Stammum filamenta sex, subulata , basi ampliata in foveolas quibus germen tegitur.
Capsula globosa, multeities, minor quam in Asphodelo fistuloso, trilocularis, trivalvis lo-
culis i-2 spermis.
Habitat iuxta Mogador in Africa ; communicata a D . Broussonet.
Exflic. tab. d Petalum. e Capsula, ƒ Semen.
Obs. Planta alliais Asphodelo fistuloso in hoc opere descripto, diversa tarnen ut ego
quidem arbitror.
MELANTHIUM GRAMINEUM. Tab. 587. fig. 1.
682. M elanthium acaule, foliis imbricatis gramineis : floribus sessilibus. Anales de eien-
das naturales -vol. 3. fa g . 5 0.
‘Melanthium. Broussonet herb..
In exemplari quod a laudato Broussonet accepi bulbus exsitit ovatus semipollicem longus,
basi amplior, et inferne coronatus radicibus albis filiformibus, inter quas duo ulterius
bulbi, pracedenti similes, nascuntur dependentes, divaricati. Omnes sunt vestiti tunicis
quarum apices collum efformant, qua duo tresve caules prodeunt subterranei, pollicem
longi, inferne graciles, sensimque ampliores propter foliorum vaginas.
Folia radicalia, gramineis similia; très pollices longa, lineam lata, acutissima, canaliculata
basi imbricata, patentia, in quarum centra flores sedent duo aut plures, luteo-albi ( in
sicco).,.
Petala sex, lanceolata, longitudinaliter venosa, pollicem et amplius longa, duas lineas lata
, stamnifera.
Stammum filamenta sex, inferiori tertiæ petali parti inter duo puncta inserta, petalis bre-.
viora : antheræ luteæ, ovatæ, sulco longitudinali veluti didymæ.
Germen in petalorum centra, ovato-acutum: styli très, rubentes, divergentes.
Habitat in viciniis Mogador. Broussonet communicavit..
Bxplic. tab. a Petalum et stamen aucta. b Germen et styli magnitudine naturali.
MELANTHIUM PUNCTATUM. Tab. 588. f ig . 1.
68 3 . M elanthium acaulé, foliis'imbricatis, carinatis, lanceolate acuminatis, floribus sessilibus;
petalis punctatis. Anales de dendas naturales vol. 3. fa g . 4g.
Melanthium. Broussonet herb.
Bulbus solitarius, ovatus, tunicatus, tunica externa fusca; superiore parte lacera, qua cau-
lis prodit bipollicaris, subterraneus, terres, versus apicem et prope terra superficiem in-
crassatus vaginis foliorum.
Radices oriuntur ex bulbi parte inferiore suntque fibrosæ, albicantes.
Folia radicalia, 6 -8 , très quattuorve pollices longa, pollicem lata ubi ampliora prope ba-
sim scilicet, unde ad apicem acutissimum usque sensim angustiora, carinata lineata
patentissima.
In foliorum centro flores sedent très aut plures.
Petala s e x , rubentia (in s ic co ), punctis vividioribus notata, lineisque longitudinalibus
suntque ovata , in unguem terminata, sesquipollicem longa , et latiora quam in prace-
dente..
Stammum filamenta sex, unguium apicibus inter duo puncta obscura inserta: anthera ova-
tæ, sulcatæ..
Germen ovato-acutum : styli très, rubentes, subulati, divergentes.
Fructus deerat his duabus speciebus.
Habitat cum præcedente. Broiissonet communicavit.
Explic. tab. a Petalum cum staminé, b Germen et styli. .
CYPERUS PYGMÆUS. Tab. 588. fig. 2.
684. C yperus culmo triquetro, folioso : capitulo globoso, glumis mucronatis : involucro
6-7 phyllo, foliolis tribus longissimis. Anales de ciencias naturales vol. j . pag. 7 .
Radices fibrosæ ex quibus culmi plures exsurgunt fere pollicares, triquetri, foliosi.
Folia lineari-acuta ; radicalia breviora, cespitosà, basi ampliora, lineisque rubris variegata:
. caulina alterna, vaginis longiora, culmo ut plurimum breviora, subcarinata, glabra.
Flores capitati : capitulum vix cicferis magnitudine ex innumeris spiculis luteo-viridibus
compositum : spiculæ constant duodecim fere floribus, quorum squamulæ carinatæ sunt,
harumque apices acutissimi divergentes.
Involucrum ex sex foliolis, quortim tria striata et caulinis longiora; reliqua brevissima,
longioribus alterna.
Semen glabrum, triquetrum, ovato-acutum. Reliqua ut in charactere generico.
Habitat in Mauritania iuxta flumen Sebu, floretque Iulio. D . Broussonet communicavit.
Exilic., tab. c Spicula aucta. d Semen auctum.
Obs. Pygmoeum dixi hunc Cyperum, quia quern Rottbollius eodem nomine dedit ad
Cyperum squarrosum reduxit Willdenow. Hic èiusque varietates a nostro valde différant.
ARISTIDA ELATIOR. Tab. 589. fig. 1. '
68 5 . A ristida caule ranioso altissimo: panicula elongata: calicibus viôlaceis: aristis æqualibus.
•' - - - •' , *'• ïu.Fr.; mZiplL/inw -
Culmus glaber, ramosus, quattuor pedes altus : nodi incrassati, pallide rubentes. •
Folia vaginantia, vaginis folio brevioribus, apice sçlutis in folium linearé. angustissimum,
• sæpe convolutum, acutissimum, .6 - 12 lineas longum.
Flores paniculati, panicula aliquando pedem longa, inferne interrupta: ramuli bini , terni-
v e , inæquales, semipollicem: aut .sesquipollicem longi, erecti, in quibus flores alternant
solitarii, pedicellati.
Calicis valvulæ violaceæ, acutæ, interiore longiore.
Corolla calice duplo longior, glabra, apice triaristata j aristis.subæqualibus, corolla duplo
fere longioribus.
Habitat in aridis et saxosis prope mare Malacitanum ditionis oppidi Benagalbon ; turn etiam
inter Albateram et Callosam oppida Orcellitana Regni Valentini. Augusto floridam in-
venit D. Marianus Lagasca.
■ Exjilic. tab. ^ Flos magnitudine naturali. b Idem auctus, calice orbatus.
BROMUS HUMILIS. Tab. 589. fig. 2.
686. B romus panicula fasciculataspiculis subsessilibus glabris : aristis patulis: foliis superiore
pagina pilosis.
:^An Meriis Bromus scoparius LinnæiYVhl. i.pag. 21$. •
Quando anno 1 7 9 1 Bromum rubentem, eiusque varietatem in hoc opere descripsi, non-
dum offenderam hànc plantulam , vere ab ipso diversam. Huius characteres sat. benfe
I conveniunt Bromo scopario, cuius definitionem. non vero descriptionem dedit Linriæus.lo-
co citato; cuiusque folia glabra dixit Lamdrck pag. 468. V o l. 1. Encyclopedia:, inspèc-
to specimine in uostra Hispania lecto a Martino Vâhl. Quia vero hæc mea planta foliis
gaudet pagina superiore valde pilosis j aristisqUe initio erectis, postea vero, peracta scilicet
fecundatione, patulis ; humili nomine nunc prodeat -, in verum mutando, quando
cum Linnæi speciminibus compara ta Bromum scoparium earn esse çonstet.
R