. . . C 6 6 3
Eius radices capillares sunt, fibrillis aliquot ornate, ex quibus culmi prodeunt 3 -8 , inæquales,
graciles, basi articulati, angulati, postea erecti, quorum altitudo 3-8 polli-
cum est.
Folia lineari-acuta, striata, pagina superiore dense villosa, pollice paulo longiora; radica-
lia numerosa, cespitosa ; caulina alterna, ut plurimum tria, vaginis subæqualià.
Flores paniculati, panicula fasciculata, pollicem aut sesquipollicem longa, subcylindrica,
ex plurimis spiculis subsessilibus composita.
Spiculæ compressæ, 6 -7 lineas longæ, lineam la te , ex 8-9 floribus sessilibus composite.
Calix bivalvis, 8-9 florus, valvulis concavis acutis, inferiore breviore.
Corolla calice maior, bivalvis, valvula exteriore viridi,. glabra, striata, concava, apice bifida,
ad laciniarum basim uniaristata: arista longitudine fere valvulæ, initio erecta, post
fecundationem deflexa et ad valvulam perpendicularis. Valvula interior diaphana alba
plana, oblonga, apice emarginata, limbo ciliato, ciliis lente vitrea conspicuis.
Staminum filamenta tria brévia : antheræ luteæ.
Germen oblongum : styli duo breves divergentes.
Semen oblongum altera parte convexum, opposita planum, duas lineas longum £usco-ru-
brum.
Habitat passim in Matriti suburbiis, præcipue in collibus S. Isidori. Floret Maio.
Explic. tab. c Spicula. d Calix. e Idem auctus. ƒ Corolla aucta. g Semen magnitudine na-
turali.
BROMUS VERTICILLATUS. 7 ab. 590
68 7. Bromus verticillorum radiis inæqualibus, simplicibus, aut partitis.
Culmus tripedalis et amplius, superne nudus, glaber, articulatus, articulis aut nodis in-
crassatis pailide.rubris.
Folia culmi (qua; vidi) linearia, striata, lineam ampla, très quattuorve pollices longa, vaginis
breviora.
Flores verticillâti, verricillis fere quattuor culmum terminantibus, duorum pollicum spatio
dissitis. In unoquoque verticillo radii, aut si mavis, ramuli 5-8 inæquales, capillares;
breviores pollicem aut sesquipollicem longi monostachyi ; longiores 3-5 pollices longi
t versus apicem ramosi spiculis totidem terminati, infra spiculas incrassati.
Spiculæ pollicares, glabræ.
Calix 12 florus bivalvis, valvulis concavis, acutis, exteriore breviore.
Corolla ut in præcedente, arista excepta quæ brevior est et-erecta.
Reliqua ut in congeneribus.
Habitat in agris oppidi Encinacorva Regni Aragonensis. Floridum ibi legit memoratus La-
gasca mense Iulio.
Explic. tab. a Calix. b Corolla, c Eadem aucta. I
BROMUS PALLENS. Tab. 591. Jig. 1.
688. Bromus panicula erecta subcontracta: pedicellis inæqualibus: spiculis quinquefloris:
aristis capillaribus, erectis, elongatis.
Culmus bi-tripedalis, gracilis, glaber, nodis fusco-violaceis.
Folia linearia, striata, glabra, très quattuorve pollices longa, lineam lata, vaginis longiora.
Florum panicula pallens, quattuor pollices longa erecta: pedicelli 3-4 ex eodem puncto
inæquales, breviores monostachyi, longiores ut plurimum distachyi.
Spiculæ compressæ semipollicem et amplius longæ.
Calix quinqueflorus, bivalvis: valvula exterior subulata brevior; interior concava, quoique
lineas longa.
w g
Corolla calice longior, bivalvis: valvula inferior maior, concava, apice acuta et bifida, la-
ciniis scariosis infra quas arista prodit capillaris recta, pollicem et amplius longa: valvula
superior plana.
Staminum filamenta tria, brévia : antheræ oblongæ.
Germen oblongum : styli duo reflexi, villosi.
Semen oblongum, altera superficie convexum, altera planum.
Habitat in Manilæ viciniis, ibique Acanthus ilicifolius. Ne e legit.
Explic. tab. a Calix. b Corolla cum genitalibus. c Semen.
BROMUS OVATUS. 7 ab. 591. fig. 2.
689. B romus spica terminal!, ovata, densa: spiculis compressis, 2-5 floris : foliis villosis
brevibus.
Radices capillares, fibrillis ornate.
Culmi plures ex eodem cespite, filiformes, 2 - 10 pollices alti, inferne angulati, nodosi nodis
sæpe duobus violaceis, foliosi; superne nudi, glabri, obscure striati.
Folia mollia valde villosa et fere hirta pilis albis; radicalia lineari-acuta; sesquipollicem vix
longa ; caulina semipollicaria, vagina excepta, ipsis longiore striata villosa.
Flores dense spicati, spica ovata terminali, 4 -10 lineas longa: spiculæ numerosæ, subsessi-
les, compressæ.
Calix tri-quinqueflorus, bivalvis, valvulis subæqualibus ovato-concavis, setula brevi terminais
, dorso villosis.
Corolla calice longior, glabra, bivalvis: valvula inferior maior , oblonga, concava, apice
bisetosa, ad setularum basim externe aristata, arista corolla duplo breviore, ante fecundationem
erecta, postea deflexa patula: valvula superior paulo brevior, alba, transluci-
d a , ovato - oblonga, apice breviter bifida.
Staminum filamenta brévia: antheræ très oblongæ, flavæ.
Germen minutum: styli divaricati.
Habitat in collibus Valdigna Regni Valentini floretque Iunio. Fructum non inveni.
Exflic. tab. d Spicula magnitudine naturali. e Eadem aucta. ƒ Flos auctus.
Obs. 1 .a Corollæ valvula exterior non emarginata ut in congeneribus, sed vere est
apice bisetosa ut in Bromo bifido Willdenow quern in Iaponia legit Thumbergius; valvula
interior apice bifida quod in pluribus speciebus observatur contra Linnæi sententiam. Ca-
licis demum glumæ in hoc genere variant sæpe longitudine mutua et acumine. Unum est
quod in omnibus speciebus semper observatur, arista scilicet infra apicem valvulæ exterio-
ris corollæ. Hac ergo de causa ad Bromum pertinet Festuca Phleôides Floræ Atlanticæ
pag. 90. tab. 23. quia arista gaudet, setiformi, brevissima paulo infra apicem. Hanc
plantulam sæpius offendi in suburbiis humidis Valentiæ mense maio, cuius spiculæ valde
villosæ sunt.
Obs. 2.a E x Bromo Matritense Linnæi Festucam fecit D . Desfontaines in memorato
opéré, qui postea Bromum maximum dixit quem nos Matritensem appellamus. Ut vero omnia
in bono lumine collocentur sequentem adiungam descriptionem.
BROMUS MATRITENSIS.
690. Bromus foliis villosis: panicula patulo-erecta: pedicellis inæqualibus apice incrassatis:
rachide pedicellisque asperis.
Bromus maximus foliis villosis; panicula patulo-erecta; aristis longis rectis; rachi pubescen-
te. Flor. Atl. vol. 1 . pag. ç$. tab. 26.
Culmi sesquipedales et amplius, erecti, superne nudi, sulcati, v ix pubescentes, nodosi, nodis
atris.