
.TI
j ' « ' t
t . i I »
i. r
* {Í 4•• 7•
u*. 1
i r
1 '■
' t f .
4 T
Hab. In silvis montanis paludosis, loois humidis et sabulosis, juxta
rivos, in insulis et montibus usque ad 8000'. E montibus Himalayae et
nilagiricis in Ínsulas Ceylaniam, Javam, Timor, in Japoniam, in Novam
Guine am, in Ínsulas Vitienses [Fidji], Novae Caledoniae et Nov. Hebri-
darum progrediens.
Species eximia, quamquam E. ramosissimo aflìnis tamen a formis
tropicis ejus statim seriebus stomatum unilineatis difl'ert, quae in E. ra mosissimo
tropico semper bi — multilineatae inveniuntur, praeterea vaginis
brevibus , ramis ad summum quaternis nunquam 10 et compiuribus
verticillos formantibus ; rami denique plerumque 8—10— 18-anguliin v e -
niuntur , E. ramosissimi ad summum 9-anguli. Lacuna centralis multo
amplior quam in E. ramosissimo itaque caulis admodum debilis, quamquam
10 pedibus altior existit.
Rami nunc steriles nunc spiciferi, saepe ramulis secundariis vestiti;
interdum caulis tenuis 8-angulus ramis vagis vestitus, interdum autem
caulis 10— 16-anguIus omnino ramis destitutus existit.
Spicae nigrae crassae oblongae.
b) Equiseta mexicana.
Plantae procerae robustae ramis dense verticillatis instructae. Carinae
caulium convexae; ramorum carinae lineis tribus cellularum d e n -
tiformi-prominentibus instructae. Stomatum cryptop. series unilineatae.
Liber carinalis et vallecularis oblongi, v a s t i , fere aeque longi.
S p e c i e s 18—19.
18. E. myriochaetum Ad. de Cham, et de Schl, in L i n n a e a V. Bd.
1830 p. 623—624.
Syn. E. ramosissimum W. Schaffner, Pl. mexio. No. 312.
Caulis carinae 30—38 scabriusculae, valleoulae latiores, vaginae cylindricae
margine plerumque truncato crenatae, foliola vaginarum fere omnino
plana apice leviter concava ibique pierumque tuberculis parvis densissime
obtecta lineis tuberoulorum marginalibus singulis vestita. Rami
dense verticillati 7-anguli, carinae scabrae. Vaginae ramorum elongatae ore
ampliatae, foliola tricarinata ; dentes lanceolati basi leviter tricarinati atrofusci
albo-marginati apice truncati.
Epidermidis lumen a n g u s tum, stomatum cryptop. series unilineatae
1 6 cellularum seriebus interpositis, valleculae rosulis sparsis et serialibus,
carinae caulis fasciis transversalibus vestitae, liber carinalis oblongus
valleculari vix duplo altior, 22 —26 cellulas altus, lacuna centralis amplissima
, carinae ramorum seriebus tribus cellularum dentiformi-promi-
nentibus , valleculae rosulis serialibus vestitae.
Icon. Milde Monogr. Equis. T. 27.
Hab. In silvaticis humidis Misantlae regn. Mexic. [Schiede) ; Cordova
¡Tierra caliente) regn. mexic. [Schaffner).
Equisetum.
1. va r . d e n s u m Milde.
Rami 4" longi, spioigeri, eorum internodia 4 —5'" longa, vaginae
caulis fascia lata marginali instructae.
2. l a x um Milde.
Rami 8" -u l t r a p e d a l e s , ramuligeri, eorum internodia 12 — 20'"
longa, vagina caulis linea nigra angusta marginali instructae.
Pianta speciosissima 2—6' alta ramis densissime verticillatis et seriebus
stomatum unilineatis nullo modo commutanda; foliolis planis
statim diffei’t ab E. mexicano. Rami interdum omnes spicigeri et hoc
statu abbreviati breves. Liber carinalis in hao specie et proxima eximius,
non triangularis, sed latissimus, oblongus, quemadmodum in nulla alia
specie.
Vaginae 6'" altae et 6'" amplae.
19. E. mexicanum Milde in Nova Ac t a Voi . XXXII.
Caulis carinae 20—24 scabriusculae, valleculae latiores, vaginae cylindricae
truncatae elongatae ore paulum ampliatae, foliola vaginarum carinà
media angulatà marginem vaginae subattingente et singulis carinis lateralibus
linea tuberoulorum notatis instructa. Rami seni et complures
verticillati 6— 9 -a n g u l i , carinae scabrae, vaginae ramorum elongatae ore
ampliatae, foliola tricarinata, dentes plerumque truncati h a ù fusca.
Epidermidis iumen angus tum, stomatum cryptop. series unilineatae
10 cellulis interpositis, valleculae rosulis serialibus carinae fasciis latis
vestitae, liber carinalis 28 cellulas, vallecularis 5—6 cellulas altus ; lacuna
centralis amplissima, carinae ramorum cellulis denti formi-prominentibus
vestitae.
Icon. Milde Monogr. Equis. T. XXVIII.
Hab. In regno Mexicano. Orizaba: Eugenio, Rio bianco. [Müller
1888). Hacienda de Mirador in rupibus humidis. [Liebmann, Flora m exicana
No. 2).
Species praecedenti quidem aflìnis attamen distinguenda vaginis
longioribus ore paulum ampliatis et foliolis carinà medià angulatà instructis.
Liber vallecularis nunc dimidio humilior nunc multo humilior
carinali. Rami arcuato-a sc endentes , 8 — 10" longi, asperi, steriles;
ochreola atrofusca.
c) Equiseta hiemaiia Milde in Nova Acta Voi. XXXII. (1868) p. 810.
Carinae caulis biangulatae, angustae, pianae 1. paulum concavae.
Valleculae nuda e , rarius rosulis vestitae.
Plantae fere semper nudae; vaginae plerumque cylindricae adpressae
truncatae.
S p e c i e s 20 — 22.
20. E. robustum A. Br. in Sillim. Amerio. Journ. Voi. XL, VI. (1844)
p. 88.
Mi l d e , F ilic e s . | ß
■ i . • * r
-LI