dunt; quem&dmodum apud nos Salmo Salar Rhenum usque Schafthusiam et lacus
varios Helvetiae adscendit. Tempus hoc, quo pisces ad Brasiliae oras appelluntur,
Indorum idiomate Pira-què, i. e. piscium introitus , appellatur. Pisces magnitudine
insignes, e quorum numéro sunt: Caravates, C avallos, Turapicùs, yllbacoras
(Scomber ThynnusL. et alia Scombri sp.), easolummodolittora fréquentant, quae minus
alte in sinus recedunt idque nonnisi caute cogitateque facere videntur. Mihi quidem certe
plures veteres regionis Ilheos Indi confirmarunt, hos pisces in hoc negotio valde provide
se gerere, semper quosdam seniorum praecedere speculatorum instar, qui aquarum
regionem explorent, aptissimaque deponendis ovis loca indagent, junioribusque pro-
dant. Multo copiosiores minorum piscium turmae sunt, quae oris adnataat, qua-
les sunt Paratis et Curâmes, a Lusitanis Tainhas dicti (Atherinae species?). Alii,
uti Camuris (Diodon Hystrix L.) Tatacapirema, Curui {Guri) , B a g res (Silurus
Bagre), P'ïrutùs [Urutûs Pisoni) ova sua in limo deponunt, quapropter multo altius
fluvios adscendunt, sed societates minus numerosas formant. Omni tamen praeter
hoc, quo ova deponant, vitae tempore pisces hi' oceanici a fluviis abstinent orasque
deserunt, altum repetentes, quam primum ova parta sunt, quae suae sorti relin-
quunt, a maribus, post feminarum discessum advenientibus, foecundanda, qui tamen
ipsi peracto negotio discedunt. Et vero mirum non est, pisces ovorum suorum ita
parum curam gerere, ut et saepe matres ova süa devorent ipsae, quod praesértim
de Siluro Bagre notum est: nam ,nec in conceptu voluptatem sentiunt, nec sine
magna molestia pondus ovorum deponunt. De illo tamen piscium genere, quod
Cavallos dicunt, asseritur, matres pullos non deserere, sed cum illis jam una exclusis
mare repetere. Rarius quoque - accidit, ut pisces minores a majoribus, Xiphia scilicet,
Catodonte et Squali speciebus rel. perterriti in oras aufugiant, ubi maxima copia
in piscatorum insidias incidunt.
Quodsi quaedam Brasiliae littora piscibus mirum in modum abundant, multo
tamen copiosiores, proporfione habita, flumina, et qui cum his junguntur, lacus
alunt et stagna. Horum alii per magnam hujus imperii partem diffusi sunt, uti P iranha
Serrasalmo Piranha) {Curimata) Schizodon fasciatus, P acu (Prochilodus argenteus,
nigricans)-, Sorubim (Platystomatis species) 5 alii vero singularibus fluminum trac-
tibus proprii sunt; nec improbabile videtur, cuivis prope majori flumini species quas-
dam Competere, quod quidem in ea penuria observationum cum cura institularum,
quae nunc obtinet, nec asseri nec negari secure potest. Quemadmodum oceanici,
ita quoque pisces aquarum dulcium certis moribus indulgent, qui a peculiari locali-
que natura elementi pendent, quod incolunt. Et hi statis quibusdam temporibus tur-
matim secundo flumine vel adverso natant, stagnaque lacusque cum fluviis connexos
ingrediuntur.
Observatu nempe dignum est, in hac re pendere omnia minus, ab anni tempestate
quam a natura regionis horum fluminum, quorum in hoc ingentis amplitudinis im-
perio alia quidem aquis evacuantur suis, aliis adhuc dum plenis permanentibus. Hoc
autem plerumque observatum est, pisces secundo flumine descendere, quum aquae
minuuntur, adscendere, quum illae abundant. Multi certis anni temporibus flumina
deserunt, et in connexos lacus et stagna sese recipiunt, quodam quasi consilio, turn
ne soboles ab aliis voracibus animalibus devoretur, turn ne ovalocorum, quibus con-
credita sunt, intempestiva pereant exsiccatione, quum vel in amplissimis Brasiliae flu-
minibus fere solemne sit, ut quotannis ejusmodi subjiciantur vicissitudinibus, quam ob
rem etiam pisces, de quo diximus, morem, in his praecipue fluminibus observant.
Fit autem hoc in quovis flumine et certo tempore, et eadem ac antea via ; quod
experti accolae fluminis S. Francisci in canalibus, qui inundantes fluctus deducunt,
aggeres construendo, quo minus pisces in flumen possint reverti, largissimas illorum
copias capiunt.
Ejusmodi itinera jam a piscibus instituuntur singulis, jam, e t frequentius quidem,
turmatim proficiscuntur, nec angustis finibus concluduntur; nam bonis aucto-
ribus fama nititur, pisces ex flumine Paraguay non tantum eas aquarum moles
pervaderë, quae nomine Lagos dos Xarayes notae singulis annis ab exundante
ubique flumine formantur, sed etiam in superiorem Parana seu Rio Grande usque
ad fontes illius in Minas Geraës adscendere. In flumine S. Francisci, quum in
Minarum provincia anni sicca tempestas obtinet, descendunt usque ad cataractas de
Paulo Affonso dictas, in quo quidem itinere aliquot centenas leucas permetiuntur.
Hae vero cataractae sunt ea magnitudine, ut non tantum naves, sed piscium ipso-
rum sistant itinera, descendentesque nonnisi ad earum viciniam progrediantur, oceanici
vero ab illis inexsuperatis deflectant.
Non spatiosa minus itinera pisces instituunt in vasto illo tractu, quern Amazo-
num fluvius cum vastissimis, qui undequaqüe confluunt, ramis efformat; pisces enim
a fontibus australium fluminum Xingü, Tapajoz, Madeira, Javary, uti septentriona-
lium Jçâ, Japura, Rio Negro etc., in hunc maximum' omnium fluminum descendunt,
quo dictu vix credibilis piscium copia in ilium conduit, turn temporis prae-
sertim manifesta, quum flumen hoc quaquaversum exundat, et omnia pontus hunt.
Stupet sane europaeus itinerator, quum navi inter proceras arbores, quae turn se
floribus induunt, provehitur, et in sylva hac arborum florentium innumeros pisces
solita sua negotia gerere videt, quorum alii folia, flores, fructusque, qui forte de-
ciderunt, legunt, alii limum sorbent, alii cortices rodunt, alii lusibus bellisve mu-
tuis indulgent; omnia tunc vivunt, omnia sese agitant, locis post paucos menses
aquis in terminos suos regressis, in silentia limosaque deserta mutatis. Quae vero