Membrana branchiostega radiis i 5. Corpus elongatum, antice plus minusve depressum, caetcrum
cylindraceum , caudalem pinnam versus compressum, omnino nudum. Pinnae” dorsales duae }
posterior adiposa. Radius primus pinnae dor§alis caeteris parum validior, pinnarum pectoralium
validissimus, osseus, serratus.
ADNOTATIO. Viscera Phractocephali, solummodo magis elongata ob formam corporis, Veptricu-
lus oblongus, cutaneus, parietibus non incrassatis. Celeberr. de Spix adnotaverat in specimine Pla-
tystomatis planicipitis, piscibus hoc vesci. Hujus generis plures species habet Pjsö pag. 63. , a
nostris vero diversas, sola Curui, planicipiti nostrae valde affinis; hue quoque referendus Silurus
fasciatus Bloch T. 366. — Nomina indica Spixii non retinui, quum stabilitum s it, in historiam
naturalem nomina barbara nulla recipienda esse et praesertim quum nomina ab ipso Spixio piscibus
siccis inscripta non semper cum nominibus, quae tabulis inscripta sunt, co'ngruant, aut
etiam diversa nomina diversis in regionibus data, in eodem pisce inscripta legantur.
1. PLATYSTOMA LIMA Agass. Tab. xv.
Capite depressissimo, plano, tertiam corporis partem, excepta pinna caudali,
non referente; maxilla superiore quam maxime ultra inferiorem prominente; oculis
in margine imo laterali capitis sitis; corpore per totam suam longitudinem suB-
compresso; cauda apice compressissima; pinna caudali furcata, lobo superiore acuto,
inferiore rotundo illo multo majore; pinna adiposa parva, acuta, supra medium
pinnae analis.
Silarus Lim a Schneider S y st. pag. 384. — Sorubim infraoculdre S p ix.
Caput depressissimum, elongatissimum , planum, in cervice sulcatum, corporis antifca' parte
parum latius, tertiam ejus partem, excepta pinna caudali, non referens. ‘ Maxilla superior är-
cuata, maxime ultra inferiorem prominens. Fasciae dentium intermaxillares, et vomerabs intër-
rupta, arcuata, inter se admodum recedentes. Cirrhi 6 tenues ; maxillares, ossibus maxillaribus
longe in eos productis, lateraliter in medio spatio inter na re s, ultra pinnaS pectorales producti ;
mandibulares breviores. Nares per parallelogramma transversum dispositae, fere ad rostri
apicem, anteriores subrotundae, posteriores öblongae. Oculi pone angulum oris , in medio
spatio inter rpstri apicem et operculi angulum posteriorem, in latere imo eapitis. Corpus sub-
compressum , in nucha parum depressum, ad caudae apicem compressissimum. ' Linea lateralis
rectissima. Pinna dorsalis anterior , radio antico simplici crassiore, postice et in apice utrinque
serrato, spatio opposita inter pinnas pectorales acutas, radio primo valido interne et in apice
utrinque serrato, et pinnas''ventrales acutas. Pinna adiposa parva, acuta, longae ‘pinnae anali
opposita. Pinna caudalis furcata, lobis inaequalibus, superiore minore acuto, inferiore majore ro-
tundato. Caput supra obscure nigro - fuscum, dorsum colore .umbrino, latera et abdomen argen-
te a , supra lineam lateralem dnde ab operculi angulo superiore' ad apicem lobi inférions pinnae
caudalis fascia nigra lata ; pinnae rubescentes.
Pinna pectoralis radiis 9 , ventralis 6 , analis 1 8 , praeter 3 minores, anteriores, caudalis 20,
lobi superioris, 8 y lobi. inferioris 1 2 , praeter 6 minores laterales superne et 10 inferne, dorsalis
anterior 7.
In Museo Monacensi specimen unicum in spiritu vini servatur, longitudine 9".
Habitat in Brasiliae aequatorialis fluüiis.
2. PLATYSTOMA PLANICEPS A gass. Tab. xn.
Capite omnino plano, tertiam corporis partem, excepta pinna caudali, referente;
maxilla superiore subacuta, valde ultra inferiorem prominente, corpore subcylin-
drico, in parte anteriore tarnen depresso; linea laterali in parte corporis anteriore
inferne subarcuata, praeterea rectissima; pinna caudali furcata, lobis acutis; pinna
adiposa acuta.
Sorubim Pirauaca S p ix . (P iscis nomine Pirayapeaui inscriptus.')
Caput depressissimum, omnino planum, in cervice impressum, corpore multo latius, tertiam
corporis longitudinis partem, excepta pinna caudali, referens. Maxilla superior apice arcuata,
subacuta, piax imeultra inferiorem prominens; fasciae dentium intermaxillares et vomerales spatio
arcuato nudo distinctae. Cirrhi^sex, duo maxillares crassiores ultra pinnas ventrales producti, quatuor
mandibulares; externi breves, interni brevissimi. Nares in paratfelogrammum transversum
dispositaë; posteriores juxta cirrhos maxillares, inter se minus distantes. Ocüli laterales, subovales
, rostri apici propiores quam angulo postico operculi. Corpus antice depressiusculum, caete-
rpm cylindricum, in apice caudae compressum. Linea lateralis in parte antica inferiie subincur-
vata, caetèrum rectissima. Pinna dorsalis antica opposita spatio, quod est inter pinnas pectorales acutas,
radio aritico crasso, osseo, in terne tantum serrato et pinnas ventrales pariter acutas, huic tarnen
parum p^opior^ Pinna adiposa acuta pinnae anali acutae opposita. Pinna caudalis furcata, lobis
acutis.. Caput, dorsum et latera , intense olivacea, maculis nigris rotundis minoribus notata; pinnae
olivaceae, apice roseae, dorsalis anterior et .pinnae pectorales nigro maculatae, abdomen et latera
mferne argenteo resplendentia; a pinna pectorali supra pinnas ventrales fere ad pinnam caudalem
usque linea olivacea , interrupta.
Pinna pectoralis radiis 1 1 , ventralis 6 , analis 10 , praeter duos anticos, minores,, simplices; '
caudalis 1 7 , praeter 6— 8 minores minimosque utrinque lateraliter in cute sensim indistinctiores,
dorsalis anterior.
In Musëo Monacensi spécimen unicum, siccum servatur , longitudine 25//.
Habitat in Brasiliae aequatorialis ß uviis, in flumirte Amazonum, Solimoëns, Rio
Negro.
Icon eum repraesè'ntat ore aperto, quare caput non omnino planum apparet, etiam truncus
aequo crassior.