
“ Idem quinetiam de cordis ventriculis ratioci-
nium, repletis et, ab auriculis, infarctis sanguine.
Nisi pariter sese deplerent arterise, tandem ad
extremum distensi ventriculi, ab omni motu
destituti, fixique, permanerent. Atque hsec col-
lectio mea demonstrativa et vera est et necessaria,
si vera sint praemissa : ilia autem vera esse vel
falsa, sensus nos facere debet certiores, non ratio ;
avTo-^ta., non mentis agitatio.
“ Sanguinem praeterea in venis assevero semper
et ubique de minoribus in majora currere, et
versus cor ab omnibus particulis properare: unde
colligo, quam copiam (continue intromissam)
arteriae receperunt per venas traditam, reverti
tandem, eoque refluere unde primum pelleretur ;
et eo modo circuitu sanguinem moveri, fluxu et
refluxu a corde per impulsum, cujus impetu per
omnes arteriarum fibras cogitur: postea, ab omnibus
partibus, continuato fluxu, regredi per venas
successive, quibus absorptus et exhaustus tradu-
citur. Haec vera esse docet sensus ipse ; et a
sensibilibus collectio necessaria omnem dubitandi
ansam tollit. Denique hoc est quod enarrare et
patefacere, per observationes et experimenta,
conabar: non ex causis et principiis probabilibus
demonstrare, sed per sensum et experientiam
confirmatum reddere, anatomico more, tanquam
majori auctoritate, volui.
“ Ex his no tan dum, quam vim et violentiam con-
citatamque vehementiam, in corde et arteriis
majoribus, tactu et visu percipimus : pulsusque
systolen et diastolen (in animalibus majoribus
calidioribus) non dico, in omnibus vasis sanguinem
continentibus, eandem esse, neque omnibus
sanguineis animalibus ; sed talem et tantam in
omnibus, ut exinde fluxus sanguinis et citatior
cursus, par arterias exiles, partium porositates,
venarumque omnium ramos, necessario fiat ; et
exinde circulatio.
“ Nam neque exiles arteriæ, neque venæ, puisant ;
sed duntaxat majores et cordi viciniores puisant
arteriæ, eo quod non ita subito emittunt, ac im-
pellitur sanguis. Nam experiri poteris, dissecta
arteria et pleno gurgite exsiliente sanguine, ita ut
libere exeat prout immittitur. In arteria ilia, per
quam transit, vix pulsum persentias ; quia, data
porta, transcurrit sanguis, non distendit. In pis-
cibus, serpentibus, frigidioribusque animalibus, cor
tarde et debiliter puisât, ut vix in arteriis pulsum
percipias, sanguinemque transmittit lento admodum