« W o oris cirrhus distinctus. Corpus pisciculi hujus nitidissuni depressum, «nte pinnam dorsalem
vero convexum, cauda depressissima fere pland, atque omnino sequent! modo loriçatum: abdomen
sentis minoribus, maximam ad partem aecpialibus obduetum; circa anum scuta nonnulla
majora; ante pinnam dorsalem scutum quadrangulum, ante boc aliud scutum lunatum, majus,
dorsi fe’re totam latitudinem complectens, et scutum lunatum minus cervicis cingens; in dorso
scuta lata, in cauda totum euperius latus tegentia, quae quum scuta subcaudalia aeque lata at-
tingant, aciem caudae lateralem formant. Trunci latera inde ab operculo usque ad latera
caudae scutis latis oblique a dorso inferiorem posterioremque corporis partem spectantibus , cari-
nisque binis lateralibus insignibus, pone finem pinnae analis cum acie lateral! caudae conQuenti-
bus, circumdantur. Cauda depressissima, plana, praelonga, ad pinnae caudalis insertionem abrupte
lateraliter compressissima. A pinna dorsali et anali usque ad pinnam caudalem supra et subtus
in mediis scutis fossula' linearis porrigitur. Oculo baud armato scuta totius corporis laevia viden-
tu r , oculo vero armato totam superficiem tuberculosam esse crederes, existimoque haec tubercu-
la re vera aculeos obtusos minimosque esse. Quum praeterea aculei distincli et in radns singulis
pinnarum et in roslri apiee conspici possint, haec opinio eo vero similior esse videtur.
Omnium pinnarum radius primas simplex, ceteris apice fissis paullo crassior, osseus, firmes.
Omnes pinnarum radii aculeis minutissimis exaspéra«.' Pinna ventralis margini anteriori
pinnae dorsalis opposita; pinna caudalis fnrcata; pinna pectoralis insertionem pinnae ventral»
snperans. Anus in medio spatio inter pinnas ventrales et pinnam analem. Caput quintam cor-
poris partem refert. Totus flavidus, pinnis fuscescentibus.
Pinna pectoralis radiis 7 , ventralis 6 , analis 6 , caudalis 12 , dorsalis 8.
In Museo Monacensi specimen in spiritu vini servatur. Longitudo 7 \ f z " * rosln “P106
pinnae caudalis apicem.
Habitat in Brasiliae Jluviis.
IV. HYPOSTOMA. L acep.
Caput scutis tectum. Velum labiale circulare, papillosum cirrhatumve aut papillosum et
cirrhatum. Dentes (tab. A fig. 4) subradiati, primus sequenli bis tertia parte b re v io r , extror-
sum hamatus, secundus bisinflexus, ut tertius quartusque rectus, apice introrsum hamatus; se-
quentes sensim ac sensim minores subsemicirculares, subconferti, unde dentium series postice
non distinctae. Aperturae nasales d ua e , membrana claudendae. Corpus subangulosum, scutis
imbricatis tectum ; abdomen alepidotum, aculeis minutissimis asperum. Pinnae dorsales duae,
posterior radio unico simplici crasso, osseo, hamato; ceterum omnium pinnarum radius primus
et pinnae caudalis radii laterales ossei, crassi, validi. Pinnae pectoralis radius primus in gynglimo
articulatus, ad- animalis libitum figendus.
H Y P O S T O M A 7
HYPOSTOMA ETENTACULATUM S p i x . T a b . iv . f. i . , f. 2.0s.
Velo labiali papilloso; cirrho nullo; capita subpentagono; corpore subtrigono,
scutis carinatis obducto$ pinna ventrali radio tertio, pinna anali radio ultimo pinnae
dorsalis oppositis; radio laterali superiore pinnae caudalis subarcuato, inferiore
subrecto.
Caput ovato - trigonum, subtus applanatum, supra anguloso - convexum, unde subpentagonum,
quartam corporis partem referens. Osinferum, rotundum, velo labiali papilloso, cirrhis destituto,
immediate infra rostri obtusi apicem; margines capitis inferiores laterales, integri, subarcuati;
oculi laterales, orbjculares, occipiti pro ximi, inter se distantes; nares fere in medio ca-
pite, majusculae, oblongo- ovatae ,. sursum- patulae, paullo supra et ante oculos sitae, membrana
tenui claudendae. Caput supra et subtus aculeis minutissimis appressis, apice postico
subpatentibus numerosissimis, densissime posilis, inde limae speciem represenlantibus, in rostri
apice magis emergentibus, minoribus, obtectum. Truncus trigono - pyramidalis, subtus totus
applanatus, supra polygono-convexus, scutis osseis maximis rhomboidalibus in medio Carina
emergente inslructis, aculeatis, margine postico pectiniformi, ceterum capitis ad instar
exasperatis, superficie. tota cuti appressis, margine postico imbricatis, obductus. Scuta ipsa
subtetragona in utroque latere trunci superioris per series quatuor digesta, in serie suprema aC
infima recte , in seriebus duabus intermediis oblique inserta, caudam versus sensim ac sensim
minora et in caudae lateribus subrotundata. Truncus subtus ab jugulo usque ad anum aculeis
minutissimis per polygona irregularia dispositis limae ad instar subexaspeiatus. Cauda subtus scutis
osseis ut truncus superior tecta. Omnium pinnarum radius primus et radii laterales pinnae
caudalis ceteris validiores, crassi, ossei; radii omnes aculeis minutissimis asperi. Pinna ventralis
radio tertio, pinnaque analis radio ultimo pinnae dorsalis, oppositae; radius lateralis superior
pinnae caudalis subarcuatus, inferior subrectus. Pinna pectoralis radiis 7 , ventralis 6 , analis 5 ,
caudalis 16 ad margines ejus utrinque radii scutiformes 3 , pinna dorsalis posterior radio 1 , anterior
in fossula inserta radiis 12. Piscis unicolor flavus, radius superior lateralis pinnae caudalis
nigro fasciatus.
In Museo Monacensi specimem unicum siccum servatur. Longitudo 16".
Habitat in Brasiliae scptentrionalis flams.
ADNOTATIO. Piso nomine Guacari piscem depinxit descripsitque (pag. 72) ad genus-Hy-
postoma referendum, a nostro vero „cirrhis ab extremitate membranae labii inferions instar barbae
dependentibus“ distinctum.