b ri, Januario, Februario mensibus certae quaedam arbores maturos fructus demit-
tunt, quibus illi praecipue gaudent, ad quas arbores referenda est Labatia macro*
carpa, quam alibi {Nov. gen. H. t. 170.) descripsi pingendamque curavi. Hue spectat
phaenomenon quam maxime singulare ab auctore lusitano {Fonseca > Navegaçâo
do Para ate as M inas d e M atto G rosso, p. 38.) relatum. In occidentali scilicet
fluminis Madeira ripa lacum quendam situm esse fluminique conjunctum, a nume-
roso piscium grege habitatum; hos vero, ignota quadam ex causa, tali laborare
inertia, ut nulla coqui arte sapor iis possit reconciliari: nomen ita Jurupari-.pird
i. e. piscium diaboli, hunc lacum adeptum esse. Caeterum multum valet, qua piscium
caro mutetur, cibi ratio. Ita ad flumen S. Francisci observatum dicunt, carnem
piscium veneniferam fieri, quum fructus Hermesiae castaneaefoliae maturescunt, quod
eo majorerai fidem meretur, quia, alia stirps eidem Euphorbiacearum ordini ad-
scripta, Hippomane Mancinella, cancros marinos veneficos reddat, qui inde come-
derunt. Mineralia quod attinet, Indi superioris Yupurâ retulerunt, pisces nonnun-
quam infirmari, quando flumen hoc exundans glomeres pyritis sulphurei attingit,
solvitque; quod ut credam, eo facilius inducor, quum etiam existimem, huic py-
riti deberi magna ex parte hepatis enormia incrementa, quibus accolae illius fluvii
passim laborant.
Et haec quidem de moribus piscium, quantum illos per iter observare licuit,
dicenda habebam; nunc varias artes, quibus incolae utuntur, piscibus potiundi,
usumque, in quern captos adhibent, ut exponam, narrationis ordo poscit. — Juvat
vero rem omnem a principio repetere, primumque de artibus disserere, quibus
hujus terrae autochthones usi sunt, quae, quod ad venae Lusitani tradiderunt, non
aliae erant, quam quibus contra feras utebantur, arma nempe varii generis, ut adeo
piscatus venatusque artes distinctae non essent. Praeterea erant illis herbae quaedam
narcoticae notae, quibus pisces inebriarent; atque hac ratione piscatus varii modi
inter Indos valent, quos quidem omnes icone illustrandos curavi, duplici consilio,
ut facilius a lectoribus intelligerentur, utque ornamenti quid quasi piscium ipsis figu-
ris adjicerem.
Mature natura hos homines docuit, uti plerasque alias feras nationes, ligna
quaedam elastica in catapultas aptare, .qualis funda est, arcusve, quibus acuminatum
lignum, sagittam, telum, et quandoque. globum ex argilla cocta comparatum
vibrarent. Ad piscatum telis peculiarem formam tribuebant; nec enim satis aptum
putabant, siquidem illud pluribus uncis elongatis armarent, sed uncos hos seu lig-
neos, seu ex ossibus piscium vel arundine arborescenti formatos ita dextre corpori
sagittae nectebant, ut addito piscis pondéré facile ex hoc excideret corpore, pisce,
cui inhaerebat, vulnerato fundum aquae petente, dum filum telo circumvolutum,
quo altera tenebatur extremitate, facile explicabatur, piscemque sequebatur, telo
interim in superficie haerente, locumque piscis indicante. (Haec ego tela, in Atlante
itineris description! adjecto, inter arma reliqua figuris 16 , 17 et 22, et figura 25,
balistam, quam B otoqu e, vel E sto lica vocant, qua globulos argillaceos, parvasve
sagittas vibrant, depingenda curavi). Non minore hunc Barbari piscatus modum
exercent dexteritate, quam qua feras nemorum avesque venantur. Norunt nempe
et aquae vim refringendi luminis, et corpori injecto resistendi, ut illis et piscis visi
verus in aqua locus, et quantum vi directionique projécti corporis decedat, accurate
sit in comperto. Hunc illi venatum (Vid. tab. nostra A.) vecti cymbis insti-
tuere soient, quibus ilia praecipue loca petunt, quae prae caeteris faustum even-
turn spondent; spondent vero prae aliis ilia fluminum lacuumve loca, quorum ripae
copiosas arbores frugiferas alunt, quae fruges, quum maturae in aquas delabun-
tur, piscium greges alliciunt. Quo vero piscibus telo petitis potiantur Barbari,
aut ipsi aquis insiliunt, aut uxores liberique hoc illis officium praestant.
Non sine longo rerum usu, nec nisi in gente'non omnino inculta fieri potuit, ut
piscaturi hamo retibusve uterentur ; norant vero utrumque ante Lusitanorum adven-
tum; et piscium quidem ossiculis, aut spinis arborum tenuioribus utebantur, dum
hamos ferreos a Lusitanis pretio comparaverint. Filum ex fibris palmarum {Tucurn)
paratur. Quo vero nostrates piscatores (de Anglis, qui in hac arte sunt callidis-
simi, non loquor) multum superant, accurata est escarum notitia quae cuique
piscium speciei maxime ad palatum faciat; coleoptera varia, muscas, vermes, re-
centem, coctam, putridamque carnem, pilos etiam, stupam, arborumque fibras,
quibus variarum escarum formas induunt, in usum trahunt, piscesque nominare
queunt, quos specie escae data capturi sint. Virgam quidem, ex qua linea cum
hamo dependeat, adhibent; sed lineam etiam omnem manui circumvolvunt, quam
dein magna dexteritate longissime in aquam projiciunt, sola inter digitos retenta
extremitate, quo fit, ut levissimos motus insultusque, quos piscis in esca lineave
causât, facili negotio advertant (Tab. nostra B.). Minus olim ad perfectionem ad-
ductus fuisse videtur is piscatus, qui retibus fit. Certe retia, quibus hodie tribus
adhuc incultae utuntur, nec magna sunt, nec ad usum apte contexta. Quum vero
indigenae magna dexteritate in arte plectendi gaudeant, hodie magisterio Europae-
orum docti retia conficiunt, in quibus nihil ad perfectionem desideres, in quorum
fabrica fibras ex palmarum foliis praecipue adhibent. Maxime omnium celebran-
tur retia, quae indigenae provinciae Para, qui quidem littus accolunt, conficiunt,