
 
		1 m m 
 Obs. Genus  e  Rhamnorum  familia  Licani«  Aubletii  affine,  quod  Hedycre«  nomine  
 recudit  Scbreber.  Frutex ramis numerosis  ad  angulum  fere  rectum  divarieatis,  spinis  termi-  
 nalibus  et axillaribus. 
 CONDALIA  MICROPHYLLA.  Tab.  525. 
 600.  CoNDALiA  spinis  terminalibus  et  axillaribus:  foliis  ovatis  subsessilibus.  Anales  de  
 hist,  natur. vol.  1 . pag.  40. 
 Caulis  fruticosus,  teres,  tripedalis,  ramosissimus,  ramis  sæpe  dependentibus,  qui  iterum  
 ramosi  sunt,  ramulis  ad  axem  fere  perpendicularibus,  terminais  spina  acutissima  dura  
 rubra. 
 Folia minuta,  ovata  cum  acumine,  subsessilia,  glabra,  solitaria  in  ramulis  teneris,  postea  
 tamen  apparent  ternata,  quia  ex  axilla  duo  alia  prodeunt priori  similia :  spinæ  axillares  
 subulatæ  duriusculæ,  folio paulo  longiores,  rubentes. 
 Flores  axillares,  fasciculati,  pedicellis  propriis. 
 Calicis  laciniæ  interne  dilute  luteæ :  discus  calicinus  dilutior,  convexus. 
 Filamenta  calice  breviora :  anther« minutæ,  luteæ. 
 Germen  disco  cinctum :  stylus  staminibus paulo  brevior. 
 Fructus  ovatus,  glaber,  drupaceus ,  carne  pauperrimus. 
 N u x  drupæ  consimilis,  cuius  putamen-subosseum  evalve:  semen  ovatum. 
 Habitat  in  regni  Chilensis  fundo  Longav i ,  et  iuxta  viam  quæ  ab  urbe  Sancti  Iacobi  ducit  
 ad Portillo  in  tractu  præsertim Manzano  nuncupato.  Floruit  et  fructificavit  mense  Iu-  
 lio  et Augusto  anni  17 9 9 .  in R .  h. Matritensi  e  seminibus  adsportatis  a  D .  Ludovico  
 Né e  Qf. 
 Explie. tab.  a Flos magnitudine naturali.  b Idem  auctus, postice visus.  rldem antice.  d Stamen  
 auctum.  e  Germen. ƒ  Drupa. g Eadem  usque  ad medium  denudata  carne,  h Nux.  
 i  Eadem  putamine  secto  ut  appareat  semen,  k Folium  auctum. 
 RAUWOLFIA  SPINOSA.  Tab.  526. 
 601.  R auwolfia  caule  fruticoso  tetragono;  ramis  spinisque  oppositis:  foliis  lanceolato-  
 ovatis,  obtusis.  Anales  de  hist.  nat.  vol.  i .  pag. 4 3 . 
 Caulis fruticosus,  tetragonus,  tripedalis  in  Regio horto Matritensi:  rami  consimiles  opposi-  
 ti  quemadmodum  et spin«. 
 Folia  opposita, petiolata,  integerrima,  lanceolato-ovata  et  obtusa,  subrugosa,  postice  vil-  
 losa,  pr«sertim  tenera. 
 Flores  racemosi,  racemis, brevibus  terminalibus  et axillaribus:  pedunculi partiales  breves. 
 Calix  monophyllus,  turbinatus,  obscure  quinquedentatus,  liber,  persistens,  notatus nervis  
 quinque  viridibus. 
 Corolla  luteo-alba, monopetala,  infundibuliformis:  tubus calice  paulo  longior j  limbus patens  
 quinquepartitus  villosus:  lacini«  subrotund«. 
 Anther«  quinque,  ovat«,  basi  emarginat«,  intra  faucem  tubi  subsessiles,  nonnihil  exert«. 
 Germen  subglobosum:  stylus  brevis:  stigma  incrassatum  quasi  bilamellatum,  lamellis  ad-  
 pressis. 
 Drupa  globosa,  initio  viridis,  tandem  nigra,  piperis  grano paulo maior,  unilocularis. N u -  
 ces  du«  adpress«,  apice  obtus«,  externe  convex«,  interne  qua  se  tangunt  plano-exca-  
 vat«,  biloculares, disperm«.  Semina  alba,  ovato-oblonga. 
 Habitat prope  Guanuco  in  regno Peruviano.’V id i  vivam  in memorato Regio  horto,  flori-  
 dam  Iunio  et  Iulio,  fructiferam  Augusto  I f. 
 Explic.  tab.  a Flos  valde  auctus. b  Corolla  expansa,  et  genitalia,  c Germen.  d  Anthera. 
 C  x7  ] 
 / Drupa. ƒ  Nuces  carne  denudatæ. g  Nucis  sectio  transversalis.  g N u x   aucta  cui  puta-  
 men  sectum  usque  ad mediam  altitudinem  ut  semina  conspiciantur. 
 PHLOX  LINEARIS.  Tab.  527. 
 602.  P hlox  foliis  alternis  linearibus:  floribus  terminalibus  confertis. 
 Caulis  herbaceus  teres,  pedalis  et  ultra,  nunc  simplex,  nunc  ramosus, ramis  alternis,  sub-  
 villosis. 
 Folia  alterna,  sessilia,  lineari-acuta,  integerrima, mollia,  itemque  subvillosa. 
 Flores  terminales  conferti,  et  subcapitati,  sessiles. 
 Calix  turbinatus,  villosus, persistens,  semiquinque-partitus  laciniis  lanceolato-acutis,  venu-  
 lis  longitudinalibus. 
 Corolla  dilute  rosea  ad  album  accedens  in  sicco,  infundibuliformis:  tubus  longus,  superne  
 ampliatus :  limbus  quinquepartitus,  patens,  laciniis  ovatis. 
 Staminum  filamenta  quinque,  inæqualia, imo  tubo  inserta  et  eidem  adnata,  superne  libera,  
 quorum unum  brevius(,  duo  altiora,  reliqua  paulo  istis  breviora,  omniaque  intra  tu-  
 bum:  anther«  ovat«,  albid«. 
 Germen  ovato-triquetrum :  stylus  simplex,  filamentis  longioribus  brevius :  stigmata  tria. 
 Capsula  intra  calicem,  ovato-trigona ,  umbillicata,  trilocularis, trisperma,  trivalvis ,  valvis  
 medio  intus  septiferis  seu  costa  prominente  instructis :  receptaculum  centrale  trigonum,  
 valvularum  septis  angulatim  applicitum. 
 Semina  in  loculamentis  solitaria,  ferrugineo-fusca,  elliptica,  piano-convexa,  in  parte  plana  
 stria  notata. 
 Habitat  in  urbis  Chilensis  Talcahuano  viciniis,  ibique  Eryngium  aquaticum,  Nierember-  
 gia  repens,  Schizanthus  pinnatus,  et Alonsoa  incisifolia FI. Per.  Hibiscus hastatus, Mi-  
 mulus  luteus, Fuchsia  coccinea,  Scirpus miliaceus. Florent  Ianuario. Y id i  siccas  in  dic-  
 to herbario. 
 Exilic,  tab.  a Flos  integer  auctus  et  expansus,  b  Calix  fructifer.  c Capsula,  d Eadem  aucta  
 transversim  secta.  e Valvulæ  expans«  in  quarum  centro  receptaculi  secti  pars, ƒ  Semen. 
  g   Idem  auctum.  h Huius  sectio. 
 PHLOX  P1NNATA.  Tab.  528.  fig.  1. 
 60 3 .  Phlox  foliis  alternis  pinnàtis,  pinnulis  linearibus  angustissimis :  floribus  axillaribus  
 capitatis. 
 Caulis  suffruticosus  teres,  prope  terram  ramosus,  ramis  virgatis  pedem  longis. 
 Folia  alterna,  pinnata  cum  impari,  laciniis  linearibus  angustissimis  terminali  longiori,  quat-  
 tuor  aut  sex reliquis  per  paria  oppositis. 
 Flores  axillares  capitati:  pedunculus  communis  duas  lineas  longus,  subquinqueflorus,  floribus  
 sessilibus  bracteolis  distinctis. 
 Calix  ut  in præcedente,  laciniis  acutis. 
 Corolla  luteo-albicans  (iri  sicco)  præcedenti  similis,  et paulo minor. 
 Reliqua  omnino ut  in præcedente. 
 Habitat  in Montevideo  viciniis,  ibique Margaricarpos  setosus ; Elymus  caput-medus« ;  An-  
 dropogon bicorne;  Hypericum  connatum;  Pavonia hastata;  Sida  prostrata,  flavescens  et  
 terminalis.  Florent  Septembri.  V id i  siccas  in  dicto herbario.  Phlox  hæc  pinnata  crescit  
 etiam  passim  in Nova-Hispania  prope  Real  del Monte. 
 Explic.  tab.  a  Calix  sectus  et  germen.  b  Capsul«  sectio.  c  Semen.  Omnia  aucta. 
 Obs.  Descriptæ  species  a  Linnæanis  differunt foliis  alternis. 
 E