[ 1 8 ]
HUANACA.
CHARACTER GENERICUS.
C alix proprius adhærens, persistens: denticuli quinque v ix conspicui.
Corollæ petala quinque, lanceolata, integra, patentia.
Staminum filamenta quinque petalis paulo breviora : antheræ ovatæ.
Germen ovatum : styli duo divaricati in umbella centrali, in lateralibus nulli.
Fructus inferus, ovato-acutus, bipartibilis per diametrum ampliorem : semina duo interne
plana unisulcata; externe convexa, glabra, lineis tribus parum elevatis, dorso compres-
siuscula.
„Involucrum universale dipbyllum, foliolis oppositis, profunde trifidis umbella centrali lon-
» gioribus : partiale polyphyllum brevius, foliolis acutis reflexis basi amplioribus.3*
Obs. Umbellatarum familia iterum ad incudem revocanda es t, cuius generum charac-
teres non ab involucris, sed a flore et præsertim a fructu petendi sunt, Crantzii aut Cusso-
nii methodo. Interea tarnen, dum experti botanici utile atque desideratum opus perficiunt,
præcedentem plantulam novo nomine descripsi, quia eius semina ovato-acuta, dorso compressa
et tristriata novum genus constitiiere videntur. Planta hæc si involuçrorum formam
excipias ad Sison Linnæi accedit, præsertim quia huius auctoris Sison ammi petalis gaudet
ovato-acutis patentissimis teste Iacquino pag. 95. vol. 2. Horti Vindobonensis. Haud long
e distat etiam a Crantzii genere Seseli involucro utroque fere polyphyllo.
HUANACA ACAULIS. Tab. 528. fig. s.
60 4 . H uanaca petiolis elongatis pentaphyllis, foliolis setaceis quadripartitis.
E radice crassa pedunculi umbelliferi prodeunt et petioli : isti sunt rigidi tenues pollicem
aut sesquipollicem longi, basi ampliati limbo ciliati, et imbricati, apice terminati folio-
% lis quinque inferne setiformibus, quæ postea dividuntur in quattuor lacinias capillares,
quarum exteriores breviores.
Pedunculi umbelliferi sunt foliis longiores, teretes, filiformes, terminati umbellulis tribus
quarum una centralis fertilis, et duæ laterales longius pedunculatæ, steriles, masculini
ut videtur sexus.
Involucri universalis foliola sunt solitaria ad basim pedunculorum umbellarum sferilium
suntque semipollicem longa basi linearia, postea in très lacinias partita, quarum interior
longior. Involucra partialia sunt breviora radiis, qui capillares sunt, æquales, duas li-
neas longi et numéro fere 20.
Petala sunt luteo-rubra, minuta.
Fructus minutus, in quo styli prominentes persistunt.
Reliqua ut in charactere generico.
Habitat in Americæ meridionalis portu vulgo Deseado. Floret Decembri. V id i siccam cum
præcedentibus.
Èxplic. tab. d Flos multoties auctus. e Fructus auctus e commissuræ latere conspectus.
ƒ Idem superficie dorsali visus. g Idem dehiscens. h Seminis sectio ubi notantur très li-
neæ dorsales, et altera interior.
Obs. Umbellarum lateralium flores quamplures examinavi, in quibus stamina vidi; stylos
numquanT detexi. Numquid vere masculi erunt, et planta monoica ?
M l
HYDROLEA TRIGYNA. Swartz. Tab. 529. fig. 1.
60$. H ydrolea foliis alternis, lanceolatis, subsessilibus : spinis et floribus axillaribus so-
litariis.
Hydrolea spinosa foliis oblongis, hirsutis, floribus trigynis axillaribus. Swartz prodr.pag.54.
Hydrolea spinosa. Linn. sp.pl. vól. 1 . pag. 6 g g. Aublet pag. 281. tab. z i o .
Caulis teres, sesquipedalis et amplius, villosus: rami consimiles pedales, iterum ramosi,
ramulis brevibus floriferis.
Folia alternatim sparsa, lanceolata, integerrima, subsessilia, villosa, quorum maiora pollicem
et amplius longa, tres lineas lata ; superiora sensim breviora. Spinæ acutissimæ,
axillares, solitariæ, folio breviores.
Flores axillares, solitarii, pedunculis longiores.
C alix liber, villosus, profunde partitus in quinque lacinias lanceolatas, acutas, persistentes.
•
Corolla calice paulo longior dilute cærulea, monopetala, campanulata, limbo quinque-par-
tito , lacinis venosis rotundatis,
Staminum filamenta setacea, corollæ basi inserta, eaque paulo breviora; antheræ sagittatæ,
incumbentes, luteæ.
Germen liberum, ovatum, styli tres (aliquando duo, et nonmimquam. quattuor) setacei,
longitudine staminum: stigmata globosa.
Capsula ovata, subtrigona, glabra, fragilis, trilocularis, tri val v is , val vis apice dehiscenti-
bus. Dissepimenta valvis parallela.
Receptacula tria, carnosa, loculamenti cavitati fere æqualia, subcoalita. Semina numerosis-
sima, valde minuta, subrotunda, compressa, receptaculi dorso alfixa.
Habitat in Acapulco viciniis, ibique Hippocratea volubilis, Hibiscus tiliaceus, Malpighia
glabra et armeniaca, Plumeria alba et rubra, Bombax pentandra, Cerbera thevetia,
Guilandina bonduc, Scirpus caribæus, Passiflora peltata, Melochia tomentosa, Cerda-
na &c. Florent Aprili. V id i siccas in dicto herbario.
JExplic. tab. a Corolla expansa et germen. b Calix expansus, c Corolla revoluta ut stamina
conspiciantur. d Stamen auctum. e Capsula, ƒ Eadem secto cortice ut appareant receptacula.
g Eadem secta cum dissepimentis. h Receptaculum auctum. i Semen multoties
auctum.
Obs. InHnum coniunxi Hydroleam spinosam et trigynam quia stylorum numerus in
eadem planta variât a 2 ad 4. In reliquis omnino conveniunt.
VIOLA PHILIPPICA. Tab. 529. fig. 2.
60 6. V iola acaulis foliis ovato-oblongis, obtusis, crenulatis, petiolo longioribus: scapis
unifloris bibracteatis.
Viola. Née herbar.
Radix fusiformis barbata : caulis nullus.
Folia numerosa, petiolis longiora, ovato-oblonga, obtusa, crenulata, subvillosa præsertim
inferiore pagina, sesquipollicem longa, quattuor lineas lata: stipulæ subulatæ petiolo
adnatæ.
Scapi plures, foliis longiores, tenues, uniflori, prope medium bibracteati bracteis lanceolatis.
C a lix pentaphyllus, foliolis ovato-lanceolatis persistentibus, quorum duo fulciunt petalum
longius, duo par petalorum oppositorum huic proximorum, et quintum duo reliqua
petala.
Corolla pentapetala irregularis violaceo-rubra : petala ovata, apice obtusa, versus basim an-
*