
te.
« i
; r !
i
i " ■
t e ' .
'ri F.,
dita est. Lacunae in vaginarum foliolis rarissime inveniuntur , semper
autem fasciculus vasorum ovalis centralis adest.
In caule inveniuntur plerumque tres species lacunarum : centralis,
valleculares (valleculis caulinis respondentes) et carinales (carinis c au -
linis respondentes) ; hae minores et centro caulis propiores, illae majores,
epidermidi propiores cum carinalibus alternant.
Fasciculi vasorum discreti ex his elementis compositi sunt : 1 ) e lacuna
aSrea carinali, quae in media parte superiore fasciculi observatur. 2) e cellulis
annularibus 1. spiralibus, rarius reticulatis (vasa a u torum) , quae ad
Iatera hujus lacunae inferne disposita sunt. 3) e cellulis elongatis polygonis
angustioribus et magis incrassatis circa cellulas annulares dispositis,
nec non amplioribus tenuioribus medium fasciculum inferne ten en -
tibus. 4) ex annulo cellularum simplici incrassato interdum totum fasciculum
circumdanle. — Quot lacunae carinales igitur adsunt, tot fasciculi
in caule. Carinae, valleoulae, fasciculi, lacunae internodii alterius
cum internodio altero alternant.
Epidermis e cellulis elongatis formatur, quae vario modo figuris sili-
ceis (granulis, tuberculis , rosulis, fasciis, dentibus) ornatur.
Granula oblonga et punctiformia tam parva s u n t , ut 4— 6 eorum
latitudinem unius cellulae obtegant.
Tubercula plerumque subglobosa totam latitudinem unius cellulae
explent, ut in Eq. hiem,, I rachyod., varieg. — Rosulae formam cupula-
r em , marginem eleganter crenatum praebent e t semper unam cellulam
latae inveniuntur. (E. varieg., E. soirp., E. trachyod.). Fasciae semper
transversales, saepissime in E. ramosissimo inveniuntur et latitudinem
complurium cellularum obtegentes , aut angustae, longae, aut su b q u a -
dratae breves sunt. Haec ornamenta epide rmidis , circa 2 0 0 - ies aucla,
sub microscopio observanda sunt.
Stomata e duobus cellularum paribus composita, fere semper adsunt;
par superius latere inferiore radiis siliceis vestitum est. Stomata
in valleculis plerumque series binas discretas efformant ; inter has series
binas igitur nonnulli cellularum ordines exis tunt, qui stomatibus destitu
i i , has slomatum series a se invicem disjungunt; singulae series aut
ex unà lineà s toma tum, ut in E. hiema li , formantur (series stomatum
unilineatae), aut ex compiuribus lineis, ut in E. arvensi (series slomatum
bi-multilineatae). Rarius illae series binae in unam latissimam seriem,
e multis lineis stomatum compositam, confluunt, ut in E. palustri. Haec
lex triplex, qua stomata in Equisetis disposita sunt, magni momenti est.
Series cum lineà non commutanda e s t; nam saepe ex singulis lineis
series composita est.
Epidermidem sequitur plerumque s tra tum libri (pleurenchyma, cellulae
fibrosae) et parenchyma e cellulis chlorophylluin continentibus, oblongis
compositum.
_ Cellularum incrassatarum annulus simplex, (Schutzsoheide Casparu]
qm inter lacunas valleculares et carinales circumjicitur, caulem in c o ii J
p u n ms speciebus m cylindrum externum et internum dividit; in aliis
speciebus, ut in E. limoso et in E. litorali, hic annulus incrassatus communis
deest; pro eo annuii partíales a dsunt , qui singulas lacunas c arl-
nales cum fascículo vasorum circumdaht.
In sectione Hippoohaete annulus incrassatus communis inferior adest
et praeterea superior, alter infra fascioulos caulis, alter supra fasci-
J l o s circumcurrens. In Equiseto limoso et litorali fasciculus vasorum
sectione transversali) lìguram ovalem, in aliis Equisetis figurara triangulärem,
in Hippochaete lìguram quadratam praebet.
S u b septo singulo transverso inteniodii fasciculi vasorum breviores
unt et directionem horizontalem assequuntur ; omnes fasciculi ejusdem
i n t e r j d i i hoc loco inter se conjunguntur, annulum completum efficientes,
qui alternatim fascioulos in ramos caulis sub vaginis sedentes et in media
vaginarum foliola emitlit.
caulis cum vaginis caulinis ex eodem annulo fascioulorum
oriuntur, itaque verticillus ramorum singulus ad earn semper vaginam
pe r tinet, sub qua positus est.
Rami simili at non semper omnino eodem modo compositi sunt,
quam caules; praeterea in nonnullis speciebus solidi, in aliis fistulös!
inveniuntur. Ad basin ramorum ochreola semper ad e s t, quae circum
libera ramum basi amplectitur.
Polla fertilia formam peltarum pentagonarum pra ebent, quae pedone
J o medio brevi spicae rachi aflìxae sunt. Paginae interiori, quae
morphologioe superior est, sporaiigia unilocularia adnata sunt. Ad basin
J i c a e sporangia singula non raro in vagina sedentia observantur; sed
J e o semper paginae interiori vaginae adnata su n t , et observatio ulterior
docet, hanc paginam interiorem vaginae deinde paginam interiorem pel-
tae fieri.
E sporis germinantibus prothallium oriiur, dioecum 1. monoecum,
m quo archegonia et antheridia oriuntur.
De vaginae natura.
Vaginam ex verticillo foliorum connatorum compositam esse, multis
observationibus probatura est. Vaginam revera organum proprium esse,
quod saepe naturam propriam habet anatomicam, jam demonstravi!
Dentes vaginarum apices liberi foliorum connatorum sunt; haeo foliola
sulco commissurali distincte a se invicem disjuncta su n t ; inveniuntur
etiam formae, in quibus haec folio!,a usque ad basin a se invicem discreta
sunt. Vagina distinctissime a caule sejuncta est, nec sensim
in eum t ran s it , sed semper paulum infra septum transversale caulis
oritur; denique vagina a basi oelluiis hoc loco auotis crescit. Nulla causa
14*
ì!
r i i .1 Í•
ri: teji
< L
r i
■rr
■■Í. '
: 7 ,
ite