[» « ]
Capsula inverse piriformis, tres pollices aliquando longa, sesquipollicem lata, tomentosa,
tomento brevi denso ferrugineo cinerascente, lignosa, unilocularis, bjvalvis; valvis altera
parte usque ad pedunculum crassum brevem dëhiscentibus, altera vero ultra mediam
longitudinem.
Seniina duo, hinc convexa, inde plana, ala terminata e cinnamomeo-rufescentia, nervo uni-
co absque venulis.
Habitat in viciniis Botanici sinus ibique Arundo australis : fructum præbet Aprili. V id i sic-
cam absque floribus.
JExflic. tab. a Capsula dehiscens. b Semen.
Obs. i . a Foliis oppositis, floribusque spicatis recedit h»c species a præcedentibus; at
multo magis a veris Banksiis amentorum et strobilorum defectu.
Obs. a.a W h ite auctoritate credebantur huius plantæ flores solitarii, quod falsum esse
demonstrant specimina a Ludovico N é e hue inde adsportata, in quibus spicarum rachides
persistunt fructibus teneris: in aliis vero, quorum fructus perfecti sunt, pedunculique mi-
rum in modum incrassati periit rachis, quæ tenuissima fuit habita ad fructus magnitudi-
nem ratione.
. BANKSIA. Linncei.
CHARACTER GENERICUS.
C alix: amentum commune undique squamis tectum. Squamæ stuposo-coriace», transver-
saliter compressa;, ad receptaculum perpendiculares et circum istud duplici ordine disposiez
: unius ordinis minores sunt et obtus» per paria adproximatæ; alterius maiores,
acutæ, minoribus altern», flosculorum paria distinguentes.
Corolla monopetala, basi pilosa, profunde quadrifidaj laciniis longis, linearibus, apice am*
pliatis et concavis, quæ diu in tubum cohærent, diutius vero earum apices 7 saCculum
efformantes quo stigma continetur fecundationis tempore.
Filamenta quattuor brevissima (û), cavitati laciniarum inserta: antheræ oblong» biloculares,
cavitatibus adpressæ.
Germen minutum villosum, receptaculo inter squamas affixum: Stylus filiformis, rigidus,
corolla longior, superne incurvus : Stigma stylo crassius, piramidaliter acutum.
Fructus : Strobilus inter squamas, continens capsulas lineas ovatas, plus minusve compressas,
bivalves, biloculares, dispermas, interiecto seminibus dissepimento movili. Dissepi-
mentum est coriaceum, sëmibifidum, laminis per maturitatem reflexis, figura et magni-
tudine cavitatis loculamenti.
Semen in singulo loculamento unicum, obovatum hinc planum, inde çonvexum, termina-
tum ala ipso longiore.
Obs. In omnibus speciebus florum amenta solitaria sunt.
BANKSIA SPINULOSA. Smith. Tab. 537.
6 1 5 . Banksia caule arborescente: foliis sparsis, linearibus, truncato-trispinosis; versus
apicem serrato-spinosis, subtus pubescentibus. Anales de hist. nat. vol. 1 . fa g . 219.
Banksia spinulosa. Smith Now-Holland, feig. 13 . 'lab. 4.
Caulis arborescens, decern pedes altus, cuius cortex fuscus, et lignum solidum, dilute rubrum.
Rami teretes, bifariam aut quadrifariam multoties partiti.
Folia sparsa, numerosa, breviter petiolata, linearia, apice truncato-trispinosa, spinula media
longiore, superne nitida, subtus subtomentosa albicantia, limbis revolutis et versus
(a) Linnaei filius e t Gærtner anther as dixerunt sessiles, quas filamentis sustentas vidi.
m m m m
apicem dentato-spinosis, sesquipollicem aut tres pollices longa, sesquilineam lata.
Florum amenta cylindrica quattuor pollices longa, stipata basi squamulis subulatis in for-
mam involucri, in ramulorum bifurcationibus posita. Squam» crass», ferrugine», tomentosa;.
Corolla lutescens villosa, pollicem longa, stipata basi pilis ferrugineis.
Stylus sesquipollicaris ruber. Reliqua ut in charactere generico.
Habitat inter Iackson et Paramatta, ibique Casuarina equisetifolia, Leptospermum stella-
tum , porophyllum et multiflorum. Floret Aprili. V id i siccam floridam absque fructu.
Nominatur vulgo ab incolis Wdttangre.
JExflic. tab. a Flos fecundationis tempore, b Idem laciniis divergentibus. c Lacinia aucta
cum stamine. d Germen et stylus auctus.
BANKSIA ERICÆFOLIA. Linncei. Tab. 538.
6 1 6 . Banksia foliis approximates, acerosis, truncato-emarginatis glabris. Linn, suffi,
fag. 12 7 . Anales de hist, nature vol. 1 . fag. 221 .
Frutex orgyalis ramis teretibus erectis, multoties trifidis.
Folia copiosa et veluti imbricata, ramos omnino tegentia, quattuor lineas longa, semili-
neam lata, superne viridia et nonnihil lucida, subtus cinerea et subvillosa, apice trunca-
to-emarginata, limbis integerrimis revolutis, petiolisque brevissimis.
Florum amenta semipedem sæpe longa, sexcentis et amplius floribus ornata, biriatim inter
squamulas receptaculo affixis: squamulæ inferiores, aut si mavis involucrum, setosæ, tres
lineas long».
Corollæ paulo breviores quam in præcedente, lutescentes et villos».
Germinis atque corollarum basis pili numerosi ferrugineo-rubri : stylus ruber et rigidus per-
acta fecundatione.
Strobilus ovato-oblongus, sesquipollicem crassus, quinque pollices longus, 40 fere capsu-
lis constans, quia flores reliqui abortum pasi sunt remanentibus eorum sty lis circum stro-
bilum varie contortis.
Capsulæ ligne», superne orbiculato-compress», inferne in rostrum conicum truncatum similiter
compressum product», tomento brevi ferrugineo tect»: dehiscunt apice, fissura
earum diametro ampliori et horizonti parallela, in duas valvulas cochleariformes, interne
glabras et nigras, inter quas iacet dissepimentum movile : semina solitaria in singulo
loculamento, quorum al# aveni» sunt et apice ampliores.
Habitat passim in viciniis Botanici sinus, Iackson et Paramatt», ibique Xanthorrhoea Smi-
thii. Floridam et fructiferam vidi in laudato herbario.'
Tabulamm explicatio. Tab. 538 ramum sistit floridum. a Flos fecundationis tempore, cui
subiecta est squamula. b Flos auctus laciniis divergentibus. c Folium auctum.Tab. $39
fructum sistit. a Capsula antice spectata. b Eadem longitudinali situ, c Huius sectio,
cum dissepimenti et seminum sectione. d Semen.
BANKSIA SERRATA. Linncei. Tab. 540.
617. Banksia foliis linearibus in petiolum attenuatis, »qualiter serratis, apice truncatis
cum mucrone. Linn, suffi.fag. 126. Whitefàg. 223. cum leone. Anales de hist. nat.
vol. 1 . fag. 222.
Banksia conchifera. Gærtner vol. 1 . fa g . 221. tab. 48.ß g . x.
Huius arboris truncus crassus est et cortice aspero tectus, eiusque altitudo 2 o pedum : rami
plures tomentosi, præsertim teneri.
Folia sublinearia, sparsa, très quattuorve pollices longa, semipollicem lata, serrata, versus