sua majestate hie fulgentes, descripturi. Hie enim locus non est, neque
vires neque cognitiones suppeterent nostroe! Ast regiones istas strictim perscri-
bere necesse habuimus ad explicandam imaginem, a pictore summi Belgarum
magistratus ad naturam expressam, nec oleum operamque nos perdidisse optamus.
I KADSURA JUSS.
MONOECIA vel Dioecia, Polyandria LlNN. Syst. Sex.
JüSS. in Ann. du Mus. X V I , p. 34o. — DuNAL Monogr. p. B-j. i.
— De CanD. Regn. Veg. Syst. Nat. I , p. 465. i . — EjüSD.
Prodr. Syst. Veg. I , p. 83. i . — Spbeng. Syst. Veg. I I , p. 565
2028.-S W allich Tent. Flor. Napal.p. 7.
TJvarice spec. LlNN., T hunb.
Sarcocarpon Blume By dr. I , p. 21.
CH A R A C TE R E S SEN T IA L IS :
Flores unisexuales. Petala 9-15, ordine subternario serialia; exte-
riora calycina.
Masculis : Stamina numerosa, filamentis brevibus liberis
aut omnino connatis. Antherce anticse.
Femineis : Ovaria plurima, biovulata.
Carpella supra receptaculum commune in fructum unicum con-
glomerata, sessilia, baccata, disperma.
CH A R A C TE R NATUR AL IS :
Flores in stirpe eädem vel in diversis unisexuales, bracteolati.
Petala 9-15 , ordine subternario in series 3-5 alternantes im-
bricata, erecto-conniventia vel patentia, toro imo inserta,
crassiuscula; seriei externa; ceteris plus minus magnitudine