
s 4
m
Praefatio.
In animo mihi fuerat, Europae tantum et Atlantidis filices desori-
bore ; quum v e ro , ut et Asiae minoris Sibiriaeque adderem , quamvis
fines politici orientales parum certi essent, viri doctissimi nonnulli me
adrnonerent, eo lubentius iis sum o b se cutus , quod filices hujus regionis
critica ratione nondum sunt traotatao. Itaque etiam factum est, u t species
aliquot, quae alio loco describendae essent, tamen, quum vel criticae
vel meis affines es sent, addiderim.
In tractanda materia et speciebus circumscribendis definiendisque
leges secutus sum, quas Mettenius in libro suo , , Filices horti botanici
Lipsiensis" proposuit a rgumentisque firmavit. Neque enim ullum dubium
esse potest, quin hae leges maxime sint idoneae, quibus scientia systematica
filicum veluli fundamento firmissimo nitatur.
Inter adjumenta u b e r r ima , quibus uti mihi contigit, haec refero:
Herbaria regia Berolinensia, Vindobonensis musei caesarei, caesarei horti
botanici Petropolitani, virorum olarissimorum Hooker et Moore, Presi,
Kunze, KUhlewein, Mettenius, A. B ra u n , GOppert, Cosson, Boissier et
Reuter, Fée, Bunge, Bolle, Buchinger, Todaro, Winckler. Quoniam imprimis
curae mihi e rat, ut criticarum specierum speoimina originaba
acquirerern, ut meo judicio, non aliorum starem, haud parvus numerus
plantarum criticarum in opere meo explicatur.
Porro operam dedi, ut speciem quamque ab locis omnibus , in quibus
praecipue inventa e s t , o b t ine rem, neque mentionem feci de locis
u l l i s , nisi specimina ibi nata ipse videram.
Jam restât, ut viris omnibus illis, quorum plurimos jam enumeravi,
qui aut Consilio aut re me adjuverunt, gratias maximas agam, ante omnes
viris clarissimis H. Gsppert et A. B ra u n , qui libris et plantis animo
liberalissimo benevolentissimoque studia mea adjuve runt, neque minus