
S '
ú
4. Nerv. Taeniopteridis. Nervi secundarii e costa sub ángulo fere recto egred
iu n tu r e t d e cu rsu le c to uiarginem segmenti petunt, cum nervis tertiariis qui secundariis
paralleli esse debent.
5. Nerv. Sphenopteridis. Nervi secundarii sub ángulo valde acuto e costa egrediuntur,
et nervi te rtia rii eodem modo e secundariis egredientes cum his d ecursu
recto marginem petuiit.
6. Nerv. Eupleridis. Nervi secundarii sub ángulo in te r formas 4 et 6 in te rmedio
egrediuntur et decursu recto marginem petunt.
7. Nerv. Neuropleridis. Nervi secundarii sub ángulo valde acuto e costa egred
iu n tu r et arcum versus costam conve.vum formantes, cum rarnis denique decursum
Taeniopteridis (4) ingredientes, marginem segmenti assequuiitur.
8. Nerv. Cyclopteridis. Cosla media dislincta nulla, ad basin folii 1. segmenti
evanida, unde nervi repetito-furcati e basi folii 1. segmenti egredientes.
De architectura laminae Filicum nonnulla.
Architectura laminae filicum plerumque ita definita est, u t raris sime
formae inveniantur, quae contra earn legem pugnant, cui species
singulae subjectae-sunt. Lamina .enim aul pyramidata, aut decrescens,
aut ambigua invenitur.
In lamina pyramidata segmentum I. 0 . infimum omnium longissi-
mum e s t , in lamina decrescenti segmenta I. 0 . basin laminae versus
sensim breviora fiunt. Laminam ambiguam earn appello, quae basin
versus fere aeque lata est, dum infimum segmenlum 1. duo infima segmenta
I. 0 . proximis paulum minora existunt, ut in Aspidio spinuloso,
A. dilatato, A. elongato, A. canariensi, Pbegopt. Drepano, Athj rio umbroso,
Cystopt. fragili, Woodsiis. In nonnullis harum filicum saepe,
segmento 1. 0 . infimo elongato, lamina ambigua transmuta tur in pyra -
raidatam u t in Aspid, elongato, A. spinuloso et dilatato, Phegopt. Drep.
etc. Itaque lamina ambigua ad formas ancipites collooanda est. Praesertim
Aspidium spinulosum exccllit figura laminae varia.
Segmenta II. 0 . praesertim in basi laminae secundum ordinem
distinotissimum disposita esse soient, quae dispositio non raro aptissima
est ad species affines tuto distinguendas. Illa dispositio aut anadroma
aut catadroma est. Ea segmenta II. 0 . appellantur anadroma, quorum
primum in latere superiore segmenti primi ordinis collocatum est ; catadroma
igitur ea sont , quorum primum in latei-e inferiore observatur.
Omnes Osmundae, Todea, Botrychium ianuginosum, B. daucifolium, B.
ternatum. Segmentis catadromis secundariis gaudent; sed Botrychium
virginianum, fere omnia Aspidia, Asplenia, Cystopterides,segmenta anadroma
habent; in Davallia canariensi segmenta li. 0 . anadroma, segmenta
III. 0 . catadroma sunt.
Saepissime architectura segmenti infimi 1. 0 . singularis e s t; plerumque
enim hoc segmentum basi sua latissimum est, interdura autem
in nonnullis speciebus basin suam versus admodura et sensim decresoit
ut in Athyrio crenato, Hookeriano, Botryoh. virgin., ita ut tota lamina
Filices.
pyramidata et segmentum I. 0 . totum ulrinque decrescens existât. In
aliis fìlicibus segmentum II. 0 . lateris inferioris primum solum proximo
brevius est et secundum omnium longissimum est ut in Cystopt. sudetica.
Aspid, elongalo, et in forma Maderensi Aspidii dilatati. In bis fìlicibus
igitur tota lamina pyramidata I. ambigua et segmentum infimum I. 0 .
ambiguum est. In aliis Filicibus infimum solum segmentum II. 0 . lateris
superioris secundo brevius esse solet, ut in Aspidio dilatato europaeo etc.
In plurimis filicibus latus inferius segmenti I. 0 . adauctum existit;
egregie hoc observandum est in Aspidio aemulo, A. dilatato, Cheilanlh.
a rabica, pulchella etc. Laminae pyramidatae segmenta I. O. apicem
laminae versus sensim decrescunt ;. hanc decrescentiam lege certa ins ti-
tutam esse, Cystopt. montana et sudetica, Phegopteris Dryopteris et Ph.
Bobertiana docent; (confer desoriptiones harum specierum).
Eae species filicum, quarum nervi I. segmenta secundaria omnia
anadroma sunt, Polysíichoideae appellantur. — Phegopteroideae babent
segmenta II. O. anadroma in duobus Infimis paribus segmentorum I. O.,
in superioribus segmentis I. O. autem catadroma et ñervos tertiarios
anadromos, ab his diflferunt Cyalheoideae solum nervis tertiariis c ata-
dromis; sed illud notandum e s t , apud Cyatheoideas duo infima paria
segmentorum I I . O. in segmentis 1. O. superioribus anadroma neo catadroma
esse. (Confer Metten. Ahhdig. Senkenberg, naturi. Gesellschft.
11. Bd. [1856— 88] pag. 287).
Opera bona Filices tractantia :
1809. Sctótí/ir, Die kryptogam. Gewächse.
1828. Í/. u. Jl/o/î7, De structura caiidicis filie, arbor.
Presi, Tentamen pteridograjihiae.
G. Kunze, Analecta Pteridographiae.
G. Kunze, Die Farnkräuter.
Hooker, Genera Filicum.
Eooker, Species filicum.
Fée, Genera Filicum.
W. Hofmeister, Vergl. Unters. Höhere Kryptogamen.
Schacht, Physiolog. Botanik.
Mettenius, Filices horti botanici Lipsiensis.
Mettenius, Abhdlg. Senkenherg. naturforsohenden Gesellschaft.
1856. 1889.
Reichardt, GefässbUndel-Verthlg. im Stamme u. Slipes
der Farne. XVH. Bd. Denkschrft. kais. Akadem. Wis-
senschft. in Wien.
Mettenius, Seitenknospen bei Farnen. Abhdlg. malb.
pliys. Class, kgl. säcbs. Ges. Wissenschft.
S tenzel, Unters. Bau u. Wachsth. der Farne. Nova
Act. Vol. XXVIH.
1836.
1837.
1840.
1842.
1846.
1850.
1851.
1882.
1856.
1856.
1889.
1 8 6 0 .
1 861.