
ad e s t, ex qua vagina non pro verticillo foliorum connatorum sumenda
sit. Ubicunque sporangia in vaginis, quae dicuntur monstrosae, vel in
annulis in basi spicae sedentibus observantur, haeo semper in pagina
interiore, quae revera superior e s t , sedent. Videmus, vaginas hu ju s -
modi sporangiophoras saepe in foliola singula dividi et vaginam sensim
in verticillum foliorum fertilium, peltarum, t ransmutan. Innumerae vaginae
examinatae me docuerunt, revera verticilla peltarum nihil aliud
esse ac vaginas steriles transmútalas, at nusquam vidi, has pellas fertiles
e ramis mutatis ortas esse.
De ochreola.
Ochreola libera, quae basin ramorum Equisetorum omnium circumdat,
multis notis a reliquis vaginis ramorum differt, primum colore, deinde
dentibus plerumque minus numerosis, quam in vaginis ramorum observ
a ntur , et na turà anatomicà; angulus enim unicus externus parenchyma
vir ide, stornata et fasciculum vascularem contine, dum reliqui ochreolae
anguli parenchymate viridi, stomatibus et fasciculis careni.
De collocatione ramorum.
De illa quaestione multum scriptum est, num verticillus ramorum re
vera ad eam vaginam pertineat, sub qua positus est. Examen anatomi-
cum nos docet, rem revera ita esse. Vagina tot dentes h a b e t , quot carinas
internodium illud possidet, in cujus apice vagina sede t, tot quoque
lacunae carinales et valleculares, tot, non complures rami adsunt. Est
igitur manifestum ad quodque internodium pertinere vaginam in apice
summo inlernodii sedentem ramosque hoc loco posilos ; dum verticillus
ramorum in infima par te internodii sedens ad internodium sequens re
vera pertinet.
Si Igitur verticillus ramorum sequens e ramis numerosioribus co'm-
positus e s t, eadem ratione quoque dentes ejus vaginae auctos invenies,
sub qua hic verticillus positus est.
CI. RoeZZ contra putat (GefSss. Cryptog. Grossh. Badens. 1 8S8. p. S5), '
vaginam internodio tot! annatam esse, in cujus apice ea invenitur ; id
quod jam examine vaginae re futatur, quae naturam p ro p r iam, a caule
saepe diversissimam habet. —
Cl. Stenzel (Nova Acta Voi. XXVII. p. 48. [1861]) putat, verticillum
quemque ramorum ad vaginam secundara superiorem pertinere; id quod
propterea jam fieri non p o t e s t , quum ad vaginam , exempli géatia sex-
dentatam, non rami cotoni pertinere possunt eie. —
Cfl. Celakovsky (Lotos, 1862. p. 223.) p u ta t , verticillum quemque
ramorum ad vaginam proximam inferiorem pertinere. Id quod ex eadem
causa fieri non potes t, quare theoria Stenzelii jam refutanda fuit.
De examine Equisetorum microscopico.
Q ui Equiseta indeterminata examinaturus est, huic primum consti-
tuendum e s t , num pianta ad Equiseta phaneropora an ad cryptopora
pertineat; id quod faciliime intelligis, si epidermidis fragmentum parenchymate
et aliis stratis liberatum examinare velis. Si pianta dubia ad
Equiseta cryptopora pertinet, ante omnia carinae caulis 1. ramorum sectione
transversa examinandae sunt, num convexae an biangulatae sint.
Si pianta stornata phaneropa possidet, sectione transversà caulis
examinandus e s t, num annulus incrassatus communis adsit necne i. e.
num caulis ex duobus cylindris compositus s i t , an ex unico. Caules ex
cylindro solitario formatos E. litorale et E. limosum possident, omnes
aliae species e duobus cylindris compositae sunt.
In his E. palustre eximium est oohreolà atrà nitidà et ramorum internodio
infimo, quod multo brevius est vaginà oaulinà. Equisetum silvaticum
excellit dentibus longis unicellularibus ad latera carinarum caulina-
rum uniseriatis; E. Telmateia aculeis bicellularibus in carinis sulcatis
ramorum sedentibus ; E. pratense lobis siliceis 3 - multioellularibus carinarum
caulis et denlibus rameis brevibus ovatis , E. arvense tuberculis
trapezoideis bicellularibus, in carinis ramorum sedentibus.
Sine examine microscopico nulla scientia Equisetorum I
Nonnulla de Equisetorum caulis natura .
1) Caules, rami, spicae morphologice indefinita sunt. In ultima vagina
caulis ramorumque gemmula condita e s t , quae vero inexplioata
remanere solet. Spicae proliferae non rarae.
2) Caulis apicem versus omnino rami naturam assumit et externam el
internara, etiam in iis speciebus, quarum rami a caule diversissime construct!
sunt.
3) Cum crassitudine caulis apicem versus non aequo modo numerus
angulorum minuitur ; apex caulis, qui deoies tenuior est quam caulis
medius, non aequali ratione ángulos pauciores as sumps it, sed in caule
superiore numerus angulorum paulo solum minor est quam in caule medio.
4) Ubi caules basi ramosissimi inveniuntur, hi rami basilares naturà
externà et internà intermedii sunt inter ramos normales et caules normales.
Conspectus omnium specierum hue usque cognitarum.
§. I. E q u i s e t u m Tournef. e. p.
(Equiseta phaneropora Milde].
A. Equiseta heterophyadica A. Br. in Flora (1839) p. 303.
a) E q u i s e t a a n om o p o r a Milde.
1) E. arvense L. 2) E. Telmateia Ehrh.
b) E q u i s e t a s l i c h o p o r a Milde,
.i: :
■ .1 r i;