his mire turbantur, in ejusmodi inundatis nullibi securitas est ab hoc aquaruni
dulcium tyranno, quod accolae fluminis a S. Francisco dicti quotannis damno suo
experiuntur, quando, exundante hoc flumine, equos armentaque ex collibus aqua
circumdatis, in quibus tandem fame perirent, in continentem elevatiorem traducere
coguntur, quo casu saepe fit, ut ipsis inspectantibus bos unus alterve aut equus a
Piranhis frusticatim discerpatur. Nec mansuetiora solum animalia huic fato subjecta
sunt, quod ipsa felis On$a, ferocissima Brasiliae fcra, non satis evitare potest.
Quodsi hoc piscium genus, si solitarium animal spectes, nec magnum (dua-
rum scilicet et quod excedit librarum, uti jam Dobrizhofer 1. c. auctor est), nec ut
intuenti videtur, formidandum, easdem slrages in aquis dulcibus causat, ob quas
non minus voraces, quam robusti giganteique squali oceanum periculosum reddunt, nec
ex Rajis desunt species nonnullae, aquas Brasiliae dulces inhabitantes, quae atroci
aculeo minentur, praeserlim sub Aequatore et in provinciis Rio Negro et Matto
Grosso di'ctis. Nihil quidem de hujus piscis natura, nisi narrantibus incolis, mihi so-
ciove itineris innotuit, quum nulla arte, nullis promissis specimen quoddam illius
obtinere potuerimus, quod, auctoribus incolis, non nisi casu raroque contingat ali-
quem capi. Limo sese dimidio corpore hos pisces immergere, aut saltern fundo li-
moso adprimere dicunt, nec nisi raro in retia venire, rarius acu piscatoria capi.
Verentur vero incolae vehementer aculeum harum Rajarum, quod vi in corpus
humanum adactus-non solum inflammationes malignas, sed etiam tetanum, et mortem
ipsam adducit. Quod plurimum commendant contra hos venenatos ictus remedium
praesentissimum coloni quidem provinciae Rio Negro, cataplasmata sunt fer-
vida ex contuso semine Puchury (de Ocoteis Puchury majore et minore Mart, de-
cerpto) vulneri arte nonnihil dilatato imposita. Indi has Rajas aeque timent ac an-
gues veneniferos, imo magis, quod, quum sint viviparae, nec solis beneficio egeant
ad excludendos ex ovis pullos. Plurimum tarnen abest, ut sint aeque foecundae
ac pisces ovipari. — De alio pisce hominibus infesto nonnulla afferre debeo, quern
Brasilienses Candiru., Hispani in provincia Maynas degentes Canero nuncupan’t.
Singular! enim instinctu incitatur in ostia excretoria corporis humani intrandi, quae
quum igitur in iis, qui in fiumine lavant, attingit, summa cum violentia irrepit,
ibique carnem morsu appetens, dolores, imo vitae periculum affert. Urinae odore
hi pisciculi valde alliciuntur, quam ob causam accolae intraturi flumen amazonum,
cujus sinus hac peste abundant, praeputium ligula constringunt, et a mingendo
abstinent. Pertinet hie piscis ad Cetopseos, quod depinximus, genus; at nescio, an
descriptarum specierum (C. Candiru et C. coecutientis) individua juniora, an ter-
tiae cujusdam speciei minoris individua crudeli hoc instinctu a natura sint donata.
Anguis electricus, Gymnotus electricus, L ., in Brasilia Poraque vocatus, per sep-
tentrionalium provinciarum fluvios abundat, et plures vidi, examinavi, expérimenta
de illorum actione electrica institui. Quum vero nil novi adjiciendum habeam
iis, quae cl. de Humboldt praeclare retulit, ad alia transeo.
Quod ad pisces oviparos attinet, posteritas iis non obtingit aeque nume-
rosa, ac immanis ovorum numerus partu editus promittit, quod in omni spe-
cié vario modo obtinet, quo etiam fit, ut species aliae nonnisi solitariae va-
gantes occurrant, aliae quasi familias constituant, aliae in populos numerosos
congregentur. Cujus rei causas investigandi provinciam futuris observatoribus
relinquimus * multas quidem illas variasque esse credibile est. Quod cogitan-
ti primum occurrit, illud est, ova non omnia foecundari, sive quod mares
vel parum numerosi sint, vel saltern pauci locis illis adveniant, ubi feminae sua
Ova deposuere, vel quod et hi, qui adveniunt, parum salaces sint; fit etiam ut
ipsi parentes partem ovorum devorent. Dein vel intempestivae fluviorum eluviones,
vel oborta siccitas ejus loci, quo posita sunt ova, fotum eorum non leviter turbant;
quodsi ejusmodi aqua vel gradum caloris, qui speciei conveniat, non habeat, vel
putrescentibus vegetabilibus vel aliis inquinetur sordibus, vel mineralibus eo deve-
ctis nociva reddatur, plures certe causas hujus phaenomeni cur quaeramus, non
habemus. Quod quidem ad aquarum temperiem attinet, mihi dictum est, observa-
tum esse^ pisces temperiem moderatam praehabere, in ilia et sanitate gaudere melio-
r e , et sapidiorem habere carnem, quanquam etiam sint, qui dicant, illos ultra
fidem elatos temperiei gradus ferre. Ipse ego in sinubus fluvii Amazonum, (cujus
mediam temperiem 26° therm* Reaum. inveni), qui vix ultra unum duosve pedes altam
aquam, eamque solis vi ad gradum temperiei 32° Reaum. incalescentem habent,
numerosos pisces cepi ; erant etiam, qui mihi dicerent, rivum Agoa quente in Provincia
Goyaz, cujus temperies est 28 — 3o° R. mox ad suos fontes a piscibus frequentari.
Videtur tarnen longiori tempore perdurans alta temperies piscibus parum proficua,
quod praesertim tempestate pluviosa retardata, aut ingruente siccitate manifestum
fit, quo tempore mortiferis morbis infestantur, cujus rei, ut ex pluribus unum
exemplum afferam, annis 1746— 1749 experimentum factum est in provincia Matto
Grosso. Nam quum haec provincia terrae motibus illis, quibus Peruvia tunc con-
quassabatur, compateretur, plurium annorum siccitate laborabat, quo factum est,
ut maxima pars piscium periret. Aquae materiis illis - impraegnatae, quas mate-
rias extractivas adpellant, piscibus illas inhabitantibus nihil damni videntur adfer-
re ; observatum tarnen est, saporem salubritatemque carnis ejusmodi piscium al-
terari. Ita pisces fluminis Yupurâ sapidiores pinguioresque evadunt, quum Decern