velutini, papillaeformes , tantum arm&to oculo visibües. Oculi ma jores,.in margine imo, laterali
capitis sith Nares quatuor, anteriores in margine oris , posteriores supra angulum ejus sitae.
Membrana branchiostega radiis 5 vel i 5. Arcus branchiales in margine exteriore, convexo, ut in
omnibus piscibus, lamellas branchiales sustentant. In illorum margine interiori, concavo, in qui-
busdam piscibus, dentes obscrvari satis cognitum est ; hic vero raram et paradoxam indolem
(Tab. A. fig. 7.) habes, quod in margine interiori concavo cujusvis arcus branchialis productus
tenues, elongati, elasmiformes, a lb i, ejusdem interius latus occupant, quique faucem versus
spectant; ad latus exterius vero ejusdem marginis membrana tenuis ad dimidiam productuum
altitudinem elevatur, quae ab ipsis paullulum distat. Iidem productus in areu primo branchiali
longissimi, longiorcs quam ipsae lamellae branchiales et -longitudine gradatim in sequentibus arcu-
bus decrescunt. (Hos processus elasmiformes, rigidos et valde fragiles pro eruenda- dentium
natura summi moment! habemus.) Corpus omnino nudum, compressum, latum, caudalem pinnam
versus attenuatum. Truncus brevissimus ; cavitas abdominalis minima , v ix longitudine capitis
; itaque major piscis moles nihil est nisi cauda longissima, latissim.a, musculosa. Pinnae dorsales
duae, posterior adiposa. Pinna analis latissima i. e. ab ano, paullo pone pinnas pectorales
sito, fere ad pinnam caudalem usque producta. Radius primus pinnarum pectoralium et pinnae
dorsalis caeteris paullo validior, serratus.
ADNOTATIO. Tam parvis intestinis tantam corporis molem nutriri summopere mirum est.
Hypophthalmi edentali pedem longi viscera perscrutatus sum in quo cavum abdominale 1 J /à " longum,
1J \ /> altum et paucas lineas latum fuit et in hoc pusillo spatio liquor nutritius pro tanto corpore
praeparabatur! Quum vero simile s it, hune piscem ob os quasi edentulum majora animalia
corripere non posse, putandum est eum indefesse innumera animalcula tenella, quae maxima copia
aquas Brasiliae habitant, persequi, et elasmia hac ipsa esse utilitate, ut retis instar, aqua
transmissa, ilia retineant ; idem cetis mos e st Oesophagus brevis ; ventriculus oblongus, su-
perne rotundatus; intestinum tenue pluribus compaginibus anum tendit; hepar duobus elongatis
lobis secus parietes ventriculi protenditur; vesicam felleam et lien non v id i , certo ob statum sub-
putridum speciminis. Renes angustissimi, pra elongi, spinae vertebrali accumbentes urinam fun-
dunt in vesicam praegrandem.
1. HYPOPHTHALMUS EDENTATUS Spix. t.i, ix.
Pinna dorsali initio pinnae analis opposita; toto dorso linea fere recta in nu-
cham continuato; pinnis pectoralibus, si trunco adponuntur, pinnas ventrales obte-
gentibus; a nucha ad rostri apicem, in vertice, fossula; membrana branchiostega
radiis i 5.
Piscis totus nudus. Caput compressum, praecipue in nucha tanquam carina prominens,
Oculi mediocres, in margine inferiore laterali capitis, in medio spatio inter cirrhum maxillarem
et angulum inferiorem, operculi. Nares quatuor, magnitudine aequales, rolundatae, marginibus
cutaneis parüm prominentibus, v ix claudendae; inferiores juxta ipsum marginem maxillae
H Y P O P H T H A L M U S . 17
superioris patentes, immediate supra cirrhum; superiores supra oris angulum. Cirrhus maxilla-
ris fere aeque distans a rostri apice et ab angulo o ris , huic tarnen propinquior ; cirrhi quatuor
ex mandibulae cu te, quorum duo ad ipsam symphysin ossium mandibularium, duoque magis laterales
et posteriores ; omnes cirrhi ejusdem fere longitudinis. Membrana branchiostega radiis 1 5.
Truncus ut cauda, ..compressissimus'; diameter verticalis maximus in regione pinnae dorsalis.
Cauda prope pinnam analem adeo compressa, ut plana videatur, et cutis basm radiorum ejusdem
pinnae ita obducit, ut eorum insertionem non possis conspicere nisi resecta cute. Linea lateralis
rectissima. Pinna dorsalis anterior radiata, arigusta et initio pinnae analis opposita , fere vero
fini ejusdem pinna adiposa, margine crenulata. Pinnae pectorales latae, fere triangulares ; pone
earum insertionem pinnae ventrales, minores, obtusae. Pinna caudalis furcata. Piscis in dorso
et capite caerulescens, in lateralibus flavescens; pinnae rubro - flavidae.
Pinna pectoralis radiis 18 , ventralis 7 , analis 7 2 , caudalis 20, praeter 8— 9 utrinque, sen-
sim minores laterales, dorsalis anterior 7.
In Museo Monacensi specimina duo in spiritu vini servantur.
Longitudo 10—•12//.
Habitat in fluviis Brasiliae aequatorialis.
2. HYPOPHTHALMUS NUCHALIS Spix. Tab. x v i i .
Pinna dorsali pinnis pectoralibus paullo remotiore; dorso a nucha inde sensim
elevate, caudam versus declive; pinnis ventralibus pone apicem reversum pinnarum
pectoraliuin insertis; fossula in cervice elongata, obsoleta; rostri apice depresso;
membrana branchiostega radiis 5.
Caput, ratione habita corporis, minutum, postice compressum, antice in apice rostri depres-
sum. Oculi praemagni, in margine inferiore laterali capitis, totum fere spatium occupant inter
angulum oris et fissuram branchialem, immo ad inferius capitis latus extenduntur. Nares quatuor,
in parallellogramma transversum quasi dispositae^. duae anteriores juxta marginem maxillae superioris.
Utrinque cirrhus maxillaris fere in anguli oris ; cirrhi quatuor ad symphysin ossium
mandibularium. Hic mire conformatus pisciculus, singulärem exhibet indolem cirrhorüm maxilla-
rium, qua optime patet, quid sint iUi cirrhi maxiUares Silurorum. Est scilicet infima tertia cirrhi.
pars ossiculum tenue, rotundum, arcuatum, quod in filum molle desînit et basi lateraliter 'ossi-
bus intermaxillaribus articulo inseritur, igitur nihil aliud e st, nisi os maxillare, quod cute cir-
cumdatur, et tota sua longitudine ab ossibus capitis liberum, tantum interiori apice articulatum,
et postice liberum, reflexum, arcuatum est. Similem indolem ostendit Silurus militaris Bloch.
T. 362— meum genus Ceratorhynchus (videnotam , supra pag. 10.)— cujus ossa maxillaria superiora
erecta, cornuum serratorum instar, absque appendice molli, filiformi , ammali ilium paradoxum
habitum praebent. Corpus omnino nudum, compressum, ad pinnae analis initium latissimum.
Linea lateralis fere obsoleta, lateraliter ramulosa. Pinna dorsalis anterior radiata , parti anteriori
5