
■ A ; . '
I
'U' f
M l
i i I
■'I?'
'■t.-
4 :
N'. Í ,
i'-
1
X'
: i>'
,1 ■=
incurva 1. falcata, margo externus fere rectus, internus inferne fere
suborbicularis. In caule folia lateralia 2 " ' , folia intermedia 1"' excepta
auricula longa.
CL Spring sub S. mnioidi species duas distinctissimas confudit,
alteram Africanam, a cl. Kunze sub nomine Selaginellae Kraussianae
descriptam, quaoum Mettenii S. horlensis , antiquitus in hortis culta,
omnino convenit, alteram Americanam in Sieberi Flora mixta No. 325
sub nomine Sel. mnioides editam. Posterior haec insulam Mauritii
habitare quidem dicitur, sed specimina Sieberiana certius in insula
Trinitatis lecta sunt , quippe quae cum speciminibus a cl. Krüger ibidem
lectis et in berb. Kunzeano asservatis ad amussim congruunt. Cum hac
conjungenda est S. ciliiaurioula S p r., e Columbia , quae habitu robustiore
excepto, notis essentialibus non differt. S. cirrbipes Sp r. e Columbia
paulo magis quidem discedit caule tenuiore, nodls minus perspiculs,
foliorum lateralium auriculis minus evolutis, foliis inlermediis longius
acuminatis et magis falcatis , sed nihiiominus Selaginellae mnioidis v a r ie -
talis loco subjungendam esse censeo. Hae omnes (aeque ac Se. Galeollii
Sp r.) a Sel. Kraussiana ciliarum structura (a cl. monographo neglecta)
omnino discrepant. Denliculi in margine foliorum Sel. Kraussianae
conslanter unicelluiares sunt , apiculo denso cellulam secundara men -
tiente superati; ciliae vero, quae in parte basilari et auriculis foliorum
Sel. mnioidis et afflnium rep e r iu n lu r , revera e cellulis pluribus (3 — 8)
superposilis et elongatis componuntur [A. Br. in Indie. Sem. hort. reg.
Berol. 1859 pag. 23). — Confer S p rin g , Monographie des Lycopodiacées
in Mémoir. de l’Académ. royale des Sciences. T. XXIV. (1830) pag. 223.
— Completara historiam a cl. A. B ra u n descriptam Selaginellae Kraussianae
vide in Monatsber. Kgl. Akad. Wissenschaften in Berlin 1865.
27. April, p. 195. — Forsan varietas Selaginellae mnioidis habenda est
secundum cl. A. Braun S. macrophylla A. B r. e Bolivia [d’Orbigny).
Subordo III. Isoëteae.
B a rtl. Or d. n a t . p. 16 (1830).
Plantae perennes terrestres 1. aqualicae cormo tuberoso et foliis
gramineis instructae.
Cormum superne medio paulum excavatum 1—2 sulci longitudinales
pe rcur runt , unde lobi 2—4 existunt. Radices dichotome-ramosae in
basi corrai et secundum sulcos sedente s , novissimae centrales. Folia
spiraliter disposita, nova e medio cormo orientia. Basis foliorum in
vaginam latam dilalatur. Immersum est sporangium huic vaginae oblongum,
membranaceum, a tergo folio adnatum , circa l ib e rum, in quo
fila horizontalia lateribus affìxa inveniuntur. Margines fo vea e , cui
sporangium immersum, plerumque in membranam sporangium plus minusve
oblegentem teneram , v elum , dilatantur.
Supra foveam mediam rima transversalis, foveola, observatur, cujus
margo inferior interdum in labium producitur. Ex hao foveola verticalis
membrana, plerumque cordato-ovaia, quasi stipula, {lingula A. Br.)
a ssurgit, cujus basis hippocrepica infima, [glossopodium), folio ipsi immersa
est.
Area, excepto margine vaginae membranaceo, illa pars vaginae est,
quae circa sporangium et basin lingulae sita est.
Folia externa plerumque microsporangia , interiora maorosporangia
continent, folia sterilia transitum inter folia fertilia formant. Quatuor
lacunae aëreae folium pe rcu r ru n t , pe r intervalla septis transversis disc
retae , medium folium fasciculus pe rcur r it, e cellulis annulatis et
spiralibus compositus. Epidermis in plurimis speciebus stomatibus instructa
est. Sub epidermide inveniuntur in plurimis speciebus fasciculi
fibrosi: duo fasciculi fibrosi validissimi cardinales, fasciculus medianus
ventralis et dorsalis, vooantur, quos fasciculi marginales sequuntur,
prioribus crassitudine fere aequi. At latera dorsi saepe etiam fasciculi
lenuiores (laterales) inveniuntur. Inter hos fascicules fibrosos cardinales
minus distincti observandi interdum 6—30 accessorii.
Macrosporae striis tribus notatae, tetraedrae, componuntur e facie
convexa basali et e faciebus verticis; anguli marginales sejungunt faciera
basalem a faciebus verticis ; anguli sub forma costarum plus minusve
altarum existunt.
Microsporae trigonae, stria solitaria notatae. Praeter folia normalia
in speciebus nonnullis phyllades el phyllopodia inveniuntur.
Phyllades folia sterilia in speciebus nonnullis appellantur, quae
transitum inter folia macrosporangiis ct inter folia miorosporangiis instructa
formant; lamina folii enim evanescit et solum vagina folii remanet,
indurata in squamam atrofuscam , chartaceam 1. cartilagineam. Apud
nonnullas species folia normalia pbyllopodiis circunidantur. Haec phyllopodia
e foliis normalibus oriuntur. Lamina eorum enim eo modo d e -
cidit, ut sola basis foliorum squamaeformis indurata, cornea, nigra et
vario modo armala remaneat.
Cormus plantae pro maxima parte e parenchymate amylo repleto
componitur; in medio cormo corpus oblongum, fiavidum lignosum, inferne
semilunare, praecipue e cellulis abbreviatis, fusiformibus, re licu-
ialis et spiralibus formatum strato cambiali circumdatum observatur.
Ex hoc ligno radiatim arcus deorsum ad radioes, sursum ad folia
abeunt.
Stratum corticale quotannis extus emortuum denuo ab interno r e -
novatur.