LECTORI BENEVOLO.
Q u am q u am plures adhuc habeam stirpes novas, alio titnlo in posternm evulgandas; in-
cepto tarnen operi finem faciam hoc sexto volumine, quod ut præcedentia aut plantas com-
plectitur m horto Regio cultas, aut in variis terrarum orbis provinciis lectas. Harum
quattuordecim totidem nova genera constituunt; reliquis cognitorum species augentur, eo-
rumque characteres observationibus illustrantur. Banksiæ atque Goodeniæ genera, sp’uriis
speciebus deformata, secundum genuinas ipsorüm fructificationes disposui, Hakeas a Back-
siis segregans, Scævolas a Goodeniis. Lobeliam, ditissimum genus, quattuordecim novis
speciebus auxi; sex Erymgium; totidem Acalypham et Hedyotidem; Proteam quattuor in
Nova Holandia lectis; Weinmanniam denique ut allia mitam tribus; qua; omnes indefesso
peregrinatori debentur Ludovico Née.
Ophioglossa1 vera ab spuriis seiunxi, atque ex his novum genus composui Ugena nomine,
quod et Osmundam ad genuinas Felices pertinerè demonstravi ex ipsorum fructifi-
catione dorsali. Ægynetia et Buena genera sunt Ixoræ affinia; Condalia Rhamno; Huana-
ca Sisoni; Bomplandia Phloxi; Buginvillææ Tricycla. Huic calix est vere triphyllus, liber
et uniflorus, a Buginvillææ bracteis diversus, quarum quævis fiorem sessilem sustinét ipsi
adnatum, pari fere modo quo in Tiliæ bracteis pedunculi conspiciuntur. Larrea medium
quasi tenet inter Zygophyllum et Quassiam; cuius pericarpium nucem d ix i, quia durum
est et evalve. Cephalophora a Chrysocoma differt foveis receptaculi minime denticulatis,
pappo paleaceo non piloso, et semine turbinato hexagono non compresso. Dichroma a Do-
dartia recedit calice , stigmate, atque dissepimento valvis contrario. Mitrariæ, a calicis ex-
terioris forma nuncupate, character differentialis consist« in calice duplici, et corolla tu-
buloso-ventricosa staminibus breviore. Casteliæ in nuce duplici, biloculafi, loculis monos-
permis: Rizoæ in calice et corolla tubulosa, huiusque æqualitate labiorum, quorum su-
perius trifidum est, biiidum inferius. Hoc ultimum genus ad Didynamiæ gymnospermia
pertinet; tria præcedentia ad angiospermia; Francóa tandem ad Octandriam, ad quod vi-
detur revocanda Feuillei planta Llaupancke nomine ab ipso evulgata vol. 2. tab. 3 1 .
Hæc erant, mi lector, per summa capita dicenda de hoc volumine ; quod notanda quæ-
dam claudunt, et plantarum in universo opere descriptarum tabula systematica. Nunc veto
, quamquam totis viribus et qua potui diligentia plantas elucidare cufaverim ; ut in accep-
tum contenta referas nihil postulo, multoque minus ut opiniones meas omnes probes et nomina,
quibus fortasse me inscio alii auctores usi sunt. Illud unum abs te peto ut errores et
menda si forte irrepserint bénigne corrigas, et in scientiæ profectum elucubrationes meas
polias et illustres.