
gradu. Unde in his, ut etiam minoribus arteri-
arum fibris in homine, nulla tunicarum aut sanguinis
distinctio ; quia sanguinis impulsu non
percelluntur.
“ Rescissam et apertam arteriam (ut dixi) pertran-
siens sanguis non impellit, neque pulsat; unde
clare cernitur arterias neque innata facultate pul-
sifica, neque a corde demandata, sed solo sanguinis
impulsu, diastolen pati: nam tum, pleno ipso in fluxu
longius profluente, tam systolen quandam, quam
diastolen, discernere et tactu percipere poteris, ut
antea dixi, omnesque pulsationis cordis differ en tias,
rhythmum quinetiam et ordinem, vehementiam,
intermissionemque in émanante. fluoré (sicut in
speculo imaginem) evidenter agnoscere. Quem-
admodum cum aqua, vi et impulsu siphonis, per
fistulas plumbeas in altum cogitur, singulas com-
pressiones instrumenti (per multa licet stadia dis-
tantia) in ipso aquæ exeuntis fluxu, singulorum
ictuum ordinem, principium, incrementum, finem,
vehementiam, observare et distinguere possumus ;
ita ex abscissæ arteriæ orificio. Ubi notandum,
ut, in exemplo aquæ, continuum eflluxum esse,
licet modo longius exsiliat, modo propius ; ita in
arteriis, præter sanguinis concussionem, pulsum,
vel vibrationem (quae non in omnibus aeque cernitur),
continuum exinde fluorem motumque fieri,
usquequo primum sanguis (auricula nempe dextra),
ubi incepit, regreditur.
“ Haec in reseissa aliqua arteria longiori, ut
jugulari; quam intra digitos comprehendere, exi-
tumque moderari sanguinis, [arteriamque] magis
aut minus pulsare, amittere pulsum et recuperare,
pro tuo libitu poteris explorare, ut clare discer-
nantur. Et, sicut integro pectore haec manifesta
hoc modo fiant, ita aperto pectore et collapsis
exinde pulmonibus, amissoque motu respirandi,
brevi expenn poteris ; scilicet, contrahi aunculam
sinistram, inaniri, albidiorem fieri, et tandem, cum
sinistro ventriculo, pulsum intermittere et omittere
et destituere; et pariter, ex rescissae arteriae fora-
mine, minus et minus sanguinem, subtiliori filo et
infirmiori pulsu, proruere: et denique (deficiente
nimirum sanguine, et ventriculi sinistri impulsu)
nihil ultra emanabit. Idem, ligata vena arteriosa,
experiri poteris, et auriculae sinistrae pulsum
auferre, et soluta restituere, pro arbitrio. Unde
idem, hoc experimento, quod [in] moribundis,
evidens cernitur; utprius a motu et pulsu sinistra
auricula desisteret, postea ventriculus sinister,