costas articulates praebeant. Crura arquum superiorum e mnrglnc superiore anteriore corporum verte-
brarum prodeunt, verticajitcr paullulum adscendunt, tum subito retrorsum flectuntur sub angulo
>ü5°. Hoc ipso in angulo quilibet arcus brevem processum exhibe t, qui antrorsum tendens apice
superficie articulari praeditus e st, q ta «um antecedente areu jungitur,. ita ut omnee arcus inter
se articulai; sint et sic partes spinae vertebralis inter se arctius junçtae. Hoc nexu utrinque m-
ter bina corpora vertebralia et eorum afeus magna foramina oriuntur , per quae nerVi spinales
prodeunt; id vero memorabile e s t , quod in inferiore margine cujuslibet foraminis in posteriore
cujusvis corporis vertebralis parte processus parvus libéré promineat , qui ilia foramina m dues
partes fere dividit , sed incomplete tantum, quumhaud continuetur usque ad commissuram arcuum m-
ter se. Haec crura inter se apice junguntur in processum. solidum et processus spmosos verte-
brarum efficiunt; id in anteriore spinae vertebralis parte modo apice fit, in media spina iode a
medio areu, et quo crura postëriora sunt eo priés et profundius junguntur. Inter binos processus
spinosos spina est, quae cum ipsis tantum ligament* jungitur et apice inferiore libéré inter mus-
culos haeret; radii pinnae dorsalis in illarum superioribus apicibus articulantur. Hae spinae inter
vertebras anteriores minores et tenuiores magnitudine et mqje augentur quo posteriores, usque
ad pinnae dorsalis anteriorem tertiam partem, ubi meximae sun t, a b 'hoc inde loço .sensim
decrescunt et pone pinnam dorsalem omnino evanescunt. Arcus inferiores vertebrarum caqdae
se habent ut superfores; proxime a vertebrae corpore crura arcuum inferiorum junctinne processus
spinosos inferiores efficiunt, inter quorum apices, eodem quo supra modo spinae ligamen-
tis affixae sunt; in apice earum, quae in tola eerie medium occupant, radii pinnae analia. articulati
sunt Crura arcuum inferiorum vertebrayum cau'dae a basi inde retrorsum spectant sub a n p lo
45°, Canalis,' qui junctis cruribus cbnformatur, versus anlim sensim amphficatur et eadem ratione
crura atque processus spinosi.crassiores e t firmiofes evadnnt ad ilium usque, ante, quern anus
aperitur, cujus crura omnino plana, spathulaeformia sunt, et cujus processus bpinosus non latera-
liter compressus est ut posteriorum sed transversaliter et In superficie anteriore per totam longi-
tudinem sulco lato exscülptus est; talis sulcus jam in proximi? posterionbus adest, sed non per
totam longitudinem processus éxtehditur. Radii pinnae* caudalis articulati sunt in apice truncato
lato processuUm spinosorum vertebrarum ullimarum, qui ut radii rotae in apice caudae diverg-unt.
Ab ano inde versus caput vertebrae abdominales ea gaudent indole, ut crura, quae inferne non
conjunguntur, non amplius ex inferiore parte corporis vertebrae prodeant, sed sensim altius e
latere corporum, ita ut ad septimam a'ut octavam vertebram horizontaliter extrorsuin, speclent.
Id praecipue memorabile est, quod eorum partes exteriores tanquam totidem costae, pro vertebns
longiores vel breviores (breviores in anteriore, longiores in posteriore trunco) articulatae sunt.
Processus transversi, in quorum apice articulatae sunt, latissimi, plan! et borizontaliter compressi
sunt E o , quod processus transversi e la terib u s corporum vertebrarum priiintur CqUum contra in
cauda ex inferiore eorum parte proveniant) id fit, ut corpora vertebralia tanquam Carina altius
in cavum abdominale promineant ; facies .laterales hujus carinae in quoyis corpore vertebrali no-
tantur fossulis oblongis profundis, unica utrinque in posterioribus vertebris abdominalibus, dua-
bus in mediis, tribus in anterioribus.
Extremitates thoracicae, vulgo cingulum thoracicum dictae, a sequentibus ossibus con-
formantur, quorum nexum et formam paucis verbis exponam. O s supra scapula re latum,
planum ; ejuj superficies interna concava, exteriia antice e t, postice perforata, (haec faramina
sunt exitus canalis mucosi lineae lateralis); margo hujus oasis anterior profunde
ita excisus est, ut processus, hac excisione ortus, inferior, qui longior et teres-, apice superficie
articulari praeditus s it, qua cum osse petroso jungatur, superior vero processus ossi occipitali ex-
teriori applicetur. O s scap u la re omnino planum, jungitur cum humeri parte superiore et cum
osse suprascapulari a cujus apice inferiore ad tertiam usque partem superiorem obtegitur. S ty lus
co racoid eu s in nostro specimine deest; O s hum eri in medio ita curvatum est ’ ut - ramos
duos praebeat, alterüm' perpendicularem a latere compressum , planum', alterum horizontalem de-
pressissimUm et latissimum; margo anterior incrassatus rami perpendicularis y cristam validam for-
mans, producitur in media superficie superiori rami horizontalis usque ad symphysin ossium humeri
inter se ; in facie interna hujus. cristae processus surgit, qui cum ulna sutura vera jungitur;
hoc nexu fit arcus validus, qui junctione radii cum parte inferiore et posteriore humeri.et ulnae
foramen format musculis pinnam pCctoralem ad corpus trahentibus transitum praebens. Margo
exterior rami horizontalis etiam e margine anteriore incrassato rami perpendicularis prodit, ab initio
revolutus, - sensim apicem versus planus evadit; superficies ‘inferior ejusdem rami horizontalis plana
, nisi in angulo posteriori , ubi cristä ossea surgit eodem in loco in quo margo posterior rami
perpendicularis in superficiem rami horizontalis dilatatur. U ln a plana, antice. ad symphysin ossium
humeri usque producta , postice incrassata; inter ejus partem inferiorem et humerum radius
situs, cujus margo posterior magna- superficie articulari praeditus est pro articulatione radii primi
pinnae ’pectoralis. O ssa ca rp i tria cum margine interno radii junguntur. Pinna pectoralis ipsa
duodecim radiis constat, quorum .primus simplex, etsi arliculatus, praecipue ad basin multo va-
lidior et crassior est caeteris, qui omnes articulati, in apice multifariam divisi sunt. Extremitates
pelvis in nostro specimine desunt.
Caput :,t) forma cylindri elongati, superne depressi; ejus longitudo latitudine duplo major;
maxilla inferior v ix ultra.maxillam superiorem prominens; oculi minimi; buccae omnino ossibus
asperis tectae. Ossa cranii externe omnia rugosa, sulcata; in ipsis plures canales mucosi, qui la-
tis fossis planis in eorum superficie externa aperiuntur.
In capite osseo piscis opportet discernas ossa cranii et varios apparatus, qui mobili articulatione
cum ipsis junguntur, nempe operculum cum ossibus supratemporalibus dictis, laminam temporalem
et palatinam, ossa suborbitalia, maxillas cum dentibus et apparatum branchialem cum
osse hyoideo.
*) Ne nostrae descriptiones sceleti piscium male intelligantur, jam opus est ùt indicemus nos in ipsis ilia
terminologia uti, quam illustrissimus Cuvier in novissimo optimoque libro: Histoire naturelle des poissons ad-
hibuit, (juamvis ■ nonnullis ipsius detèrminationibus omnino ■ assentxre non possimusj satis magna dubia
nobiè‘feniunt de ipsius explicatione- partium osais occipitis, ossis temporalis, operculi et ossis jugalis, sed
baee exponendi hic non est locus. .Quo magis yero inter se différant opiniones de analogia-harum par-
tiuqi cranii cum illis mammalium, avium et reptilium, èo majorem scientia utilitatem caperet, si haec
illustrissimi Cuvieri terminologia'in descriptiva Zoologia reciperetur, donee significatio earum .cum çerti-
tudine eruta sit; paremque utilitatem affetet, dum ii, qui in posterum icônes sceletorum piscium edituri
sint, tabulas suas pari-modo omnes numeris ilustrarerit iis dem, quibus illustrissimus Cuvier usus est
pari modo in diverèissimis repraesentationibus capitis Percae vulgaris;' ita sane tabulae omnium autorum
facilhme inter • se conferri pössent, tandemque copia'daretur, ut definiri possit, quaenam ossa omnibus in
generibus constantia, quaeque tantum pro articulationibus vel unius ossis partibus éssent habendae.