
!»
í
11-
5 ■ ‘
k ;■
A l
Certos fines inter Aspidium spinulosum et A. dilatatum, quae apud
nos m Silesia vulgatissima, frustra quaesivi; formae glandulosae in Germania
minime rarae et copiosius observandae sunt , quam adhuc credi-
lum est ; sed facile praetervidentur.
Bhizoma Aspidii. spinulosi nullo modo ab A. dilatalo differt.
Boream versus Aspidium spinulosum genuinum magis magisque ra -
rius fit et sensim in A. dilatatum Sw. transit, ut denique solum A. dilatatum
inveniatur vel formae huio p ro x ima e , ut in Sibiria, Kamtschatka,
Lapponia; sed eodem modo quoque meridiem versus A. spinulosum cito
evanescit; ex Italia meridionali et Hispania solum Aspidium dilatatum
mihi notum est. — Ceterum in Aspidio spinuloso sporae verrucosae, in
A. dilatato quasi alatae et cristatae esse solent.
Aspidium dilatatum lìuprecht Beitr. HI. p. 38 est Aspidium spinulosum
et A. tanacetifolium Rupr. convenit cum. A. dilatato nostro.
** Forma maderensis.
Lamina oblongo-acuminata, parce paleacea, petiolo multo longior;
in infimo segmento primario segmentum secundarium infimum iaterié
inferioris proximo semper brevius est; segmentum secundarium infimum
lateris superioris proximo brevius.
Madeira. — Specimina numerosa examinavi; forma europaea omnino
in Madeira desideratur. Doleo, quod mihi non contigit, ut specimina
completa azorica acceperim.
Ex Bethlehem Pensylvaniae et ex Massachusetts vidi hanc quoque
formam maderensem et glabra quidem specimina et specimina laminà admodum
glandulosà. (Herb, A. Braun et v. Leonhardi).
18. A. aemulum Sw . in Schrad. Journ. II. Bd. (1800) j). 42 et Syn
fil. (1806) p. 60 et 257. — Willd. Sp. pl. V. (1810) p. 283. -
Syn. Polypodium Ait. hort. Kew. 3. (1789) p. 466. - Allantodia
Dsv. Ann. Linn. VI. 265. — Lastrea Brackr. Expl. 200; J. Sm. Cat. fil.
cult. 58. — Nephrodium foenisecii LoweCamh. Phil. Trans. IV. 7. (1832)
el Nov. fl. mader. 7,524. — Lophodium Newm. Brit f. (1884) 137 _
Aspidium Kze. Fée Gen. fll. (1880) 292. - A. dilatatum H o llPl. Mader.
— A. dilatatum var. recurvum Rree Mag. Nat. Hist. IV 162 (1831) —
A. recurvum Bree Phytol. I. 773 ( 1 8 4 3 ) . - Lophodium recurvum Newm.
Phyt. IV. 371 (1881), — Lastrea rccurva Newm. N. A. 23. F. 228
(1844). — Lastrea foenisecii Wats. Phytol. 11. 568. (1846) Bab. 411.
(1851). Moore 132 (1853). — L. concava Newm. — Aspidium odoratum
Lowe.
Bhizoma obliquum, folia longe petiolata membranacea 1. rigidula
opaca, petiolus 6—10" longus obscure castaneus paleis concoloribus fuscis
ovato-lanceolatis glandulosis parce vestitus; lamina 10" — ultrapedalis
et 8— 10" lata ovata acuminata in utraque pagina et rachibus glandulis
globosis sessilibus vestita, rachis obscura oastanea plus minus paleacea.
Segmenta primaria petiolata, infima ova to-aoumina ta , superiora ovato-
oblonga et oblongo-acuminata tri-subquadripinnatiseota, segmenta secundaria
petiolata anadroma lateris inferioris admodum adaucta ovato- l.
o v a to -oblongo-acuminata, infimum ms longius infimo ovato lateris
superioris et secundo multo longius; infimum lateris superioris eodem modo
proximo longius.
Segmenta tertiaria interdum petiolata ovata 1. oblonga 1. basi angustata
sessilia profonde pinnatipartita laciniis la xe dispositis oblongis pinnatifide
incisis 1. submucronato- serratis, e basi ad apicem soriferis, sori
denique contigui; indusia glandulis sessilibus globosis vestila reniformia ru -
fescentia margine filis articulatis longis glanduligeris circumdata.
Exsice. Hochstetter No. 181. Insula Pico (sed commixtum cum
A. spinuloso et A. dilatato) ; Holl. Plant. Mader. anni 1827.
Icon. Lowe F. brit. and ex. Voi. VII. tab. 7. - Moore Brit. ferns
nat. pr. t. 27. — Newm. 138. — Pluk. Am. 188. Phyt. t. 89. f. 4.
Desideratur in insulis Canariensibus!
Hab. In silvis umbrosis. S c o t i a : Ins. Muli (Tanner); Ins. Arran
(Balfour). — Shore of Lochmond ; Forfarshire (Gardiner). — Orkney ins.
- A n g l i a . Northumberland (Embleton) ; Cumberland (Binder); North
Wales (Alchm); Devonshire (/fore) ; Sussex (Bree). - Sommersetshire;
Isle of Man. Hi b e r n i a . Ant r im; Galway, Kerry; Cork; Waterford;
Wicklow; Killarney. Ma d e i r a , in silvis Vaccini! padifolii, mense Mar-é
tío; Az o r e n : (Pico, Flores, Fayal).
Haec species, quae verosimiliter in A. dilatatum t rans it, cui re vera
proxima, ab hoc distinguitur 1) glandulis larninae et indusii sessilibus,
globosis (in Aspidio dilatato cylindriois). 2) filis indusii articulatis longis,
apice glandulam globosarn, coloratam gerentibus; 3) laciniis remotis, (in
Aspidio dilatato approximatis) 4) paleis concoloribus (in A. dilatalo medio
atrofuscis).
Architectura laminae eadem e s t, quae Aspidii dilatati europaei, sed
iliflert ab A. dilatato Maderensi, in quo segmentum secundarium primum
lateris inferioris secundo brevius est. Etiam in A. dilatato Maderensi
glandulae indusii cylindricae, ut in forma Europaea, sed rarissime quoque
fila articúlala hic illic in indusio plantae Maderensis observantur.
Aspidium aemulum azoricum excellit filis articulatis indusii rario-
rihus I. omnino nullis et interdum indusio margine deflexo Hypodematii.
Specimina anglica et hibernica Maderensibus simillima differunt ta men
flagellis indusiorum rarissimis 1. nullis, itaque Azoricis proxime ao-
cedunt; glandulae vero in onfoibus subsessiles globosae, nunquam cylin-
drioae. Deinde petiolus in speciminibus europaeis dense et laciniae subtus
paleis non raris , concoloribus vestita sunt; indusia inte rdum, more
Hypodematii, soros amplectentia inveni.
T('!'
i ' Ì ' t j .